
Feria III, 20 Octobris 2026
Feria tertia, hebdomada vigesima nona per annum
- Viridis
- Annus par
- Psalterii hebdomada 1
Evangelium · Lc 12, 35-38
Beati servi quos, cum venerit dominus, invenerit vigilantes
Sint lumbi vestri praecincti, et lucernae ardentes in manibus vestris
Lectiones Missae
Lectio Epistolae beati Pauli apostoli ad Ephesios
Christus est pax nostra, qui fecit utraque unum
quia eratis illo in tempore sine Christo, alienati a conversatione Israël, et hospites testamentorum, promissionis spem non habentes, et sine Deo in hoc mundo. 13Nunc autem in Christo Iesu, vos, qui aliquando eratis longe, facti estis prope in sanguine Christi. 14Ipse enim est pax nostra, qui fecit utraque unum, et medium parietem maceriae solvens, inimicitias in carne sua, 15legem mandatorum decretis evacuans, ut duos condat in semetipso in unum novum hominem, faciens pacem: 16et reconciliet ambos in uno corpore, Deo per crucem, interficiens inimicitias in semetipso. 17Et veniens evangelizavit pacem vobis, qui longe fuistis, et pacem iis, qui prope. 18Quoniam per ipsum habemus accessum ambo in uno Spiritu ad Patrem. 19Ergo iam non estis hospites, et advenae: sed estis cives sanctorum, et domestici Dei, 20superaedificati super fundamentum apostolorum, et prophetarum, ipso summo angulari lapide Christo Iesu: 21in quo omnis aedificatio constructa crescit in templum sanctum in Domino, 22in quo et vos coaedificamini in habitaculum Dei in Spiritu.
Verbum Domini.
Psalmus responsorius · Ps 84, 9-14
Misericordia et veritas obviaverunt sibi, iustitia et pax osculatae sunt
Loquetur pacem in plebem suam.
9Audiam quid loquatur in me Dominus Deus, quoniam loquetur pacem in plebem suam, et super sanctos suos, et in eos qui convertuntur ad cor. 10Verumtamen prope timentes eum salutare ipsius, ut inhabitet gloria in terra nostra. 11Misericordia et veritas obviaverunt sibi; iustitia et pax osculatae sunt. 12Veritas de terra orta est, et iustitia de caelo prospexit. 13Etenim Dominus dabit benignitatem, et terra nostra dabit fructum suum. 14Iustitia ante eum ambulabit, et ponet in via gressus suos.
Loquetur pacem in plebem suam.
Lectio sancti Evangelii secundum Lucam
Beati servi quos, cum venerit dominus, invenerit vigilantes
Acclamatio ante Evangelium
Vigilate itaque, omni tempore orantes, ut stetis ante Filium hominis.
Sint lumbi vestri praecincti, et lucernae ardentes in manibus vestris, 36et vos similes hominibus exspectantibus dominum suum quando revertatur a nuptiis: ut, cum venerit et pulsaverit, confestim aperiant ei. 37Beati servi illi quos, cum venerit dominus, invenerit vigilantes: amen dico vobis, quod praecinget se, et faciet illos discumbere, et transiens ministrabit illis. 38Et si venerit in secunda vigilia, et si in tertia vigilia venerit, et ita invenerit, beati sunt servi illi.
Verbum Domini.
