Collatio
Tobiae 2
Vulgata Clementina et Septuaginta (editio Sixtina, 1587), versu post versum.
| Vulgata Clementina | Septuaginta (editio Sixtina, 1587) | |
|---|---|---|
| 1 | Post haec vero, cum esset dies festus Domini, et factum esset prandium bonum in domo Tobiae, | Ὅτε δὲ κατῆλθον εἰς τὸν οἶκόν μου, καὶ ἀπεδόθη μοι Ἄννα ἡ γυνή μου, καὶ Τωβίας ὁ υἱός μου, ἐν τῇ πεντηκοστῇ ἑορτῇ, ἥν ἐστιν ἁγία ἑπτὰ ἑβδομάδων, ἐγενήθη ἄριστον καλόν μοι, καὶ ἀνέπεσα τοῦ φαγεῖν. |
| 2 | dixit filio suo: Vade, et adduc aliquos de tribu nostra, timentes Deum, ut epulentur nobiscum. | Καὶ ἐθεασάμην ὄψα πολλά, καὶ εἶπα τῷ υἱῷ μου, βάδισον καὶ ἄγαγε ὃν ἂν εὕρῃς τῶν ἀδελφῶν ἡμῶν ἐνδεῆ, ὃς μέμνηται τοῦ Κυρίου, καὶ ἰδοὺ μένω σε. |
| 3 | Cumque abiisset, reversus nuntiavit ei unum ex filiis Israël iugulatum iacere in platea. Statimque exiliens de accubitu suo, relinquens prandium, ieiunus pervenit ad corpus: | Καὶ ἐλθὼν εἶπε, πάτερ, εἷς ἐκ τοῦ γένους ἡμῶν ἐστραγγαλωμένος ἔῤῥιπται ἐν τῇ ἀγορᾷ. |
| 4 | tollensque illud portavit ad domum suam occulte, ut dum sol occubuisset, caute sepeliret eum. | Κᾀγὼ πρινὴ γεύσασθαί με, ἀναπηδήσας ἀνειλόμην αὐτὸν εἴς τι οἴκημα ἕως οὗ ἔδυ ὁ ἥλιος. |
| 5 | Cumque occultasset corpus, manducavit panem cum luctu et tremore, | Καὶ ἐπιστρέψας ἐλουσάμην, καὶ ἤσθιον τὸν ἄρτον μου ἐν λύπῃ. |
| 6 | memorans illum sermonem, quem dixit Dominus per Amos prophetam: Dies festi vestri convertentur in lamentationem et luctum. | Καὶ ἐμνήσθην τῆς προφητείας Ἀμὼς, καθὼς εἶπε, στραφήσονται αἱ ἑορταὶ ὑμῶν εἰς πένθος, καὶ πᾶσαι αἱ εὐφροσύναι ὑμῶν εἰς θρῆνον. |
| 7 | Cum vero sol occubuisset, abiit, et sepelivit eum. | Καὶ ἔκλαυσα· καὶ ὅτε ἔδυ ὁ ἥλιος, ᾠχόμην, καὶ ὀρύξας ἔθαψα αὐτόν. |
| 8 | Arguebant autem eum omnes proximi eius, dicentes: Iam huius rei causa interfici iussus es, et vix effugisti mortis imperium, et iterum sepelis mortuos? | Καὶ οἱ πλησίον ἐπεγέλων, λέγοντες, οὐκ ἔτι φοβεῖται φονευθῆναι περὶ τοῦ πράγματος τούτου, καὶ ἀπέδρα, καὶ ἰδοὺ πάλιν θάπτει τοὺς νεκρούς. |
| 9 | Sed Tobias plus timens Deum quam regem, rapiebat corpora occisorum, et occultabat in domo sua, et mediis noctibus sepeliebat ea. | Καὶ ἐν αὐτῇ τῇ νυκτὶ ἀνέλυσα θάψας, καὶ ἐκοιμήθην μεμιαμμένος παρὰ τὸν τοῖχον τῆς αὐλῆς, καὶ τὸ πρόσωπόν μου ἀκάλυπτον ἦν. |
