Ad argumentum
FIDES VIVA
Collatio

Tobiae 3

Vulgata Clementina et Septuaginta (editio Sixtina, 1587), versu post versum.

Tobiae 3: Vulgata Clementina et Septuaginta (editio Sixtina, 1587)
Vulgata ClementinaSeptuaginta (editio Sixtina, 1587)
1Tunc Tobias ingemuit, et coepit orare cum lacrimis,Καὶ λυπηθεὶς ἔκλαυσα, καὶ προσευξάμην μετʼ ὀδύνης, λέγων, Δίκαιος εἶ Κύριε,
2dicens: Iustus es, Domine, et omnia iudicia tua iusta sunt, et omnes viae tuae, misericordia, et veritas, et iudicium.καὶ πάντα τὰ ἔργα σου, καὶ πᾶσαι αἱ ὁδοί σου ἐλεημοσύναι καὶ ἀλήθεια, καὶ κρίσιν ἀληθινὴν καὶ δικαίαν σὺ κρίνεις εἰς τὸν αἰῶνα.
3Et nunc Domine, memor esto mei, et ne vindictam sumas de peccatis meis, neque reminiscaris delicta mea, vel parentum meorum.Μνήσθητί μου, καὶ ἐπίβλεψον ἐπʼ ἐμέ· μή με ἐκδικῇς ταῖς ἁμαρτίαις μου καὶ τοῖς ἀγνοήμασί μου, καί τῶν πατέρων μου, ἃ ἥμαρτον ἐνώπιόν σου.
4Quoniam non obedivimus praeceptis tuis, ideo traditi sumus in direptionem, et captivitatem, et mortem, et in fabulam, et in improperium omnibus nationibus in quibus dispersisti nos.Παρήκουσαν γὰρ τῶν ἐντολῶν σου, καὶ ἔδωκας ἡμᾶς εἰς διαρπαγὴν καὶ αἰχμαλωσίαν καὶ θάνατον καὶ παραβολὴν ὀνειδισμοῦ πᾶσι τοῖς ἔθνεσιν ἐν οἷς ἐσκορπίσμεθα.
5Et nunc Domine, magna iudicia tua, quia non egimus secundum praecepta tua, et non ambulavimus sinceriter coram te.Καὶ νῦν πολλαὶ αἱ κρίσεις σου εἰσιὶ καὶ ἀληθιναὶ, ἐξ ἐμοῦ ποιῆσαι περὶ τῶν ἁμαρτιῶν μου καὶ τῶν πατέρων μου, ὃτι οὐκ ἐποιήσαμεν τὰς ἐντολάς σου, οὐ γὰρ ἐπορεύθημεν ἐν ἀληθείᾳ ἐνώπιόν σου.
6Et nunc Domine, secundum voluntatem tuam fac mecum, et praecipe in pace recipi spiritum meum: expedit enim mihi mori magis quam vivere.Καὶ νῦν κατὰ τὸ ἀρεστὸν ἐνώπιόν σου ποίησον μετʼ ἐμοῦ· ἐπίταξον ἀναλαβεῖν τὸ πνεῦμά μου, ὅπως ἀπολυθῶ, καὶ γένωμαι γῆ, διότι λυσιτελεῖ μοι ἀποθανεῖν, ἢ ζῇν· ὅτι ὀνειδισμοὺς ψευδεῖς ἤκουσα, καὶ λύπη ἐστὶ πολλὴ ἐν ἐμοί· ἐπίταξον ἀπολυθῆναί με τῆς ἀνάγκης ἤδη εἰς τὸν αἰώνιον τόπον, μὴ ἀποστρέψῃς τὸ πρόσωπόν σου ἀπʼ ἐμοῦ.
7Eadem itaque die, contigit ut Sara filia Raguelis in Rages civitate Medorum et ipsa audiret improperium ab una ex ancillis patris sui,Ἐν τῇ αὐτῇ ἡμέρᾳ συνέβη τῇ θυγατρὶ Ῥαγουὴλ Σάῤῥᾳ ἐν Ἐκβατάνοις τῆς Μηδίας, καὶ ταύτην ὀνειδισθῆναι ὑπὸ παιδισκῶν πατρὸς αὐτῆς,
8quoniam tradita fuerat septem viris, et daemonium nomine Asmodaeus occiderat eos, mox ut ingressi fuissent ad eam.ὅτι ἦν δεδομένη ἀνδράσιν ἑπτὰ, καὶ Ἀσμοδαῖος τὸ πονηρὸν δαιμόνιον ἀπέκτεινεν αὐτοὺς, πρινὴ γενέσθαι αὐτοὺς μετʼ αὐτῆς ὡς ἐν γυναιξί· καὶ εἶπαν αὐτῇ, οὐ συνιεῖς ἀποπνίγουσά σου τοὺς ἄνδρας; ἤδη ἑπτὰ ἔσχες, καὶ ἑνὸς αὐτῶν οὐκ ὠνομάσθης.
9Ergo cum pro culpa sua increparet puellam, respondit ei, dicens: Amplius ex te non videamus filium aut filiam super terram, interfectrix virorum tuorum.Τί ἡμᾶς μαστιγοῖς; εἰ ἀπέθαναν, βάδιζε μετʼ αὐτῶν, μὴ ἴδοιμέν σου υἱὸν ἢ θυγατέρα εἰς τὸν αἰῶνα.
10Numquid et occidere me vis, sicut iam occidisti septem viros? Ad hanc vocem perrexit in superius cubiculum domus suae: et tribus diebus, et tribus noctibus non manducavit, neque bibit:Ταῦτα ἀκούσασα ἐλυπήθη σφόδρα, ὥστε ἀπάγξασθαι· καὶ εἶπε, μία μέν εἰμι τῷ πατρί μου· ἐὰν ποιήσω τοῦτο, ὄνειδος αὐτῷ ἔσται, καὶ τὸ γῆρας αὐτοῦ κατάξω μετʼ ὀδύνης εἰς ᾅδου.
