Ad argumentum
FIDES VIVA
Collatio

Tobiae 10

Vulgata Clementina et Septuaginta (editio Sixtina, 1587), versu post versum.

Tobiae 10: Vulgata Clementina et Septuaginta (editio Sixtina, 1587)
Vulgata ClementinaSeptuaginta (editio Sixtina, 1587)
1Cum vero moras faceret Tobias, causa nuptiarum, sollicitus erat pater eius Tobias, dicens: Putas quare moratur filius meus, aut quare detentus est ibi?Καὶ Τωβὶτ ὁ πατὴρ αὐτοῦ ἐλογίσατο ἑκάστης ἡμέρας· καὶ ὡς ἐπληρώθησαν αἱ ἡμέραι τῆς πορείας, καὶ οὐκ ἤρχετο,
2Putasne Gabelus mortuus est, et nemo reddet illi pecuniam?εἶπε μήποτε κατῄσχυνται; ἢ μήποτε ἀπέθανε Γαβαήλ, καὶ οὐδεὶς αὐτῷ δίδωσι τὸ ἀργύριον;
3Coepit autem contristari nimis ipse, et Anna uxor eius cum eo: et coeperunt ambo simul flere, eo quod die statuto minime reverteretur filius eorum ad eos.Καὶ ἐλυπεῖτο λίαν.
4Flebat igitur mater eius irremediabilibus lacrimis, atque dicebat: Heu, heu me, fili mi! ut quid te misimus peregrinari, lumen oculorum nostrorum, baculum senectutis nostrae, solatium vitae nostrae, spem posteritatis nostrae?Εἶπε δὲ αὐτῷ ἡ γυνὴ, ἀπώλετο τὸ παιδίον, διότι κεχρόνικε· καὶ ἤρξατο θρηνεῖν αὐτὸν, καὶ εἶπεν,
5omnia simul in te uno habentes, te non debuimus dimittere a nobis.οὐ μέλει μοι, τέκνον, ὅτι ἀφῆκά σε τὸ φῶς τῶν ὀφθαλμῶν μου.
6Cui dicebat Tobias: Tace, et noli turbari: sanus est filius noster: satis fidelis est vir ille, cum quo misimus eum.Καὶ Τωβὶτ λέγει αὐτῇ, σίγα, μὴ λόγον ἔχε, ὑγιαίνει.
7Illa autem nullo modo consolari poterat, sed quotidie exiliens circumspiciebat, et circuibat vias omnes per quas spes remeandi videbatur, ut procul videret eum, si fieri posset, venientem.Καὶ εἶπεν αὐτῷ, σίγα, μὴ πλάνα με, ἀπώλετο τὸ παιδίον μου· καὶ ἐπορεύετο καθʼ ἡμέραν εἰς τὴν ὁδὸν ἔξω, οἵας ἀπῆλθεν· ἡμέρας τε ἄρτον οὐκ ἤσθιε, τὰς δὲ νύκτας οὐ διελίμπανε θρηνοῦσα Τωβίαν τὸν υἱὸν αὐτῆς, ἕως οὗ συνετελέσθησαν αἱ δεκατέσσαρες ἡμέραι τοῦ γάμου, ἃς ὤμοσε Ῥαγουὴλ ποιῆσαι αὐτὸν ἐκεῖ·
8At vero Raguel dicebat ad generum suum: Mane hic, et ego mittam nuntium salutis de te ad Tobiam patrem tuum.εἶπε δὲ Τωβίας τῷ Ῥαγουὴλ, ἐξαπόστειλόν με, ὅτι ὁ πατήρ μου καὶ ἡ μήτηρ μου οὐκέτι ἐλπίζουσιν ὄψεσθαί με.
9Cui Tobias ait: Ego novi quia pater meus et mater mea modo dies computant, et cruciatur spiritus eorum in ipsis.Εἶπε δὲ αὐτῷ ὁ πενθερὸς, μεῖνον παρʼ ἐμοὶ, κᾀγὼ ἐξαποστελῶ πρὸς τὸν πατέρα σου, καὶ δηλώσουσιν αὐτῷ τὰ κατά σε.
10Cumque verbis multis rogaret Raguel Tobiam, et ille eum nulla ratione vellet audire, tradidit ei Saram, et dimidiam partem omnis substantiae suae in pueris, in puellis, in pecudibus, in camelis, et in vaccis, et in pecunia multa: et salvum atque gaudentem dimisit eum a se,Καὶ Τωβίας λέγει, ἐξαπόστειλόν με πρὸς τὸν πατέρα μου.
11dicens: Angelus Domini sanctus sit in itinere vestro, perducatque vos incolumes, et inveniatis omnia recte circa parentes vestros, et videant oculi mei filios vestros priusquam moriar.Ἀναστὰς δὲ Ῥαγουὴλ, ἔδωκεν αὐτῷ Σάῤῥαν τὴν γυναῖκα αὐτοῦ, καὶ τὸ ἥμισυ τῶν ὑπαρχόντων, σώματα καὶ κτήνη καὶ ἀργύριον,
12Et apprehendentes parentes filiam suam, osculati sunt eam: et dimiserunt ire,καὶ εὐλογήσας αὐτοὺς ἐξαπέστειλε, λέγων, εὐοδώσει ὑμᾶς τέκνα ὁ Θεὸς τοῦ οὐρανοῦ πρὸ τοῦ με ἀποθανεῖν.
13monentes eam honorare soceros, diligere maritum, regere familiam, gubernare domum, et seipsam irreprehensibilem exhibere.Καὶ εἶπε τῇ θυγατρὶ αὐτοῦ, τίμα τοὺς πενθερούς σου, αὐτοὶ νῦν γονεῖς σου εἰσὶν, ἀκούσαιμί σου ἀκοὴν καλήν· καὶ ἐφίλησεν αὐτήν· καὶ Ἔδνα εἶπε πρὸς Τωβίαν, ἀδελφὲ ἀγαπητὲ, ἀποκαταστήσαι σε ὁ Κύριος τοῦ οὐρανοῦ, καὶ δῴη μοι ἰδεῖν σου παιδία ἐκ Σάῤῥας τῆς θυγατρός μου, ἵνα εὐφρανθῶ ἐνώπιον τοῦ Κυρίου· καὶ ἰδοὺ παρατίθεμαί σοι τὴν θυγατέρα μου ἐν παρακαταθήκῃ, καὶ μὴ λυπήσῃς αὐτήν.

Evangelium et sanctus diei, singulis matutinis per epistulam

Singulos dies prope Christum eiusque sanctos incipe: Evangelium Missae et vita quae animum excitat. Gratis; quandocumque vis desistere potes.

Epistulam ad confirmandum mittemus. Interdum etiam aliquod nuntium a Fides Viva. Uno tactu desistere potes. De notitiis tuendis

Feria V, 29 Octobris · Evangelium

Iesus deplorat Ierusalem, quae occidit prophetas

In ipsa die accesserunt quidam pharisaeorum, dicentes illi: Exi, et vade hinc: quia Herodes vult te occidere. Et ait illis: Ite, et dicite vulpi illi: Ecce eiicio daemonia, et sanitates perficio hodie, et cras, et tertia…