Comparaison
Psaumes 114
Crampon et Vulgata Clementina, verset par verset.
| Crampon | Vulgata Clementina | |
|---|---|---|
| 1Vg 113,1 | Quand Israël sortit d’Égypte, quand la maison de Jacob s’éloigna d’un peuple barbare, | Alleluia. In exitu Israël de Aegypto, domus Iacob de populo barbaro, |
| 2Vg 113,2 | Juda devint son sanctuaire, Israël son domaine. | facta est Iudaea sanctificatio eius; Israël potestas eius. |
| 3Vg 113,3 | La mer le vit et s’enfuit, le Jourdain retourna en arrière ; | Mare vidit, et fugit; Iordanis conversus est retrorsum. |
| 4Vg 113,4 | les montagnes bondirent comme des béliers, les collines comme des agneaux. | Montes exsultaverunt ut arietes, et colles sicut agni ovium. |
| 5Vg 113,5 | Qu’as-tu, mer, pour t’enfuir ? Jourdain, pour retourner en arrière ? | Quid est tibi, mare, quod fugisti? et tu, Iordanis, quia conversus es retrorsum? |
| 6Vg 113,6 | Qu’avez-vous, montagnes, pour bondir comme des béliers, et vous, collines, comme des agneaux ? | montes, exsultastis sicut arietes? et colles, sicut agni ovium? |
| 7Vg 113,7 | Tremble, ô terre, devant la face du Seigneur, devant la face du Dieu de Jacob, | A facie Domini mota est terra, a facie Dei Iacob: |
| 8Vg 113,8 | qui change le rocher en étang, le roc en source d’eaux. | qui convertit petram in stagna aquarum, et rupem in fontes aquarum. |
| Vg 113,9 | — | Non nobis, Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam: |
| Vg 113,10 | — | super misericordia tua et veritate tua; nequando dicant gentes: Ubi est Deus eorum? |
| Vg 113,11 | — | Deus autem noster in caelo; omnia quaecumque voluit fecit. |
| Vg 113,12 | — | Simulacra gentium argentum et aurum, opera manuum hominum. |
| Vg 113,13 | — | Os habent, et non loquentur; oculos habent, et non videbunt. |
| Vg 113,14 | — | Aures habent, et non audient; nares habent, et non odorabunt. |
| Vg 113,15 | — | Manus habent, et non palpabunt; pedes habent, et non ambulabunt; non clamabunt in gutture suo. |
| Vg 113,16 | — | Similes illis fiant qui faciunt ea, et omnes qui confidunt in eis. |
| Vg 113,17 | — | Domus Israël speravit in Domino; adiutor eorum et protector eorum est. |
| Vg 113,18 | — | Domus Aaron speravit in Domino; adiutor eorum et protector eorum est. |
| Vg 113,19 | — | Qui timent Dominum speraverunt in Domino; adiutor eorum et protector eorum est. |
| Vg 113,20 | — | Dominus memor fuit nostri, et benedixit nobis. Benedixit domui Israël; benedixit domui Aaron. |
| Vg 113,21 | — | Benedixit omnibus qui timent Dominum, pusillis cum maioribus. |
| Vg 113,22 | — | Adiiciat Dominus super vos, super vos et super filios vestros. |
| Vg 113,23 | — | Benedicti vos a Domino, qui fecit caelum et terram. |
| Vg 113,24 | — | Caelum caeli Domino; terram autem dedit filiis hominum. |
| Vg 113,25 | — | Non mortui laudabunt te, Domine, neque omnes qui descendunt in infernum: |
| Vg 113,26 | — | sed nos qui vivimus, benedicimus Domino, ex hoc nunc et usque in saeculum. |
