Ad argumentum
FIDES VIVA
Imago: Tobiae 9
Imago Fides Viva ex opere «Tobias and the Archangel Raphael» (Giovanni Girolamo Savoldo) · opus primigenium

Vulgata Clementina

Tobiae 9

1Tunc vocavit Tobias angelum ad se, quem quidem hominem existimabat, dixitque ei: Azaria frater, peto ut auscultes verba mea. 2Si meipsum tradam tibi servum, non ero condignus providentiae tuae: 3tamen obsecro te ut assumas tibi animalia sive servitia, et vadas ad Gabelum in Rages civitatem Medorum, reddasque ei chirographum suum, et recipias ab eo pecuniam, et roges eum venire ad nuptias meas. 4Scis enim ipse quoniam numerat pater meus dies, et si tardavero una die plus, contristatur anima eius. 5Et certe vides quomodo adiuravit me Raguel, cuius adiuramentum spernere non possum.

6Tunc Raphaël assumens quatuor ex servis Raguelis, et duos camelos, in Rages civitatem Medorum perrexit: et inveniens Gabelum, reddidit ei chirographum suum, et recepit ab eo omnem pecuniam. 7Indicavitque ei de Tobia filio Tobiae omnia quae gesta sunt, fecitque eum secum venire ad nuptias. 8Cumque ingressus esset domum Raguelis, invenit Tobiam discumbentem: et exiliens, osculati sunt se invicem: et flevit Gabelus, benedixitque Deum, 9et dixit: Benedicat te Deus Israël, quia filius es optimi viri et iusti, et timentis Deum, et eleemosynas facientis: 10et dicatur benedictio super uxorem tuam, et super parentes vestros, 11et videatis filios vestros, et filios filiorum vestrorum, usque in tertiam et quartam generationem: et sit semen vestrum benedictum a Deo Israël, qui regnat in saecula saeculorum. 12Cumque omnes dixissent: Amen: accesserunt ad convivium: sed et cum timore Domini nuptiarum convivium exercebant.

Evangelium et sanctus diei, singulis matutinis per epistulam

Singulos dies prope Christum eiusque sanctos incipe: Evangelium Missae et vita quae animum excitat. Gratis; quandocumque vis desistere potes.

Epistulam ad confirmandum mittemus. Interdum etiam aliquod nuntium a Fides Viva. Uno tactu desistere potes. De notitiis tuendis

Feria V, 29 Octobris · Evangelium

Iesus deplorat Ierusalem, quae occidit prophetas

In ipsa die accesserunt quidam pharisaeorum, dicentes illi: Exi, et vade hinc: quia Herodes vult te occidere. Et ait illis: Ite, et dicite vulpi illi: Ecce eiicio daemonia, et sanitates perficio hodie, et cras, et tertia…