Ad argumentum
FIDES VIVA
Imago: Sapientia 8
Imago Fides Viva

Vulgata Clementina

Sapientia 8

1Attingit ergo a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter.

2Hanc amavi, et exquisivi a iuventute mea, et quaesivi sponsam mihi eam assumere, et amator factus sum formae illius.

3Generositatem illius glorificat, contubernium habens Dei; sed et omnium Dominus dilexit illam.

4Doctrix enim est disciplinae Dei, et electrix operum illius.

5Et si divitiae appetuntur in vita, quid sapientia locupletius quae operatur omnia?

6Si autem sensus operatur, quis horum quae sunt magis quam illa est artifex?

7Et si iustitiam quis diligit, labores huius magnas habent virtutes: sobrietatem enim et prudentiam docet, et iustitiam, et virtutem, quibus utilius nihil est in vita hominibus.

8Et si multitudinem scientiae desiderat quis, scit praeterita, et de futuris aestimat; scit versutias sermonum, et dissolutiones argumentorum; signa et monstra scit antequam fiant, et eventus temporum et saeculorum.

9Proposui ergo hanc adducere mihi ad convivendum, sciens quoniam mecum communicabit de bonis, et erit allocutio cogitationis et taedii mei.

10Habebo propter hanc claritatem ad turbas, et honorem apud seniores iuvenis;

11et acutus inveniar in iudicio, et in conspectu potentium admirabilis ero, et facies principum mirabuntur me:

12tacentem me sustinebunt, et loquentem me respicient, et sermocinante me plura, manus ori suo imponent.

13Praeterea habebo per hanc immortalitatem, et memoriam aeternam his qui post me futuri sunt relinquam.

14Disponam populos, et nationes mihi erunt subditae:

15timebunt me audientes reges horrendi. In multitudine videbor bonus, et in bello fortis.

16Intrans in domum meam, conquiescam cum illa: non enim habet amaritudinem conversatio illius, nec taedium convictus illius, sed laetitiam et gaudium.

17Haec cogitans apud me et commemorans in corde meo, quoniam immortalitas est in cognatione sapientiae,

18et in amicitia illius delectatio bona, et in operibus manuum illius honestas sine defectione, et in certamine loquelae illius sapientia, et praeclaritas in communicatione sermonum ipsius: circuibam quaerens, ut mihi illam assumerem.

19Puer autem eram ingeniosus, et sortitus sum animam bonam.

20Et cum essem magis bonus, veni ad corpus incoinquinatum.

21Et ut scivi quoniam aliter non possem esse continens, nisi Deus det; et hoc ipsum erat sapientiae, scire cuius esset hoc donum: adii Dominum, et deprecatus sum illum, et dixi ex totis praecordiis meis:

Evangelium et sanctus diei, singulis matutinis per epistulam

Singulos dies prope Christum eiusque sanctos incipe: Evangelium Missae et vita quae animum excitat. Gratis; quandocumque vis desistere potes.

Epistulam ad confirmandum mittemus. Interdum etiam aliquod nuntium a Fides Viva. Uno tactu desistere potes. De notitiis tuendis

Feria V, 29 Octobris · Evangelium

Iesus deplorat Ierusalem, quae occidit prophetas

In ipsa die accesserunt quidam pharisaeorum, dicentes illi: Exi, et vade hinc: quia Herodes vult te occidere. Et ait illis: Ite, et dicite vulpi illi: Ecce eiicio daemonia, et sanitates perficio hodie, et cras, et tertia…