Ad argumentum
FIDES VIVA
Imago: Ioannes 3
Imago Fides Viva ex opere «Nicodemus Visiting Jesus» (Henry Ossawa Tanner) · opus primigenium

Vulgata Clementina

Ioannes 3

1Erat autem homo ex pharisaeis, Nicodemus nomine, princeps Iudaeorum. 2Hic venit ad Iesum nocte, et dixit ei: Rabbi, scimus quia a Deo venisti magister, nemo enim potest haec signa facere, quae tu facis, nisi fuerit Deus cum eo. 3Respondit Iesus, et dixit ei: Amen, amen dico tibi, nisi quis renatus fuerit denuo, non potest videre regnum Dei. 4Dicit ad eum Nicodemus: Quomodo potest homo nasci, cum sit senex? numquid potest in ventrem matris suae iterato introire et renasci? 5Respondit Iesus: Amen, amen dico tibi, nisi quis renatus fuerit ex aqua, et Spiritu Sancto, non potest introire in regnum Dei. 6Quod natum est ex carne, caro est: et quod natum est ex spiritu, spiritus est. 7Non mireris quia dixi tibi: oportet vos nasci denuo. 8Spiritus ubi vult spirat, et vocem eius audis, sed nescis unde veniat, aut quo vadat: sic est omnis qui natus est ex spiritu. 9Respondit Nicodemus, et dixit ei: Quomodo possunt haec fieri? 10Respondit Iesus, et dixit ei: Tu es magister in Israël, et haec ignoras?

11amen, amen dico tibi, quia quod scimus loquimur, et quod vidimus testamur, et testimonium nostrum non accipitis. 12Si terrena dixi vobis, et non creditis: quomodo, si dixero vobis caelestia, credetis? 13Et nemo ascendit in caelum, nisi qui descendit de caelo, Filius hominis, qui est in caelo. 14Et sicut Moyses exaltavit serpentem in deserto, ita exaltari oportet Filium hominis: 15ut omnis qui credit in ipsum, non pereat, sed habeat vitam aeternam.

16Sic enim Deus dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret: ut omnis qui credit in eum, non pereat, sed habeat vitam aeternam. 17Non enim misit Deus Filium suum in mundum, ut iudicet mundum, sed ut salvetur mundus per ipsum. 18Qui credit in eum, non iudicatur; qui autem non credit, iam iudicatus est: quia non credit in nomine unigeniti Filii Dei. 19Hoc est autem iudicium: quia lux venit in mundum, et dilexerunt homines magis tenebras quam lucem: erant enim eorum mala opera. 20Omnis enim qui male agit, odit lucem, et non venit ad lucem, ut non arguantur opera eius: 21qui autem facit veritatem, venit ad lucem, ut manifestentur opera eius, quia in Deo sunt facta.

22Post haec venit Iesus et discipuli eius in terram Iudaeam: et illic demorabatur cum eis, et baptizabat. 23Erat autem et Ioannes baptizans, in Aennon, iuxta Salim: quia aquae multae erant illic, et veniebant et baptizabantur. 24Nondum enim missus fuerat Ioannes in carcerem.

25Facta est autem quaestio ex discipulis Ioannis cum Iudaeis de purificatione. 26Et venerunt ad Ioannem, et dixerunt ei: Rabbi, qui erat tecum trans Iordanem, cui tu testimonium perhibuisti, ecce hic baptizat, et omnes veniunt ad eum. 27Respondit Ioannes, et dixit: Non potest homo accipere quidquam, nisi fuerit ei datum de caelo. 28Ipsi vos mihi testimonium perhibetis, quod dixerim: Non sum ego Christus: sed quia missus sum ante illum. 29Qui habet sponsam, sponsus est: amicus autem sponsi, qui stat, et audit eum, gaudio gaudet propter vocem sponsi. Hoc ergo gaudium meum impletum est. 30Illum oportet crescere, me autem minui.

31Qui desursum venit, super omnes est. Qui est de terra, de terra est, et de terra loquitur. Qui de caelo venit, super omnes est. 32Et quod vidit, et audivit, hoc testatur: et testimonium eius nemo accipit. 33Qui accepit eius testimonium signavit, quia Deus verax est. 34Quem enim misit Deus, verba Dei loquitur: non enim ad mensuram dat Deus spiritum. 35Pater diligit Filium et omnia dedit in manu eius. 36Qui credit in Filium, habet vitam aeternam; qui autem incredulus est Filio, non videbit vitam, sed ira Dei manet super eum.

Evangelium et sanctus diei, singulis matutinis per epistulam

Singulos dies prope Christum eiusque sanctos incipe: Evangelium Missae et vita quae animum excitat. Gratis; quandocumque vis desistere potes.

Epistulam ad confirmandum mittemus. Interdum etiam aliquod nuntium a Fides Viva. Uno tactu desistere potes. De notitiis tuendis

Feria V, 29 Octobris · Evangelium

Iesus deplorat Ierusalem, quae occidit prophetas

In ipsa die accesserunt quidam pharisaeorum, dicentes illi: Exi, et vade hinc: quia Herodes vult te occidere. Et ait illis: Ite, et dicite vulpi illi: Ecce eiicio daemonia, et sanitates perficio hodie, et cras, et tertia…