| 10 | Contigit autem ut quadam die fatigatus a sepultura, veniens in domum suam, iactasset se iuxta parietem, et obdormisset, | Καὶ οὐκ ᾔδειν ὅτι στρουθία ἐν τῷ τοίχῳ ἐστί· καὶ τῶν ὀφθαλμῶν μου ἀνεῳγότων, ἀφώδευσαν τὰ στρουθία θερμὸν εἰς τοὺς ὀφθαλμούς μου, καὶ ἐγενήθη λευκώματα ἐν τοῖς ὀφθαλμοῖς μου, καὶ ἐπορεύθην πρὸς ἰατροὺς, καὶ οὐκ ὠφέλησάν με· Ἀχιάχαρος δὲ ἔτρεφέ με ἕως οὗ ἐπορεύθην εἰς τὴν Ἐλυμαΐδα. |
| 11 | et ex nido hirundinum dormienti illi calida stercora inciderent super oculos eius, fieretque caecus. | Καὶ ἡ γυνή μου Ἄννα ἠριθεύετο ἐν τοῖς γυναικείοις, καὶ ἀπέστελλε τοῖς κυρίοις. |
| 12 | Hanc autem tentationem ideo permisit Dominus evenire illi, ut posteris daretur exemplum patientiae eius, sicut et sancti Iob. | Καὶ ἀπέδωκαν αὐτῇ καὶ αὐτοὶ τὸν μισθὸν, προσδόντες καὶ ἔριφον. |
| 13 | Nam cum ab infantia sua semper Deum timuerit, et mandata eius custodierit, non est contristatus contra Deum quod plaga caecitatis evenerit ei, | Ὅτε δὲ ἦλθε πρὸς μέ, ἤρξατο κράζειν· καὶ εἶπα αὐτῇ, πόθεν τὸ ἐρίφιον; μὴ κλεψιμαῖόν ἐστίν; ἀπόδος αὐτὸ τοῖς κυρίοις· οὐ γὰρ θεμιτόν ἐστι φαγεῖν κλεψιμαῖον. |
| 14 | sed immobilis in Dei timore permansit, agens gratias Deo omnibus diebus vitae suae. | Ἡ δὲ εἶπε, δῶρον δέδοταί μοι ἐπὶ τῷ μισθῷ· καὶ οὐκ ἐπίστευον αὐτῇ· καὶ ἔλεγον ἀποδιδόναι αὐτὸ τοῖς κυρίοις, καὶ ἠρυθρίων πρὸς αὐτήν· ἡ δὲ ἀποκριθεῖσα εἶπέ μοι, ποῦ εἰσιν αἱ ἐλεημοσύναι σου, καὶ αἱ δικαιοσύναι σου; ἰδοὺ γνωστὰ πάντα μετὰ σοῦ. |
| 15 | Nam sicut beato Iob insultabant reges, ita isti parentes et cognati eius irridebant vitam eius, dicentes: | — |
| 16 | Ubi est spes tua, pro qua eleemosynas et sepulturas faciebas? | — |
| 17 | Tobias vero increpabat eos, dicens: Nolite ita loqui: | — |
| 18 | quoniam filii sanctorum sumus, et vitam illam expectamus, quam Deus daturus est his qui fidem suam numquam mutant ab eo. | — |
| 19 | Anna vero uxor eius ibat ad opus textrinum quotidie, et de labore manuum suarum victum quem consequi poterat, deferebat. | — |
| 20 | Unde factum est ut haedum caprarum accipiens detulisset domi: | — |
| 21 | cuius cum vocem balantis vir eius audisset, dixit: Videte, ne forte furtivus sit: reddite eum dominis suis, quia non licet nobis aut edere ex furto aliquid, aut contingere. | — |
| 22 | Ad haec uxor eius irata respondit: Manifeste vana facta est spes tua, et eleemosynae tuae modo apparuerunt. | — |
| 23 | Atque his et aliis huiuscemodi verbis exprobrabat ei. | — |
