
Vulgata Clementina
Sapientia 13
1Vani autem sunt omnes homines in quibus non subest scientia Dei; et de his quae videntur bona, non potuerunt intelligere eum qui est, neque operibus attendentes agnoverunt quis esset artifex:
2sed aut ignem, aut spiritum, aut citatum aërem, aut gyrum stellarum, aut nimiam aquam, aut solem et lunam, rectores orbis terrarum deos putaverunt.
3Quorum si specie delectati, deos putaverunt, sciant quanto his dominator eorum speciosior est: speciei enim generator haec omnia constituit.
4Aut si virtutem et opera eorum mirati sunt, intelligant ab illis quoniam qui haec fecit fortior est illis:
5a magnitudine enim speciei et creaturae cognoscibiliter poterit creator horum videri.
6Sed tamen adhuc in his minor est querela; et hi enim fortasse errant, Deum quaerentes, et volentes invenire.
7Etenim cum in operibus illius conversentur inquirunt, et persuasum habent quoniam bona sunt quae videntur.
8Iterum autem nec his debet ignosci.
9Si enim tantum potuerunt scire ut possent aestimare saeculum, quomodo huius Dominum non facilius invenerunt?
10Infelices autem sunt, et inter mortuos spes illorum est, qui appellaverunt deos opera manuum hominum: aurum et argentum, artis inventionem, et similitudines animalium, aut lapidem inutilem, opus manus antiquae.
11Aut si quis artifex faber de silva lignum rectum secuerit, et huius docte eradat omnem corticem, et arte sua usus diligenter fabricet vas utile in conversationem vitae;
12reliquiis autem eius operis ad praeparationem escae abutatur,
13et reliquum horum quod ad nullos usus facit, lignum curvum et vorticibus plenum sculpat diligenter per vacuitatem suam, et per scientiam suae artis figuret illud, et assimilet illud imagini hominis,
14aut alicui ex animalibus illud comparet: perliniens rubrica, et rubicundum faciens fuco colorem illius, et omnem maculam quae in illo est perliniens;
15et faciat ei dignam habitationem, et in pariete ponens illud, et confirmans ferro
16ne forte cadat, prospiciens illi: sciens quoniam non potest adiuvare se: imago enim est, et opus est illi adiutorium.
17Et de substantia sua, et de filiis suis, et de nuptiis votum faciens inquirit: non erubescit loqui cum illo qui sine anima est.
18Et pro sanitate quidem infirmum deprecatur, et pro vita rogat mortuum, et in adiutorium inutilem invocat.
19Et pro itinere petit ab eo qui ambulare non potest; et de acquirendo, et de operando, et de omnium rerum eventu, petit ab eo qui in omnibus est inutilis.
