Collatio
Tobiae 9
Vulgata Clementina et Septuaginta (editio Sixtina, 1587), versu post versum.
| Vulgata Clementina | Septuaginta (editio Sixtina, 1587) | |
|---|---|---|
| 1 | Tunc vocavit Tobias angelum ad se, quem quidem hominem existimabat, dixitque ei: Azaria frater, peto ut auscultes verba mea. | Καὶ ἐκάλεσε Τωβίας τὸν Ῥαφαὴλ, καὶ εἶπεν αὐτῷ, |
| 2 | Si meipsum tradam tibi servum, non ero condignus providentiae tuae: | Ἀζαρία ἀδελφὲ, λάβε μετὰ σεαυτοῦ παῖδα καὶ δύο καμήλους, καὶ πορεύθητι ἐν Ῥάγοις τῆς Μηδίας παρὰ Γαβαὴλ, καὶ κόμισαί μοι τὸ ἀργύριον, καὶ αὐτὸν ἄγε μοι εἰς τόν γάμον, |
| 3 | tamen obsecro te ut assumas tibi animalia sive servitia, et vadas ad Gabelum in Rages civitatem Medorum, reddasque ei chirographum suum, et recipias ab eo pecuniam, et roges eum venire ad nuptias meas. | διότι ὀμώμοκε Ῥαγουὴλ, μὴ ἐξελθεῖν με. |
| 4 | Scis enim ipse quoniam numerat pater meus dies, et si tardavero una die plus, contristatur anima eius. | Καὶ ὁ πατήρ μου ἀριθμεῖ τὰς ἡμέρας, καὶ ἐὰν χρονίσω μέγα, ὀδυνηθήσεται λίαν. |
| 5 | Et certe vides quomodo adiuravit me Raguel, cuius adiuramentum spernere non possum. | Καὶ ἐπορεύθη Ῥαφαὴλ, καὶ ηὐλίσθη παρὰ Γαβαὴλ, καὶ ἔδωκεν αὐτῷ τὸ χειρόγραφον· ὃς δὲ προήνεγκε τὰ θυλάκια ἐν ταῖς σφραγίσι, καὶ ἔδωκεν αὐτῷ. |
| 6 | Tunc Raphaël assumens quatuor ex servis Raguelis, et duos camelos, in Rages civitatem Medorum perrexit: et inveniens Gabelum, reddidit ei chirographum suum, et recepit ab eo omnem pecuniam. | Καὶ ὤρθρευσαν κοινῶς, καὶ ἦλθον εἰς τὸν γάμον· καὶ εὐλόγησε Τωβίας τὴν γυναῖκα αὐτοῦ. |
| 7 | Indicavitque ei de Tobia filio Tobiae omnia quae gesta sunt, fecitque eum secum venire ad nuptias. | — |
| 8 | Cumque ingressus esset domum Raguelis, invenit Tobiam discumbentem: et exiliens, osculati sunt se invicem: et flevit Gabelus, benedixitque Deum, | — |
| 9 | et dixit: Benedicat te Deus Israël, quia filius es optimi viri et iusti, et timentis Deum, et eleemosynas facientis: | — |
| 10 | et dicatur benedictio super uxorem tuam, et super parentes vestros, | — |
| 11 | et videatis filios vestros, et filios filiorum vestrorum, usque in tertiam et quartam generationem: et sit semen vestrum benedictum a Deo Israël, qui regnat in saecula saeculorum. | — |
| 12 | Cumque omnes dixissent: Amen: accesserunt ad convivium: sed et cum timore Domini nuptiarum convivium exercebant. | — |
