
Feria III, 13 Octobris 2026
Feria tertia, hebdomada vigesima octava per annum
- Viridis
- Annus par
- Psalterii hebdomada 4
Evangelium · Lc 11, 37-41
Pharisaeus miratur quod Iesus non lavit ante prandium
nonne qui fecit quod deforis est, etiam id quod deintus est fecit?
Lectiones Missae
Lectio Epistolae beati Pauli apostoli ad Galatas
In Christo Iesu valet fides quae per caritatem operatur
State, et nolite iterum iugo servitutis contineri. 2Ecce ego Paulus dico vobis: quoniam si circumcidamini, Christus vobis nihil proderit. 3Testificor autem rursus omni homini circumcidenti se, quoniam debitor est universae legis faciendae. 4Evacuati estis a Christo, qui in lege iustificamini: a gratia excidistis. 5Nos enim spiritu ex fide, spem iustitiae exspectamus. 6Nam in Christo Iesu neque circumcisio aliquid valet, neque praeputium: sed fides, quae per caritatem operatur.
Verbum Domini.
Psalmus responsorius · Ps 118, 41.43.44.45.47.48
Veniat super me misericordia tua, Domine
Veniat super me misericordia tua, Domine.
41Vau Et veniat super me misericordia tua, Domine; salutare tuum secundum eloquium tuum. 43Et ne auferas de ore meo verbum veritatis usquequaque, quia in iudiciis tuis supersperavi. 44Et custodiam legem tuam semper, in saeculum et in saeculum saeculi. 45Et ambulabam in latitudine, quia mandata tua exquisivi. 47Et meditabar in mandatis tuis, quae dilexi. 48Et levavi manus meas ad mandata tua, quae dilexi, et exercebar in iustificationibus tuis.
Veniat super me misericordia tua, Domine.
Lectio sancti Evangelii secundum Lucam
Pharisaeus miratur quod Iesus non lavit ante prandium
Acclamatio ante Evangelium
Vivus est sermo Dei, et efficax, et discretor cogitationum et intentionum cordis.
Et cum loqueretur, rogavit illum quidam pharisaeus ut pranderet apud se. Et ingressus recubuit. 38Pharisaeus autem coepit intra se reputans dicere, quare non baptizatus esset ante prandium. 39Et ait Dominus ad illum: Nunc vos pharisaei, quod deforis est calicis et catini, mundatis: quod autem intus est vestrum, plenum est rapina et iniquitate. 40Stulti! nonne qui fecit quod deforis est, etiam id quod deintus est fecit? 41Verumtamen quod superest, date eleemosynam: et ecce omnia munda sunt vobis.
Verbum Domini.
