
Feria IV, 14 Octobris 2026
Feria quarta, hebdomada vigesima octava per annum
- Viridis
- Annus par
- Psalterii hebdomada 4
Memoria ad libitum: S. Callisti I, papae et martyris
Evangelium · Lc 11, 42-46
Iesus pharisaeis et legis peritis hypocrisim exprobrat
vae vobis, pharisaeis, quia decimatis mentham, et rutam, et omne olus, et praeteritis iudicium et caritatem Dei
Lectiones Missae
Lectio Epistolae beati Pauli apostoli ad Galatas
Opera carnis et fructus Spiritus
Quod si Spiritu ducimini, non estis sub lege. 19Manifesta sunt autem opera carnis, quae sunt fornicatio, immunditia, impudicitia, luxuria, 20idolorum servitus, veneficia, inimicitiae, contentiones, aemulationes, irae, rixae, dissensiones, sectae, 21invidiae, homicidia, ebrietates, comessationes, et his similia, quae praedico vobis, sicut praedixi: quoniam qui talia agunt, regnum Dei non consequentur. 22Fructus autem Spiritus est caritas, gaudium, pax, patientia, benignitas, bonitas, longanimitas, 23mansuetudo, fides, modestia, continentia, castitas. Adversus huiusmodi non est lex. 24Qui autem sunt Christi, carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis. 25Si Spiritu vivimus, Spiritu et ambulemus.
Verbum Domini.
Psalmus responsorius · Ps 1, 1-4.6
Beatus vir qui non abiit in consilio impiorum
Qui sequitur te, Domine, habebit lumen vitae.
1Beatus vir qui non abiit in consilio impiorum, et in via peccatorum non stetit, et in cathedra pestilentiae non sedit; 2sed in lege Domini voluntas eius, et in lege eius meditabitur die ac nocte. 3Et erit tamquam lignum quod plantatum est secus decursus aquarum, quod fructum suum dabit in tempore suo: et folium eius non defluet; et omnia quaecumque faciet prosperabuntur. 4Non sic impii, non sic; sed tamquam pulvis quem proiicit ventus a facie terrae. 6quoniam novit Dominus viam iustorum, et iter impiorum peribit.
Qui sequitur te, Domine, habebit lumen vitae.
Lectio sancti Evangelii secundum Lucam
Iesus pharisaeis et legis peritis hypocrisim exprobrat
Acclamatio ante Evangelium
Oves meae vocem meam audiunt, dicit Dominus, et ego cognosco eas, et sequuntur me.
Sed vae vobis, pharisaeis, quia decimatis mentham, et rutam, et omne olus, et praeteritis iudicium et caritatem Dei: haec autem oportuit facere, et illa non omittere. 43Vae vobis, pharisaeis, quia diligitis primas cathedras in synagogis, et salutationes in foro. 44Vae vobis, quia estis ut monumenta, quae non apparent, et homines ambulantes supra, nesciunt. 45Respondens autem quidam ex legisperitis, ait illi: Magister, haec dicens etiam contumeliam nobis facis. 46At ille ait: Et vobis legisperitis vae: quia oneratis homines oneribus, quae portare non possunt, et ipsi uno digito vestro non tangitis sarcinas.
Verbum Domini.
