
Sabbato, 24 Octobris 2026
Sabbato, hebdomada vigesima nona per annum
- Viridis
- Annus par
- Psalterii hebdomada 1
Memoria ad libitum: S. Antonii Mariae Claret, episcopi
Evangelium · Lc 13, 1-9
Nisi paenitentiam egeritis, omnes peribitis, et parabola de ficulnea sine fructu
Domine dimitte illam et hoc anno
Lectiones Missae
Lectio Epistolae beati Pauli apostoli ad Ephesios
Christus unicuique donum suum dat in aedificationem corporis sui in caritate
Unicuique autem nostrum data est gratia secundum mensuram donationis Christi. 8Propter quod dicit: Ascendens in altum, captivam duxit captivitatem: dedit dona hominibus. 9Quod autem ascendit, quid est, nisi quia et descendit primum in inferiores partes terrae? 10Qui descendit, ipse est et qui ascendit super omnes caelos, ut impleret omnia. 11Et ipse dedit quosdam quidem apostolos, quosdam autem prophetas, alios vero evangelistas, alios autem pastores et doctores, 12ad consummationem sanctorum in opus ministerii, in aedificationem corporis Christi: 13donec occurramus omnes in unitatem fidei, et agnitionis Filii Dei, in virum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi: 14ut iam non simus parvuli fluctuantes, et circumferamur omni vento doctrinae in nequitia hominum, in astutia ad circumventionem erroris. 15Veritatem autem facientes in caritate, crescamus in illo per omnia, qui est caput Christus: 16ex quo totum corpus compactum et connexum per omnem iuncturam subministrationis, secundum operationem in mensuram uniuscuiusque membri, augmentum corporis facit in aedificationem sui in caritate.
Verbum Domini.
Psalmus responsorius · Ps 121, 1-5
Laetatus sum in his quae dicta sunt mihi, in domum Domini ibimus
In domum Domini ibimus.
1Canticum graduum. Laetatus sum in his quae dicta sunt mihi: In domum Domini ibimus. 2Stantes erant pedes nostri in atriis tuis, Ierusalem. 3Ierusalem, quae aedificatur ut civitas, cuius participatio eius in idipsum. 4Illuc enim ascenderunt tribus, tribus Domini: testimonium Israël, ad confitendum nomini Domini. 5Quia illic sederunt sedes in iudicio, sedes super domum David.
In domum Domini ibimus.
Lectio sancti Evangelii secundum Lucam
Nisi paenitentiam egeritis, omnes peribitis, et parabola de ficulnea sine fructu
Acclamatio ante Evangelium
Nolo mortem impii, dicit Dominus, sed ut convertatur impius a via sua, et vivat.
Aderant autem quidam ipso in tempore, nuntiantes illi de Galilaeis, quorum sanguinem Pilatus miscuit cum sacrificiis eorum. 2Et respondens dixit illis: Putatis quod hi Galilaei prae omnibus Galilaeis peccatores fuerint, quia talia passi sunt? 3Non, dico vobis: sed nisi poenitentiam habueritis, omnes similiter peribitis. 4Sicut illi decem et octo, supra quos cecidit turris in Siloë, et occidit eos: putatis quia et ipsi debitores fuerint praeter omnes homines habitantes in Ierusalem? 5Non, dico vobis: sed si poenitentiam non egeritis, omnes similiter peribitis. 6Dicebat autem et hanc similitudinem: Arborem fici habebat quidam plantatam in vinea sua, et venit quaerens fructum in illa, et non invenit. 7Dixit autem ad cultorem vineae: Ecce anni tres sunt ex quo venio quaerens fructum in ficulnea hac, et non invenio: succide ergo illam: ut quid etiam terram occupat? 8At ille respondens, dicit illi: Domine dimitte illam et hoc anno, usque dum fodiam circa illam, et mittam stercora, 9et siquidem fecerit fructum: sin autem, in futurum succides eam.
Verbum Domini.
