Ad argumentum
FIDES VIVA
Imago: Ioannes 20
Imago Fides Viva ex opere «Noli me tangere» (Fra Angelico) · opus primigenium

Vulgata Clementina

Ioannes 20

1Una autem sabbati, Maria Magdalene venit mane, cum adhuc tenebrae essent, ad monumentum: et vidit lapidem sublatum a monumento. 2Cucurrit ergo, et venit ad Simonem Petrum, et ad alium discipulum, quem amabat Iesus, et dicit illis: Tulerunt Dominum de monumento, et nescimus ubi posuerunt eum. 3Exiit ergo Petrus, et ille alius discipulus, et venerunt ad monumentum. 4Currebant autem duo simul, et ille alius discipulus praecucurrit citius Petro, et venit primus ad monumentum. 5Et cum se inclinasset, vidit posita linteamina: non tamen introivit. 6Venit ergo Simon Petrus sequens eum, et introivit in monumentum, et vidit linteamina posita, 7et sudarium, quod fuerat super caput eius, non cum linteaminibus positum, sed separatim involutum in unum locum. 8Tunc ergo introivit et ille discipulus qui venerat primus ad monumentum: et vidit, et credidit: 9nondum enim sciebant Scripturam, quia oportebat eum a mortuis resurgere. 10Abierunt ergo iterum discipuli ad semetipsos.

11Maria autem stabat ad monumentum foris, plorans. Dum ergo fleret, inclinavit se, et prospexit in monumentum: 12et vidit duos angelos in albis sedentes, unum ad caput, et unum ad pedes, ubi positum fuerat corpus Iesu. 13Dicunt ei illi: Mulier, quid ploras? Dicit eis: Quia tulerunt Dominum meum: et nescio ubi posuerunt eum. 14Haec cum dixisset, conversa est retrorsum, et vidit Iesum stantem: et non sciebat quia Iesus est. 15Dicit ei Iesus: Mulier, quid ploras? quem quaeris? Illa existimans quia hortulanus esset, dicit ei: Domine, si tu sustulisti eum, dicito mihi ubi posuisti eum, et ego eum tollam. 16Dicit ei Iesus: Maria. Conversa illa, dicit ei: Rabboni (quod dicitur Magister). 17Dicit ei Iesus: Noli me tangere, nondum enim ascendi ad Patrem meum: vade autem ad fratres meos, et dic eis: Ascendo ad Patrem meum, et Patrem vestrum, Deum meum, et Deum vestrum. 18Venit Maria Magdalene annuntians discipulis: Quia vidi Dominum, et haec dixit mihi.

19Cum ergo sero esset die illo, una sabbatorum, et fores essent clausae, ubi erant discipuli congregati propter metum Iudaeorum: venit Iesus, et stetit in medio, et dixit eis: Pax vobis. 20Et cum hoc dixisset, ostendit eis manus et latus. Gavisi sunt ergo discipuli, viso Domino. 21Dixit ergo eis iterum: Pax vobis. Sicut misit me Pater, et ego mitto vos. 22Haec cum dixisset, insufflavit, et dixit eis: Accipite Spiritum Sanctum: 23quorum remiseritis peccata, remittuntur eis: et quorum retinueritis, retenta sunt.

24Thomas autem unus ex duodecim, qui dicitur Didymus, non erat cum eis quando venit Iesus. 25Dixerunt ergo ei alii discipuli: Vidimus Dominum. Ille autem dixit eis: Nisi videro in manibus eius fixuram clavorum, et mittam digitum meum in locum clavorum, et mittam manum meam in latus eius, non credam.

26Et post dies octo, iterum erant discipuli eius intus, et Thomas cum eis. Venit Iesus ianuis clausis, et stetit in medio, et dixit: Pax vobis. 27Deinde dicit Thomae: Infer digitum tuum huc, et vide manus meas, et affer manum tuam, et mitte in latus meum: et noli esse incredulus, sed fidelis. 28Respondit Thomas, et dixit ei: Dominus meus et Deus meus. 29Dixit ei Iesus: Quia vidisti me, Thoma, credidisti: beati qui non viderunt, et crediderunt.

30Multa quidem et alia signa fecit Iesus in conspectu discipulorum suorum, quae non sunt scripta in libro hoc. 31Haec autem scripta sunt ut credatis, quia Iesus est Christus Filius Dei: et ut credentes, vitam habeatis in nomine eius.

Evangelium et sanctus diei, singulis matutinis per epistulam

Singulos dies prope Christum eiusque sanctos incipe: Evangelium Missae et vita quae animum excitat. Gratis; quandocumque vis desistere potes.

Epistulam ad confirmandum mittemus. Interdum etiam aliquod nuntium a Fides Viva. Uno tactu desistere potes. De notitiis tuendis

Feria V, 29 Octobris · Evangelium

Iesus deplorat Ierusalem, quae occidit prophetas

In ipsa die accesserunt quidam pharisaeorum, dicentes illi: Exi, et vade hinc: quia Herodes vult te occidere. Et ait illis: Ite, et dicite vulpi illi: Ecce eiicio daemonia, et sanitates perficio hodie, et cras, et tertia…