
Vulgata Clementina
Ioannes 9
1Et praeteriens Iesus vidit hominem caecum a nativitate: 2et interrogaverunt eum discipuli eius: Rabbi, quis peccavit, hic, aut parentes eius, ut caecus nasceretur? 3Respondit Iesus: Neque hic peccavit, neque parentes eius: sed ut manifestentur opera Dei in illo. 4Me oportet operari opera eius qui misit me, donec dies est: venit nox, quando nemo potest operari: 5quamdiu sum in mundo, lux sum mundi. 6Haec cum dixisset, exspuit in terram, et fecit lutum ex sputo, et linivit lutum super oculos eius, 7et dixit ei: Vade, lava in natatoria Siloë (quod interpretatur Missus). Abiit ergo, et lavit, et venit videns.
8Itaque vicini, et qui viderant eum prius quia mendicus erat, dicebant: Nonne hic est qui sedebat, et mendicabat? Alii dicebant: Quia hic est. 9Alii autem: Nequaquam, sed similis est ei. Ille vero dicebat: Quia ego sum. 10Dicebant ergo ei: Quomodo aperti sunt tibi oculi? 11Respondit: Ille homo qui dicitur Iesus, lutum fecit: et unxit oculos meos, et dixit mihi: Vade ad natatoria Siloë, et lava. Et abii, et lavi, et video. 12Et dixerunt ei: Ubi est ille? Ait: Nescio.
13Adducunt eum ad pharisaeos, qui caecus fuerat. 14Erat autem sabbatum quando lutum fecit Iesus, et aperuit oculos eius. 15Iterum ergo interrogabant eum pharisaei quomodo vidisset. Ille autem dixit eis: Lutum mihi posuit super oculos, et lavi, et video. 16Dicebant ergo ex pharisaeis quidam: Non est hic homo a Deo, qui sabbatum non custodit. Alii autem dicebant: Quomodo potest homo peccator haec signa facere? Et schisma erat inter eos. 17Dicunt ergo caeco iterum: Tu quid dicis de illo qui aperuit oculos tuos? Ille autem dixit: Quia propheta est.
18Non crediderunt ergo Iudaei de illo, quia caecus fuisset et vidisset, donec vocaverunt parentes eius, qui viderat: 19et interrogaverunt eos, dicentes: Hic est filius vester, quem vos dicitis quia caecus natus est? quomodo ergo nunc videt? 20Responderunt eis parentes eius, et dixerunt: Scimus quia hic est filius noster, et quia caecus natus est: 21quomodo autem nunc videat, nescimus: aut quis eius aperuit oculos, nos nescimus; ipsum interrogate: aetatem habet, ipse de se loquatur. 22Haec dixerunt parentes eius, quoniam timebant Iudaeos: iam enim conspiraverunt Iudaei, ut si quis eum confiteretur esse Christum, extra synagogam fieret. 23Propterea parentes eius dixerunt: Quia aetatem habet, ipsum interrogate.
24Vocaverunt ergo rursum hominem qui fuerat caecus, et dixerunt ei: Da gloriam Deo: nos scimus quia hic homo peccator est. 25Dixit ergo eis ille: Si peccator est, nescio; unum scio, quia caecus cum essem, modo video. 26Dixerunt ergo illi: Quid fecit tibi? quomodo aperuit tibi oculos? 27Respondit eis: Dixi vobis iam, et audistis: quod iterum vultis audire? numquid et vos vultis discipuli eius fieri? 28Maledixerunt ergo ei, et dixerunt: Tu discipulus illius sis: nos autem Moysi discipuli sumus. 29Nos scimus quia Moysi locutus est Deus; hunc autem nescimus unde sit. 30Respondit ille homo, et dixit eis: In hoc enim mirabile est quia vos nescitis unde sit, et aperuit meos oculos: 31scimus autem quia peccatores Deus non audit: sed si quis Dei cultor est, et voluntatem eius facit, hunc exaudit. 32A saeculo non est auditum quia quis aperuit oculos caeci nati. 33Nisi esset hic a Deo, non poterat facere quidquam. 34Responderunt, et dixerunt ei: In peccatis natus es totus, et tu doces nos? Et eiecerunt eum foras.
35Audivit Iesus quia eiecerunt eum foras: et cum invenisset eum, dixit ei: Tu credis in Filium Dei? 36Respondit ille, et dixit: Quis est, Domine, ut credam in eum? 37Et dixit ei Iesus: Et vidisti eum, et qui loquitur tecum, ipse est. 38At ille ait: Credo, Domine. Et procidens adoravit eum. 39Et dixit Iesus: In iudicium ego in hunc mundum veni: ut qui non vident videant, et qui vident caeci fiant. 40Et audierunt quidam ex pharisaeis qui cum ipso erant, et dixerunt ei: Numquid et nos caeci sumus? 41Dixit eis Iesus: Si caeci essetis, non haberetis peccatum. Nunc vero dicitis, Quia videmus: peccatum vestrum manet.