11sed in oratione persistens cum lacrimis deprecabatur Deum, ut ab isto improperio liberaret eam.Καὶ ἐδεήθη πρὸς τῇ θυρίδι, καὶ εἶπεν, εὐλογητὸς εἶ Κύριε ὁ Θεός μου, καὶ εὐλογητὸν τὸ ὄνομά σου τὸ ἅγιον καὶ ἔντιμον εἰς τοὺς αἰῶνας· εὐλογήσαισάν σε πάντα τὰ ἔργα σου εἰς τὸν αἰῶνα.
12Factum est autem die tertia, dum compleret orationem, benedicens DominumΚαὶ νῦν, Κύριε, τοὺς ὀφθαλμούς μου καὶ τὸ πρόσωπόν μου εἰς σὲ δέδωκα.
13dixit: Benedictum est nomen tuum, Deus patrum nostrorum: qui cum iratus fueris, misericordiam facies, et in tempore tribulationis peccata dimittis his qui invocant te.Εἶπον, ἀπολῦσαί με ἀπὸ τῆς γῆς, καὶ μὴ ἀκοῦσαί με μηκέτι ὀνειδισμόν.
14Ad te, Domine, faciem meam converto; ad te oculos meos dirigo.Σὺ γινώσκεις, Κύριε, ὅτι καθαρά εἰμι ἀπὸ πάσης ἁμαρτίας ἀνδρός,
15Peto, Domine, ut de vinculo improperii huius absolvas me, aut certe desuper terram eripias me.καὶ οὐκ ἐμόλυνα τὸ ὄνομά μου οὐδὲ τὸ ὄνομα τοῦ πατρός μου ἐν τῇ γῇ τῆς αἰχμαλωσίας μου· μονογενής εἰμι τῷ πατρί μου, καὶ οὐχ ὑπάρχει αὐτῷ παιδίον ὃ κληρονομήσει αὐτόν, οὐδὲ ἀδελφὸς ἐγγὺς, οὐδὲ ὑπάρχων αὐτῷ υἱὸς, ἵνα συντηρήσω ἐμαυτὴν αὐτῷ γυναῖκα, ἤδη ἀπώλοντό μοι ἑπτά· ἱνατί μοι ζῇν; καὶ εἰ μὴ δοκεῖ σοι ἀποκτεῖναί με, ἐπίταξον ἐπιβλέψαι ἐπʼ ἐμὲ, καὶ μηκέτι ἐλεῆσαί με, καὶ ἀκοῦσαί με ὀνειδισμόν.
16Tu scis, Domine, quia numquam concupivi virum, et mundam servavi animam meam ab omni concupiscentia.Καὶ εἰσηκούσθη προσευχὴ ἀμφοτέρων ἐνώπιον τῆς δόξης τοῦ μεγάλου,
17Numquam cum ludentibus miscui me, neque cum his qui in levitate ambulant, participem me praebui.Ῥαφαήλ καὶ ἀπεστάλη ἰάσασθαι τοὺς δύο, τοῦ Τωβὶτ λεπίσαι τὰ λευκώματα, καὶ Σάῤῥαν τὴν τοῦ Ῥαγουὴλ δοῦναι Τωβίᾳ τῷ υἱῷ Τωβὶτ γυναῖκα, καὶ δῆσαι Ἀσμοδαῖον τὸ πονηρὸν δαιμόνιον, διότι Τωβίᾳ ἐπιβάλλει κληρονομῆσαι αὐτήν. Ἐν αὐτῷ τῷ καιρῷ ἐπιστρέψας Τωβὶτ εἰσῆλθεν εἰς τὸν οἶκον αὐτοῦ, καὶ Σάῤῥα ἡ τοῦ Ῥαγουὴλ κατέβη ἐκ τοῦ ὑπερῴου αὐτῆς.
18Virum autem cum timore tuo, non cum libidine mea, consensi suscipere.—
19Et, aut ego indigna fui illis, aut illi forsitan me non fuerunt digni, quia forsitan viro alii conservasti me.—
20Non est enim in hominis potestate consilium tuum.—
21Hoc autem pro certo habet omnis qui te colit: quod vita eius, si in probatione fuerit, coronabitur; si autem in tribulatione fuerit, liberabitur; et si in correptione fuerit, ad misericordiam tuam venire licebit.—
22Non enim delectaris in perditionibus nostris: quia post tempestatem tranquillum facis, et post lacrimationem et fletum, exultationem infundis.—
23Sit nomen tuum, Deus Israël, benedictum in saecula.—
24In illo tempore exauditae sunt preces amborum in conspectu gloriae summi Dei:—
25et missus est angelus Domini sanctus Raphaël ut curaret eos ambos, quorum uno tempore sunt orationes in conspectu Domini recitatae.—

Evangelium et sanctus diei, singulis matutinis per epistulam

Singulos dies prope Christum eiusque sanctos incipe: Evangelium Missae et vita quae animum excitat. Gratis; quandocumque vis desistere potes.

Epistulam ad confirmandum mittemus. Interdum etiam aliquod nuntium a Fides Viva. Uno tactu desistere potes. De notitiis tuendis

Feria V, 29 Octobris · Evangelium

Iesus deplorat Ierusalem, quae occidit prophetas

In ipsa die accesserunt quidam pharisaeorum, dicentes illi: Exi, et vade hinc: quia Herodes vult te occidere. Et ait illis: Ite, et dicite vulpi illi: Ecce eiicio daemonia, et sanitates perficio hodie, et cras, et tertia…