Ad argumentum
FIDES VIVA
Collatio

Tobiae 8

Vulgata Clementina et Septuaginta (editio Sixtina, 1587), versu post versum.

Tobiae 8: Vulgata Clementina et Septuaginta (editio Sixtina, 1587)
Vulgata ClementinaSeptuaginta (editio Sixtina, 1587)
1Postquam vero coenaverunt, introduxerunt iuvenem ad eam.Ὅτε δὲ συνετέλεσαν δειπνοῦντες, εἰσήγαγον Τωβίαν πρὸς αὐτήν.
2Recordatus itaque Tobias sermonum angeli, protulit de cassidili suo partem iecoris, posuitque eam super carbones vivos.Ὁ δὲ πορεύομενος ἐμνήσθη τῶν λόγων Ῥαφαὴλ, καὶ ἔλαβε τὴν τέφραν τῶν θυμιαμάτων, καὶ ἐπέθηκε τὴν καρδίαν τοῦ ἰχθύος καὶ τὸ ἧπαρ, καὶ ἐκάπνισεν.
3Tunc Raphaël angelus apprehendit daemonium, et religavit illud in deserto superioris Aegypti.Ὅτε δὲ ὠσφράνθη τὸ δαιμόνιον τῆς ὀσμῆς, ἔφυγεν εἰς τὰ ἀνώτατα Αἰγύπτου, καὶ ἔδησεν αὐτὸ ὁ ἄγγελος.
4Tunc hortatus est virginem Tobias, dixitque ei: Sara, exsurge, et deprecemur Deum hodie, et cras, et secundum cras: quia his tribus noctibus Deo iungimur; tertia autem transacta nocte, in nostro erimus coniugio.Ὡς δὲ συνεκλείσθησαν ἀμφότεροι, ἀνέστη Τωβίας ἀπὸ τῆς κλίνης, καὶ εἶπεν, ἀνάστηθι ἀδελφὴ, καὶ προσευξώμεθα ἵνα ἐλεήσῃ ἡμᾶς ὁ Κύριος.
5Filii quippe sanctorum sumus, et non possumus ita coniungi sicut gentes quae ignorant Deum.Καὶ ἤρξατο Τωβίας λέγειν, εὐλογητὸς εἶ ὁ Θεὸς τῶν πατέρων ἡμῶν, καὶ εὐλογητὸν τὸ ὄνομά σου τὸ ἅγιον καὶ ἔνδοξον εἰς τοὺς αἰῶνας· εὐλογησάτωσάν σε οἱ οὐρανοὶ, καὶ πᾶσαι αἱ κτίσεις σου.
6Surgentes autem pariter, instanter orabant ambo simul, ut sanitas daretur eis.Σὺ ἐποίησας Ἀδάμ, καὶ ἔδωκας αὐτῷ βοηθὸν Εὖαν στήριγμα τὴν γυναῖκα αὐτοῦ· ἐκ τούτων ἐγενήθη τὸ ἀνθρώπων σπέρμα· σὺ εἶπας, οὐ καλὸν εἶναι τὸν ἄνθρωπον μόνον, ποιήσωμεν αὐτῷ βοηθὸν ὅμοιον αὐτῷ.
7Dixitque Tobias: Domine Deus patrum nostrorum, benedicant te caeli et terrae, mareque et fontes, et flumina, et omnes creaturae tuae quae in eis sunt.Καὶ νῦν, Κύριε, οὐ διὰ πορνείαν ἐγὼ λαμβάνω τὴν ἀδελφήν μου ταύτην, ἀλλὰ ἐπʼ ἀληθείας ἐπίταξον ἐλεῆσαί με, καὶ αὐτῇ συγκαταγηρᾶσαι.
8Tu fecisti Adam de limo terrae, dedistique ei adiutorium Hevam.Καὶ εἶπε μετʼ αὐτοῦ, ἀμήν.
9Et nunc Domine, tu scis quia non luxuriae causa accipio sororem meam coniugem, sed sola posteritatis dilectione, in qua benedicatur nomen tuum in saecula saeculorum.Καὶ ἐκοιμήθησαν ἀμφότεροι τὴν νύκτα· καὶ ἀναστὰς Ῥαγουὴλ ἐπορεύθη, καὶ ὤρυξε τὰφον,
10Dixit quoque Sara: Miserere nobis Domine, miserere nobis, et consenescamus ambo pariter sani.λέγων, μὴ καὶ οὗτος ἀποθάνῃ;
11Et factum est circa pullorum cantum, accersiri iussit Raguel servos suos, et abierunt cum eo pariter ut foderent sepulchrum.Καὶ ἦλθε Ῥαγουὴλ εἰς τὴν οἰκίαν ἑαυτοῦ,
12Dicebat enim: Ne forte simili modo evenerit ei, quo et ceteris illis septem viris qui sunt ingressi ad eam.καὶ εἶπεν Ἔδνᾳ τῇ γυναικὶ αὐτοῦ, ἀπόστειλον μίαν τῶν παιδισκῶν, καὶ ἰδέτωσαν εἰ ζῇ· εἰ δὲ μὴ, ἵνα θάψωμεν αὐτὸν, καὶ μηδεὶς γνῷ.
