Ad argumentum
FIDES VIVA
Collatio

Tobiae 7

Vulgata Clementina et Septuaginta (editio Sixtina, 1587), versu post versum.

Tobiae 7: Vulgata Clementina et Septuaginta (editio Sixtina, 1587)
Vulgata ClementinaSeptuaginta (editio Sixtina, 1587)
1Ingressi sunt autem ad Raguelem, et suscepit eos Raguel cum gaudio.Καὶ παρεγένετο εἰς τὴν οἰκίαν Ῥαγουήλ· καὶ Σάῤῥα δὲ ὑπήντησεν αὐτῷ, καὶ ἐχαιρέτισεν αὐτὸν, καὶ αὐτὸς αὐτούς· καὶ εἰσήγαγεν αὐτοὺς εἰς τὴν οἰκίαν.
2Intuensque Tobiam Raguel, dixit Annae uxori suae: Quam similis est iuvenis iste consobrino meo!Καὶ εἶπεν Ῥαγουὴλ Ἔδνᾳ τῇ γυναικὶ αὐτοῦ, ὡς ὅμοιος ὁ νεανίσκος Τωβὶτ τῷ ἀνεψιῷ μου;
3Et cum haec dixisset, ait: Unde estis iuvenes fratres nostri? At illi dixerunt: Ex tribu Nephthali sumus, ex captivitate Ninive.Καὶ ἠρώτησεν αὐτοὺς Ῥαγουὴλ, πόθεν ἐστὲ, ἀδελφοί; καὶ εἶπον αὐτῷ, ἐκ τῶν υἱῶν Νεφθαλὶ τῶν αἰχμαλώτων ἐν Νινευῇ.
4Dixitque illis Raguel: Nostis Tobiam fratrem meum? Qui dixerunt: Novimus.Καὶ εἶπεν αὐτοῖς, γινώσκετε Τωβὶτ τὸν ἀδελφὸν ἡμῶν;
5Cumque multa bona loqueretur de eo, dixit angelus ad Raguelem: Tobias, de quo interrogas, pater istius est.Οἱ δὲ εἶπαν, καὶ ζῇ, καὶ ὑγιαίνει· καὶ εἶπε Τωβίας, πατήρ μου ἐστί.
6Et misit se Raguel, et cum lacrimis osculatus est eum, et plorans supra collum eiusΚαὶ ἀνεπήδησε Ῥαγουὴλ, καὶ κατεφίλησεν αὐτὸν, καὶ ἔκλαυσε,
7dixit: Benedictio sit tibi, fili mi, quia boni et optimi viri filius es.καὶ εὐλόγησεν αὐτὸν, καὶ εἶπεν αὐτῷ, ὁ τοῦ καλοῦ καὶ ἀγαθοῦ ἀνθρώπου υἱός· καὶ ἀκούσας ὅτι Τωβὶτ ἀπώλεσε τοὺς ὀφθαλμοὺς ἑαυτοῦ, ἐλυπήθη καὶ ἔκλαυσε.
8Et Anna uxor eius, et Sara ipsorum filia, lacrimatae sunt.Καὶ Ἔδνα ἡ γυνὴ αὐτοῦ καὶ Σάῤῥα ἡ θυγάτηρ αὐτοῦ ἔκλαυσαν, καὶ ὑπεδέξαντο αὐτοὺς προθύμως· καὶ ἔθυσαν κριὸν προβάτων, καὶ παρέθηκαν ὄψα πλείονα· εἶπε δὲ Τωβίας τῷ Ῥαφαὴλ, Ἀζαρία ἀδελφὲ, λάλησον ὑπὲρ ὧν ἔλεγες ἐν τῇ πορείᾳ, καὶ τελεσθήτω τὸ πρᾶγμα.
9Postquam autem locuti sunt, praecepit Raguel occidi arietem, et parari convivium. Cumque hortaretur eos discumbere ad prandium,Καὶ μετέδωκε τὸν λόγον τῷ Ῥαγουήλ·
10Tobias dixit: Hic ego hodie non manducabo neque bibam, nisi prius petitionem meam confirmes, et promittas mihi dare Saram filiam tuam.καὶ εἶπε Ῥαγουὴλ πρὸς Τωβίαν, φάγε, πίε, καὶ ἡδέως γίνου, σοὶ γὰρ καθήκει τὸ παιδίον μου λαβεῖν· πλὴν ὑποδείξω σοι τὴν ἀλήθειαν.
11Quo audito verbo Raguel expavit, sciens quid evenerit illis septem viris qui ingressi sunt ad eam: et timere coepit ne forte et hunc similiter contingeret. Et cum nutaret, et non daret petenti ullum responsum,Ἔδωκα τὸ παιδίον μου ἑπτὰ ἀνδράσι, καὶ ὁπότε ἐὰν εἰσεπορεύοντο πρὸς αὐτὴν, ἀπέθνησκον ὑπὸ τὴν νύκτα· ἀλλὰ τὸ νῦν ἔχον. ἡδέως γίνου· καὶ εἶπε Τωβίας, οὐ γεύομαι οὐδὲν ὧδε, ἕως ἂν στήσητε καὶ σταθῆτε πρὸς μέ.
