Ad argumentum
FIDES VIVA
Imago: Tobiae 2
Imago Fides Viva ex opere «Tobias and the Archangel Raphael» (Giovanni Girolamo Savoldo) · opus primigenium

Vulgata Clementina

Tobiae 2

1Post haec vero, cum esset dies festus Domini, et factum esset prandium bonum in domo Tobiae, 2dixit filio suo: Vade, et adduc aliquos de tribu nostra, timentes Deum, ut epulentur nobiscum. 3Cumque abiisset, reversus nuntiavit ei unum ex filiis Israël iugulatum iacere in platea. Statimque exiliens de accubitu suo, relinquens prandium, ieiunus pervenit ad corpus: 4tollensque illud portavit ad domum suam occulte, ut dum sol occubuisset, caute sepeliret eum. 5Cumque occultasset corpus, manducavit panem cum luctu et tremore, 6memorans illum sermonem, quem dixit Dominus per Amos prophetam: Dies festi vestri convertentur in lamentationem et luctum. 7Cum vero sol occubuisset, abiit, et sepelivit eum. 8Arguebant autem eum omnes proximi eius, dicentes: Iam huius rei causa interfici iussus es, et vix effugisti mortis imperium, et iterum sepelis mortuos? 9Sed Tobias plus timens Deum quam regem, rapiebat corpora occisorum, et occultabat in domo sua, et mediis noctibus sepeliebat ea.

10Contigit autem ut quadam die fatigatus a sepultura, veniens in domum suam, iactasset se iuxta parietem, et obdormisset, 11et ex nido hirundinum dormienti illi calida stercora inciderent super oculos eius, fieretque caecus. 12Hanc autem tentationem ideo permisit Dominus evenire illi, ut posteris daretur exemplum patientiae eius, sicut et sancti Iob. 13Nam cum ab infantia sua semper Deum timuerit, et mandata eius custodierit, non est contristatus contra Deum quod plaga caecitatis evenerit ei, 14sed immobilis in Dei timore permansit, agens gratias Deo omnibus diebus vitae suae.

15Nam sicut beato Iob insultabant reges, ita isti parentes et cognati eius irridebant vitam eius, dicentes: 16Ubi est spes tua, pro qua eleemosynas et sepulturas faciebas? 17Tobias vero increpabat eos, dicens: Nolite ita loqui: 18quoniam filii sanctorum sumus, et vitam illam expectamus, quam Deus daturus est his qui fidem suam numquam mutant ab eo.

19Anna vero uxor eius ibat ad opus textrinum quotidie, et de labore manuum suarum victum quem consequi poterat, deferebat. 20Unde factum est ut haedum caprarum accipiens detulisset domi: 21cuius cum vocem balantis vir eius audisset, dixit: Videte, ne forte furtivus sit: reddite eum dominis suis, quia non licet nobis aut edere ex furto aliquid, aut contingere. 22Ad haec uxor eius irata respondit: Manifeste vana facta est spes tua, et eleemosynae tuae modo apparuerunt. 23Atque his et aliis huiuscemodi verbis exprobrabat ei.

Evangelium et sanctus diei, singulis matutinis per epistulam

Singulos dies prope Christum eiusque sanctos incipe: Evangelium Missae et vita quae animum excitat. Gratis; quandocumque vis desistere potes.

Epistulam ad confirmandum mittemus. Interdum etiam aliquod nuntium a Fides Viva. Uno tactu desistere potes. De notitiis tuendis

Feria V, 29 Octobris · Evangelium

Iesus deplorat Ierusalem, quae occidit prophetas

In ipsa die accesserunt quidam pharisaeorum, dicentes illi: Exi, et vade hinc: quia Herodes vult te occidere. Et ait illis: Ite, et dicite vulpi illi: Ecce eiicio daemonia, et sanitates perficio hodie, et cras, et tertia…