Ad argumentum
FIDES VIVA
Imago: Sapientia 12
Imago Fides Viva

Vulgata Clementina

Sapientia 12

1O quam bonus et suavis est, Domine, spiritus tuus in omnibus!

2Ideoque eos qui exerrant partibus corripis, et de quibus peccant admones et alloqueris, ut relicta malitia credant in te, Domine.

3Illos enim antiquos inhabitatores terrae sanctae tuae, quos exhorruisti,

4quoniam odibilia opera tibi faciebant per medicamina et sacrificia iniusta,

5et filiorum suorum necatores sine misericordia, et comestores viscerum hominum, et devoratores sanguinis a medio sacramento tuo,

6et auctores parentes animarum inauxiliatarum, perdere voluisti per manus parentum nostrorum:

7ut dignam perciperent peregrinationem puerorum Dei, quae tibi omnium carior est terra.

8Sed et his tamquam hominibus pepercisti, et misisti antecessores exercitus tui vespas, ut illos paulatim exterminarent.

9Non quia impotens eras in bello subiicere impios iustis, aut bestiis saevis, aut verbo duro simul exterminare:

10sed partibus iudicans, dabas locum poenitentiae, non ignorans quoniam nequam est natio eorum, et naturalis malitia ipsorum, et quoniam non poterat mutari cogitatio illorum in perpetuum.

11Semen enim erat maledictum ab initio; nec timens aliquem, veniam dabas peccatis illorum.

12Quis enim dicet tibi: Quid fecisti? aut quis stabit contra iudicium tuum? aut quis in conspectu tuo veniet vindex iniquorum hominum? aut quis tibi imputabit, si perierint nationes quas tu fecisti?

13Non enim est alius deus quam tu, cui cura est de omnibus, ut ostendas quoniam non iniuste iudicas iudicium.

14Neque rex, neque tyrannus in conspectu tuo inquirent de his quos perdidisti.

15Cum ergo sis iustus, iuste omnia disponis; ipsum quoque qui non debet puniri, condemnare, exterum aestimas a tua virtute.

16Virtus enim tua iustitiae initium est, et ob hoc quod Dominus es, omnibus te parcere facis.

17Virtutem enim ostendis tu, qui non crederis esse in virtute consummatus, et horum qui te nesciunt audaciam traducis.

18Tu autem dominator virtutis, cum tranquillitate iudicas, et cum magna reverentia disponis nos: subest enim tibi, cum volueris posse.

19Docuisti autem populum tuum per talia opera, quoniam oportet iustum esse et humanum; et bonae spei fecisti filios tuos, quoniam iudicans das locum in peccatis poenitentiae.

20Si enim inimicos servorum tuorum, et debitos morti, cum tanta cruciasti attentione, dans tempus et locum per quae possent mutari a malitia:

21cum quanta diligentia iudicasti filios tuos, quorum parentibus iuramenta et conventiones dedisti bonarum promissionum!

22Cum ergo das nobis disciplinam, inimicos nostros multipliciter flagellas, ut bonitatem tuam cogitemus iudicantes, et cum de nobis iudicatur, speremus misericordiam tuam.

23Unde et illis qui in vita sua insensate et iniuste vixerunt, per haec quae coluerunt dedisti summa tormenta.

24Etenim in erroris via diutius erraverunt, deos aestimantes haec quae in animalibus sunt supervacua, infantium insensatorum more viventes.

25Propter hoc tamquam pueris insensatis iudicium in derisum dedisti.

26Qui autem ludibriis et increpationibus non sunt correcti, dignum Dei iudicium experti sunt.

27In quibus enim patientes indignabantur per haec quos putabant deos, in ipsis cum exterminarentur videntes, illum quem olim negabant se nosse, verum Deum agnoverunt; propter quod et finis condemnationis eorum venit super illos.

Evangelium et sanctus diei, singulis matutinis per epistulam

Singulos dies prope Christum eiusque sanctos incipe: Evangelium Missae et vita quae animum excitat. Gratis; quandocumque vis desistere potes.

Epistulam ad confirmandum mittemus. Interdum etiam aliquod nuntium a Fides Viva. Uno tactu desistere potes. De notitiis tuendis

Feria V, 29 Octobris · Evangelium

Iesus deplorat Ierusalem, quae occidit prophetas

In ipsa die accesserunt quidam pharisaeorum, dicentes illi: Exi, et vade hinc: quia Herodes vult te occidere. Et ait illis: Ite, et dicite vulpi illi: Ecce eiicio daemonia, et sanitates perficio hodie, et cras, et tertia…