
Feria II, 19 Octobris 2026
Feria secunda, hebdomada vigesima nona per annum
- Viridis
- Annus par
- Psalterii hebdomada 1
Memoria ad libitum: Ss. Ioannis de Brébeuf et Isaac Jogues, presbyterorum, et sociorum, martyrum
Memoria ad libitum: S. Pauli a Cruce, presbyteri
Evangelium · Lc 12, 13-21
Parabola divitis qui sibi thesaurizat et non est in Deum dives
Stulte, hac nocte animam tuam repetunt a te
Lectiones Missae
Lectio Epistolae beati Pauli apostoli ad Ephesios
Gratia salvati sumus per fidem, et hoc Dei donum est
Et vos, cum essetis mortui delictis et peccatis vestris, 2in quibus aliquando ambulastis secundum saeculum mundi huius, secundum principem potestatis aëris huius, spiritus, qui nunc operatur in filios diffidentiae, 3in quibus et nos omnes aliquando conversati sumus in desideriis carnis nostrae, facientes voluntatem carnis et cogitationum, et eramus natura filii irae, sicut et ceteri: 4Deus autem, qui dives est in misericordia, propter nimiam caritatem suam, qua dilexit nos, 5et cum essemus mortui peccatis, convivificavit nos in Christo (cuius gratia estis salvati), 6et conresuscitavit, et consedere fecit in caelestibus in Christo Iesu: 7ut ostenderet in saeculis supervenientibus abundantes divitias gratiae suae, in bonitate super nos in Christo Iesu. 8Gratia enim estis salvati per fidem, et hoc non ex vobis: Dei enim donum est: 9non ex operibus, ut ne quis glorietur. 10Ipsius enim sumus factura, creati in Christo Iesu in operibus bonis, quae praeparavit Deus ut in illis ambulemus.
Verbum Domini.
Psalmus responsorius · Ps 99, 2-5
Servite Domino in laetitia
Ipse fecit nos, et non ipsi nos: populus eius.
2Iubilate Deo, omnis terra; servite Domino in laetitia. Introite in conspectu eius in exsultatione. 3Scitote quoniam Dominus ipse est Deus; ipse fecit nos, et non ipsi nos: populus eius, et oves pascuae eius. 4Introite portas eius in confessione; atria eius in hymnis: confitemini illi. Laudate nomen eius, 5quoniam suavis est Dominus, in aeternum misericordia eius, et usque in generationem et generationem veritas eius.
Ipse fecit nos, et non ipsi nos: populus eius.
Lectio sancti Evangelii secundum Lucam
Parabola divitis qui sibi thesaurizat et non est in Deum dives
Acclamatio ante Evangelium
Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum caelorum.
Ait autem ei quidam de turba: Magister, dic fratri meo ut dividat mecum haereditatem. 14At ille dixit illi: Homo, quis me constituit iudicem, aut divisorem super vos? 15Dixitque ad illos: Videte, et cavete ab omni avaritia: quia non in abundantia cuiusquam vita eius est ex his quae possidet. 16Dixit autem similitudinem ad illos, dicens: Hominis cuiusdam divitis uberes fructus ager attulit: 17et cogitabat intra se dicens: Quid faciam, quia non habeo quo congregem fructus meos? 18Et dixit: Hoc faciam: destruam horrea mea, et maiora faciam: et illuc congregabo omnia quae nata sunt mihi, et bona mea, 19et dicam animae meae: Anima, habes multa bona posita in annos plurimos: requiesce, comede, bibe, epulare. 20Dixit autem illi Deus: Stulte, hac nocte animam tuam repetunt a te: quae autem parasti, cuius erunt? 21Sic est qui sibi thesaurizat, et non est in Deum dives.
Verbum Domini.