12dixit ei angelus: Noli timere dare eam isti, quoniam huic timenti Deum debetur coniux filia tua: propterea alius non potuit habere illam.Καὶ εἶπε Ῥαγουὴλ, κομίζου αὐτὴν ἀπὸ τοῦ νῦν κατὰ τὴν κρίσιν· σὺ δὲ ἀδελφὸς εἶ αὐτῆς, καὶ αὐτή σου ἐστίν· ὁ δὲ ἐλεήμων Θεὸς εὐοδώσει ὑμῖν τὰ κάλλιστα.
13Tunc dixit Raguel: Non dubito quod Deus preces et lacrimas meas in conspectu suo admiserit.Καὶ ἐκάλεσε Σάῤῥαν τὴν θυγατέρα αὐτοῦ, καὶ λαβὼν τῆς χειρὸς αὐτῆς, παρέδωκεν αὐτὴν Τωβίᾳ γυναῖκα, καὶ εἶπεν, ἰδοὺ κατὰ τὸν νόμον Μωυσέως κομίζου αὐτὴν, καὶ ἄπαγε πρὸς τὸν πατέρα σου· καὶ εὐλόγησεν αὐτούς.
14Et credo quoniam ideo fecit vos venire ad me, ut ista coniungeretur cognationi suae secundum legem Moysi: et nunc noli dubium gerere quod tibi eam tradam.Καὶ ἐκάλεσεν Ἔδναν τὴν γυναῖκα αὐτοῦ· καὶ λαβὼν βιβλίον, ἔγραψε συγγραφὴν, καὶ ἐσφραγίσατο.
15Et apprehendens dexteram filiae suae, dexterae Tobiae tradidit, dicens: Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Iacob vobiscum sit, et ipse coniungat vos, impleatque benedictionem suam in vobis.Καὶ ἤρξαντο ἐσθίειν.
16Et accepta carta, fecerunt conscriptionem coniugii.Καὶ ἐκάλεσε Ῥαγουὴλ Ἔδναν τὴν γυναῖκα αὐτοῦ, καὶ εἶπεν αὐτῇ, ἀδελφὴ ἑτοίμασον τὸ ἕτερον ταμεῖον, καὶ εἰσάγαγε αὐτήν.
17Et post haec epulati sunt, benedicentes Deum.Καὶ ἐποίησεν ὡς εἶπε· καὶ εἰσήγαγεν αὐτὴν ἐκεῖ, καὶ ἔκλαυσε· καὶ ἀπεδέξατο τὰ δάκρυα τῆς θυγατρὸς αὐτῆς, καὶ εἶπεν αὐτῇ,
18Vocavitque Raguel ad se Annam uxorem suam, et praecepit ei ut praepararet alterum cubiculum.θάρσει τέκνον, ὁ Κύριος τοῦ οὐρανοῦ καὶ τῆς γῆς δῴη σοι χάριν ἀντὶ τῆς λύπης σου ταύτης, θάρσει θύγατερ.
19Et introduxit illuc Saram filiam suam, et lacrimata est.—
20Dixitque ei: Forti animo esto, filia mea: Dominus caeli det tibi gaudium pro taedio quod perpessa es.—

Evangelium et sanctus diei, singulis matutinis per epistulam

Singulos dies prope Christum eiusque sanctos incipe: Evangelium Missae et vita quae animum excitat. Gratis; quandocumque vis desistere potes.

Epistulam ad confirmandum mittemus. Interdum etiam aliquod nuntium a Fides Viva. Uno tactu desistere potes. De notitiis tuendis

Feria V, 29 Octobris · Evangelium

Iesus deplorat Ierusalem, quae occidit prophetas

In ipsa die accesserunt quidam pharisaeorum, dicentes illi: Exi, et vade hinc: quia Herodes vult te occidere. Et ait illis: Ite, et dicite vulpi illi: Ecce eiicio daemonia, et sanitates perficio hodie, et cras, et tertia…