
Feria V, 22 Octobris 2026
Feria quinta, hebdomada vigesima nona per annum
- Viridis
- Annus par
- Psalterii hebdomada 1
Memoria ad libitum: S. Ioannis Pauli II, papae
Evangelium · Lc 12, 49-53
Iesus venit ignem mittere in terram, non pacem sed separationem
Ignem veni mittere in terram, et quid volo nisi ut accendatur?
Lectiones Missae
Lectio Epistolae beati Pauli apostoli ad Ephesios
Paulus flectit genua ad Patrem ut Christus per fidem habitet in cordibus eorum
Huius rei gratia flecto genua mea ad Patrem Domini nostri Iesu Christi, 15ex quo omnis paternitas in caelis et in terra nominatur, 16ut det vobis secundum divitias gloriae suae, virtute corroborari per Spiritum eius in interiorem hominem, 17Christum habitare per fidem in cordibus vestris: in caritate radicati, et fundati, 18ut possitis comprehendere cum omnibus sanctis, quae sit latitudo, et longitudo, et sublimitas, et profundum: 19scire etiam supereminentem scientiae caritatem Christi, ut impleamini in omnem plenitudinem Dei. 20Ei autem, qui potens est omnia facere superabundanter quam petimus aut intelligimus, secundum virtutem, quae operatur in nobis: 21ipsi gloria in Ecclesia, et in Christo Iesu, in omnes generationes saeculi saeculorum. Amen.
Verbum Domini.
Psalmus responsorius · Ps 32, 1-2.4-5.11-12.18-19
Misericordia Domini plena est terra
Misericordia Domini plena est terra.
1Psalmus David. Exsultate, iusti, in Domino; rectos decet collaudatio. 2Confitemini Domino in cithara; in psalterio decem chordarum psallite illi. 4Quia rectum est verbum Domini, et omnia opera eius in fide. 5Diligit misericordiam et iudicium; misericordia Domini plena est terra. 11Consilium autem Domini in aeternum manet; cogitationes cordis eius in generatione et generationem. 12Beata gens cuius est Dominus Deus eius; populus quem elegit in haereditatem sibi. 18Ecce oculi Domini super metuentes eum, et in eis qui sperant super misericordia eius: 19ut eruat a morte animas eorum, et alat eos in fame.
Misericordia Domini plena est terra.
Lectio sancti Evangelii secundum Lucam
Iesus venit ignem mittere in terram, non pacem sed separationem
Acclamatio ante Evangelium
Omnia arbitror ut stercora, ut Christum lucrifaciam, et inveniar in illo.
Ignem veni mittere in terram, et quid volo nisi ut accendatur? 50Baptismo autem habeo baptizari: et quomodo coarctor usque dum perficiatur? 51Putatis quia pacem veni dare in terram? non, dico vobis, sed separationem: 52erunt enim ex hoc quinque in domo una divisi, tres in duos, et duo in tres 53dividentur: pater in filium, et filius in patrem suum, mater in filiam, et filia in matrem, socrus in nurum suam, et nurus in socrum suam.
Verbum Domini.
