Ad argumentum
FIDES VIVA
Imago: Sapientia 5
Imago Fides Viva

Vulgata Clementina

Sapientia 5

1Tunc stabunt iusti in magna constantia adversus eos qui se angustiaverunt, et qui abstulerunt labores eorum.

2Videntes turbabuntur timore horribili, et mirabuntur in subitatione insperatae salutis;

3dicentes intra se, poenitentiam agentes, et prae angustia spiritus gementes: Hi sunt quos habuimus aliquando in derisum, et in similitudinem improperii.

4Nos insensati, vitam illorum aestimabamus insaniam, et finem illorum sine honore;

5ecce quomodo computati sunt inter filios Dei, et inter sanctos sors illorum est.

6Ergo erravimus a via veritatis, et iustitiae lumen non luxit nobis, et sol intelligentiae non est ortus nobis.

7Lassati sumus in via iniquitatis et perditionis, et ambulavimus vias difficiles: viam autem Domini ignoravimus.

8Quid nobis profuit superbia? aut divitiarum iactantia quid contulit nobis?

9Transierunt omnia illa tamquam umbra, et tamquam nuntius percurrens,

10et tamquam navis quae pertransit fluctuantem aquam, cuius cum praeterierit non est vestigium invenire, neque semitam carinae illius in fluctibus;

11aut tamquam avis quae transvolat in aëre, cuius nullum invenitur argumentum itineris, sed tantum sonitus alarum verberans levem ventum, et scindens per vim itineris aërem: commotis alis transvolavit, et post hoc nullum signum invenitur itineris illius;

12aut tamquam sagitta emissa in locum destinatum, divisus aër continuo in se reclusus est, ut ignoretur transitus illius:

13sic et nos nati continuo desivimus esse; et virtutis quidem nullum signum valuimus ostendere, in malignitate autem nostra consumpti sumus.

14Talia dixerunt in inferno hi qui peccaverunt:

15quoniam spes impii tamquam lanugo est quae a vento tollitur, et tamquam spuma gracilis quae a procella dispergitur, et tamquam fumus qui a vento diffusus est, et tamquam memoria hospitis unius diei praetereuntis.

16Iusti autem in perpetuum vivent, et apud Dominum est merces eorum, et cogitatio illorum apud Altissimum.

17Ideo accipient regnum decoris, et diadema speciei de manu Domini: quoniam dextera sua teget eos, et brachio sancto suo defendet illos.

18Accipiet armaturam zelus illius, et armabit creaturam ad ultionem inimicorum.

19Induet pro thorace iustitiam, et accipiet pro galea iudicium certum;

20sumet scutum inexpugnabile aequitatem.

21Acuet autem duram iram in lanceam, et pugnabit cum illo orbis terrarum contra insensatos.

22Ibunt directe emissiones fulgurum, et tamquam a bene curvato arcu nubium exterminabuntur, et ad certum locum insilient.

23Et a petrosa ira plenae mittentur grandines; excandescet in illos aqua maris, et flumina concurrent duriter.

24Contra illos stabit spiritus virtutis, et tamquam turbo venti dividet illos; et ad eremum perducet omnem terram iniquitas illorum, et malignitas evertet sedes potentium.

Evangelium et sanctus diei, singulis matutinis per epistulam

Singulos dies prope Christum eiusque sanctos incipe: Evangelium Missae et vita quae animum excitat. Gratis; quandocumque vis desistere potes.

Epistulam ad confirmandum mittemus. Interdum etiam aliquod nuntium a Fides Viva. Uno tactu desistere potes. De notitiis tuendis

Feria V, 29 Octobris · Evangelium

Iesus deplorat Ierusalem, quae occidit prophetas

In ipsa die accesserunt quidam pharisaeorum, dicentes illi: Exi, et vade hinc: quia Herodes vult te occidere. Et ait illis: Ite, et dicite vulpi illi: Ecce eiicio daemonia, et sanitates perficio hodie, et cras, et tertia…