
Feria IV, 21 Octobris 2026
Feria quarta, hebdomada vigesima nona per annum
- Viridis
- Annus par
- Psalterii hebdomada 1
Evangelium · Lc 12, 39-48
Estote parati, quia qua hora non putatis Filius hominis veniet
Omni autem cui multum datum est, multum quaeretur ab eo
Lectiones Missae
Lectio Epistolae beati Pauli apostoli ad Ephesios
Gentes sunt coheredes et comparticipes promissionis in Christo Iesu
si tamen audistis dispensationem gratiae Dei, quae data est mihi in vobis: 3quoniam secundum revelationem notum mihi factum est sacramentum, sicut supra scripsi in brevi, 4prout potestis legentes intelligere prudentiam meam in mysterio Christi: 5quod aliis generationibus non est agnitum filiis hominum, sicuti nunc revelatum est sanctis apostolis eius et prophetis in Spiritu, 6gentes esse cohaeredes, et concorporales, et comparticipes promissionis eius in Christo Iesu per Evangelium: 7cuius factus sum minister secundum donum gratiae Dei, quae data est mihi secundum operationem virtutis eius. 8Mihi omnium sanctorum minimo data est gratia haec, in gentibus evangelizare investigabiles divitias Christi, 9et illuminare omnes, quae sit dispensatio sacramenti absconditi a saeculis in Deo, qui omnia creavit: 10ut innotescat principatibus et potestatibus in caelestibus per Ecclesiam, multiformis sapientia Dei, 11secundum praefinitionem saeculorum, quam fecit in Christo Iesu Domino nostro: 12in quo habemus fiduciam, et accessum in confidentia per fidem eius.
Verbum Domini.
Psalmus responsorius · Is 12, 2-6
Haurietis aquas in gaudio de fontibus salvatoris
Haurietis aquas in gaudio de fontibus salvatoris.
2Ecce Deus salvator meus; fiducialiter agam, et non timebo: quia fortitudo mea et laus mea Dominus, et factus est mihi in salutem. 3Haurietis aquas in gaudio de fontibus salvatoris. 4Et dicetis in die illa: Confitemini Domino et invocate nomen eius; notas facite in populis adinventiones eius; mementote quoniam excelsum est nomen eius. 5Cantate Domino, quoniam magnifice fecit; annuntiate hoc in universa terra. 6Exsulta et lauda, habitatio Sion, quia magnus in medio tui Sanctus Israël.
Haurietis aquas in gaudio de fontibus salvatoris.
Lectio sancti Evangelii secundum Lucam
Estote parati, quia qua hora non putatis Filius hominis veniet
Acclamatio ante Evangelium
Vigilate ergo, quia nescitis qua hora Dominus vester venturus sit.
Hoc autem scitote, quoniam si sciret paterfamilias, qua hora fur veniret, vigilaret utique, et non sineret perfodi domum suam. 40Et vos estote parati: quia qua hora non putatis, Filius hominis veniet. 41Ait autem et Petrus: Domine, ad nos dicis hanc parabolam, an et ad omnes? 42Dixit autem Dominus: Quis, putas, est fidelis dispensator, et prudens, quem constituit dominus supra familiam suam, ut det illis in tempore tritici mensuram? 43Beatus ille servus quem, cum venerit dominus, invenerit ita facientem. 44Vere dico vobis, quoniam supra omnia quae possidet, constituet illum. 45Quod si dixerit servus ille in corde suo: Moram facit dominus meus venire: et coeperit percutere servos, et ancillas, et edere, et bibere, et inebriari: 46veniet dominus servi illius in die qua non sperat, et hora qua nescit, et dividet eum, partemque eius cum infidelibus ponet. 47Ille autem servus qui cognovit voluntatem domini sui, et non praeparavit, et non facit secundum voluntatem eius, vapulabit multis: 48qui autem non cognovit, et fecit digna plagis, vapulabit paucis. Omni autem cui multum datum est, multum quaeretur ab eo: et cui commendaverunt multum, plus petent ab eo.
Verbum Domini.
