Ad argumentum
FIDES VIVA
Imago: Tobiae 13
Imago Fides Viva ex opere «Tobias and the Archangel Raphael» (Giovanni Girolamo Savoldo) · opus primigenium

Vulgata Clementina

Tobiae 13

1Aperiens autem Tobias senior os suum, benedixit Dominum, et dixit: Magnus es, Domine, in aeternum, et in omnia saecula regnum tuum:

2quoniam tu flagellas, et salvas; deducis ad inferos, et reducis: et non est qui effugiat manum tuam.

3Confitemini Domino, filii Israël, et in conspectu gentium laudate eum:

4quoniam ideo dispersit vos inter gentes quae ignorant eum, ut vos enarretis mirabilia eius, et faciatis scire eos quia non est alius deus omnipotens praeter eum.

5Ipse castigavit nos propter iniquitates nostras, et ipse salvabit nos propter misericordiam suam.

6Aspicite ergo quae fecit nobiscum, et cum timore et tremore confitemini illi: regemque saeculorum exaltate in operibus vestris.

7Ego autem in terra captivitatis meae confitebor illi: quoniam ostendit maiestatem suam in gentem peccatricem.

8Convertimini itaque peccatores, et facite iustitiam coram Deo, credentes quod faciat vobiscum misericordiam suam.

9Ego autem et anima mea in eo laetabimur.

10Benedicite Dominum omnes electi eius: agite dies laetitiae, et confitemini illi.

11Ierusalem civitas Dei, castigavit te Dominus in operibus manuum tuarum.

12Confitere Domino in bonis tuis, et benedic Deum saeculorum: ut reaedificet in te tabernaculum suum, et revocet ad te omnes captivos, et gaudeas in omnia saecula saeculorum.

13Luce splendida fulgebis, et omnes fines terrae adorabunt te.

14Nationes ex longinquo ad te venient, et munera deferentes adorabunt in te Dominum, et terram tuam in sanctificationem habebunt:

15nomen enim magnum invocabunt in te.

16Maledicti erunt qui contempserint te, et condemnati erunt omnes qui blasphemaverint te: benedictique erunt qui aedificaverint te.

17Tu autem laetaberis in filiis tuis, quoniam omnes benedicentur, et congregabuntur ad Dominum.

18Beati omnes qui diligunt te, et qui gaudent super pace tua.

19Anima mea, benedic Dominum, quoniam liberavit Ierusalem civitatem suam a cunctis tribulationibus eius Dominus Deus noster.

20Beatus ero si fuerint reliquiae seminis mei ad videndam claritatem Ierusalem.

21Portae Ierusalem ex sapphiro et smaragdo aedificabuntur, et ex lapide pretioso omnis circuitus murorum eius.

22Ex lapide candido et mundo omnes plateae eius sternentur, et per vicos eius alleluia cantabitur.

23Benedictus Dominus, qui exaltavit eam, et sit regnum eius in saecula saeculorum super eam. Amen.

Evangelium et sanctus diei, singulis matutinis per epistulam

Singulos dies prope Christum eiusque sanctos incipe: Evangelium Missae et vita quae animum excitat. Gratis; quandocumque vis desistere potes.

Epistulam ad confirmandum mittemus. Interdum etiam aliquod nuntium a Fides Viva. Uno tactu desistere potes. De notitiis tuendis

Feria V, 29 Octobris · Evangelium

Iesus deplorat Ierusalem, quae occidit prophetas

In ipsa die accesserunt quidam pharisaeorum, dicentes illi: Exi, et vade hinc: quia Herodes vult te occidere. Et ait illis: Ite, et dicite vulpi illi: Ecce eiicio daemonia, et sanitates perficio hodie, et cras, et tertia…