13Cumque parassent fossam, reversus Raguel ad uxorem suam, dixit ei:Καὶ εἰσῆλθεν ἡ παιδίσκη ἀνοίξασα τὴν θύραν, καὶ εὗρε τοὺς δύο καθεύδοντας,
14Mitte unam de ancillis tuis, et videat si mortuus est, ut sepeliam eum antequam illucescat dies.καὶ ἐξελθοῦσα ἀπήγγειλεν αὐτοῖς, ὅτι ζῇ.
15At illa misit unam ex ancillis suis. Quae ingressa cubiculum, reperit eos salvos et incolumes, secum pariter dormientes.Καὶ εὐλόγησε Ῥαγουὴλ τὸν Θεὸν, λέγων, εὐλογητὸς εἶ σὺ ὁ Θεὸς ἐν πάσῃ εὐλογίᾳ καθαρᾷ καὶ ἁγίᾳ· καὶ εὐλογείτωσάν σε οἱ ἅγιοί σου, καὶ πᾶσαι αἱ κτίσεις σου, καὶ πάντες οἱ ἄγγελοί σου, καὶ οἱ ἐκλεκτοί σου· εὐλογείτωσάν σε εἰς τοὺς αἰῶνας.
16Et reversa nuntiavit bonum nuntium: et benedixerunt Dominum, Raguel videlicet et Anna uxor eius,Εὐλογητὸς εἶ, ὅτι ηὔφρανάς με, καὶ οὐκ ἐγένετό μοι καθὼς ὑπενόουν, ἀλλὰ κατὰ τὸ πολὺ ἔλεός σου ἐποίησας μεθʼ ἡμῶν.
17et dixerunt: Benedicimus te, Domine Deus Israël, quia non contigit quemadmodum putabamus.Εὐλογητὸς εἶ, ὅτι ἠλέησας δύο μονογενεῖς· ποίησον αὐτοῖς, δέσποτα, ἔλεος, συντέλεσον τὴν ζωὴν αὐτῶν ἐν ὑγιείᾳ μετʼ εὐφροσύνης καὶ ἐλέους.
18Fecisti enim nobiscum misericordiam tuam, et exclusisti a nobis inimicum persequentem nos.Ἐκέλευσε δὲ τοῖς οἰκέταις χῶσαι τὸν τάφον.
19Misertus es autem duobus unicis. Fac eos, Domine, plenius benedicere te, et sacrificium tibi laudis tuae et suae sanitatis offerre, ut cognoscat universitas gentium quia tu es Deus solus in universa terra.Καὶ ἐποίησεν αὐτοῖς γάμον ἡμερῶν δεκατεσσάρων.
20Statimque praecepit servis suis Raguel ut replerent fossam quam fecerant priusquam elucesceret.Καὶ εἶπεν αὐτῷ Ῥαγουὴλ, πρινὴ συντελεσθῆναι τὰς ἡμέρας τοῦ γάμου, ἐνόρκως, μὴ ἐξελθεῖν αὐτὸν ἐὰν μὴ πληρωθῶσιν αἱ δεκατέσσαρες ἡμέραι τοῦ γάμου,
21Uxori autem suae dixit ut instrueret convivium, et praepararet omnia quae in cibos erant iter agentibus necessaria.καὶ τότε λαβόντα τὸ ἥμισυ τῶν ὑπαρχόντων αὐτοῦ πορεύεσθαι μεθʼ ὑγείας πρὸς τὸν πατέρα, καὶ τὰ λοιπὰ ὅταν ἀποθάνω, καὶ ἡ γυνή μου.
22Duas quoque pingues vaccas, et quatuor arietes, occidi fecit, et parari epulas omnibus vicinis suis, cunctisque amicis.—
23Et adiuravit Raguel Tobiam ut duas hebdomadas moraretur apud se.—
24De omnibus autem quae possidebat Raguel, dimidiam partem dedit Tobiae, et fecit scripturam, ut pars dimidia quae supererat, post obitum eorum Tobiae dominio deveniret.—

Evangelium et sanctus diei, singulis matutinis per epistulam

Singulos dies prope Christum eiusque sanctos incipe: Evangelium Missae et vita quae animum excitat. Gratis; quandocumque vis desistere potes.

Epistulam ad confirmandum mittemus. Interdum etiam aliquod nuntium a Fides Viva. Uno tactu desistere potes. De notitiis tuendis

Feria V, 29 Octobris · Evangelium

Iesus deplorat Ierusalem, quae occidit prophetas

In ipsa die accesserunt quidam pharisaeorum, dicentes illi: Exi, et vade hinc: quia Herodes vult te occidere. Et ait illis: Ite, et dicite vulpi illi: Ecce eiicio daemonia, et sanitates perficio hodie, et cras, et tertia…