Ad argumentum
FIDES VIVA
Imago: Ioannes 12
Imago Fides Viva ex opere «Entry of Christ into Jerusalem» (Anthony van Dyck) · opus primigenium

Vulgata Clementina

Ioannes 12

1Iesus ergo ante sex dies Paschae venit Bethaniam, ubi Lazarus fuerat mortuus, quem suscitavit Iesus. 2Fecerunt autem ei coenam ibi, et Martha ministrabat, Lazarus vero unus erat ex discumbentibus cum eo. 3Maria ergo accepit libram unguenti nardi pistici pretiosi, et unxit pedes Iesu, et extersit pedes eius capillis suis: et domus impleta est ex odore unguenti. 4Dixit ergo unus ex discipulis eius, Iudas Iscariotes, qui erat eum traditurus: 5Quare hoc unguentum non veniit trecentis denariis, et datum est egenis? 6Dixit autem hoc, non quia de egenis pertinebat ad eum, sed quia fur erat, et loculos habens, ea quae mittebantur, portabat. 7Dixit ergo Iesus: Sinite illam ut in diem sepulturae meae servet illud. 8Pauperes enim semper habetis vobiscum: me autem non semper habetis.

9Cognovit ergo turba multa ex Iudaeis quia illic est, et venerunt, non propter Iesum tantum, sed ut Lazarum viderent, quem suscitavit a mortuis. 10Cogitaverunt autem principes sacerdotum ut et Lazarum interficerent: 11quia multi propter illum abibant ex Iudaeis, et credebant in Iesum.

12In crastinum autem, turba multa quae venerat ad diem festum, cum audissent quia venit Iesus Ierosolymam, 13acceperunt ramos palmarum, et processerunt obviam ei, et clamabant: Hosanna, benedictus qui venit in nomine Domini, rex Israël. 14Et invenit Iesus asellum, et sedit super eum, sicut scriptum est: 15Noli timere, filia Sion: ecce rex tuus venit sedens super pullum asinae. 16Haec non cognoverunt discipuli eius primum: sed quando glorificatus est Iesus, tunc recordati sunt quia haec erant scripta de eo, et haec fecerunt ei. 17Testimonium ergo perhibebat turba, quae erat cum eo quando Lazarum vocavit de monumento, et suscitavit eum a mortuis. 18Propterea et obviam venit ei turba: quia audierunt fecisse hoc signum. 19Pharisaei ergo dixerunt ad semetipsos: Videtis quia nihil proficimus? ecce mundus totus post eum abiit.

20Erant autem quidam gentiles, ex his qui ascenderant ut adorarent in die festo. 21Hi ergo accesserunt ad Philippum, qui erat a Bethsaida Galilaeae, et rogabant eum, dicentes: Domine, volumus Iesum videre. 22Venit Philippus, et dicit Andreae; Andreas rursum et Philippus dixerunt Iesu. 23Iesus autem respondit eis, dicens: Venit hora, ut clarificetur Filius hominis. 24Amen, amen dico vobis, nisi granum frumenti cadens in terram, mortuum fuerit, 25ipsum solum manet: si autem mortuum fuerit, multum fructum affert. Qui amat animam suam, perdet eam; et qui odit animam suam in hoc mundo, in vitam aeternam custodit eam. 26Si quis mihi ministrat, me sequatur, et ubi sum ego, illic et minister meus erit. Si quis mihi ministraverit, honorificabit eum Pater meus. 27Nunc anima mea turbata est. Et quid dicam? Pater, salvifica me ex hac hora. Sed propterea veni in horam hanc: 28Pater, clarifica nomen tuum. Venit ergo vox de caelo: Et clarificavi, et iterum clarificabo.

29Turba ergo, quae stabat, et audierat, dicebat tonitruum esse factum. Alii dicebant: Angelus ei locutus est. 30Respondit Iesus, et dixit: Non propter me haec vox venit, sed propter vos. 31Nunc iudicium est mundi: nunc princeps huius mundi eiicietur foras. 32Et ego, si exaltatus fuero a terra, omnia traham ad meipsum. 33(Hoc autem dicebat, significans qua morte esset moriturus.) 34Respondit ei turba: Nos audivimus ex lege, quia Christus manet in aeternum: et quomodo tu dicis: Oportet exaltari Filium hominis? quis est iste Filius hominis? 35Dixit ergo eis Iesus: Adhuc modicum, lumen in vobis est. Ambulate dum lucem habetis, ut non vos tenebrae comprehendant; et qui ambulat in tenebris, nescit quo vadat. 36Dum lucem habetis, credite in lucem, ut filii lucis sitis. Haec locutus est Iesus, et abiit et abscondit se ab eis.

37Cum autem tanta signa fecisset coram eis, non credebant in eum; 38ut sermo Isaiae prophetae impleretur, quem dixit: Domine, quis credidit auditui nostro? et brachium Domini cui revelatum est? 39Propterea non poterant credere, quia iterum dixit Isaias: 40Excaecavit oculos eorum, et induravit cor eorum ut non videant oculis, et non intelligant corde, et convertantur, et sanem eos. 41Haec dixit Isaias, quando vidit gloriam eius, et locutus est de eo. 42Verumtamen et ex principibus multi crediderunt in eum: sed propter pharisaeos non confitebantur, ut e synagoga non eiicerentur. 43Dilexerunt enim gloriam hominum magis quam gloriam Dei.

44Iesus autem clamavit, et dixit: Qui credit in me, non credit in me, sed in eum qui misit me. 45Et qui videt me, videt eum qui misit me. 46Ego lux in mundum veni, ut omnis qui credit in me, in tenebris non maneat. 47Et si quis audierit verba mea, et non custodierit, ego non iudico eum; non enim veni ut iudicem mundum, sed ut salvificem mundum. 48Qui spernit me et non accipit verba mea, habet qui iudicet eum. Sermo quem locutus sum, ille iudicabit eum in novissimo die. 49Quia ego ex meipso non sum locutus, sed qui misit me, Pater, ipse mihi mandatum dedit quid dicam et quid loquar. 50Et scio quia mandatum eius vita aeterna est: quae ergo ego loquor, sicut dixit mihi Pater, sic loquor.

Evangelium et sanctus diei, singulis matutinis per epistulam

Singulos dies prope Christum eiusque sanctos incipe: Evangelium Missae et vita quae animum excitat. Gratis; quandocumque vis desistere potes.

Epistulam ad confirmandum mittemus. Interdum etiam aliquod nuntium a Fides Viva. Uno tactu desistere potes. De notitiis tuendis

Feria V, 29 Octobris · Evangelium

Iesus deplorat Ierusalem, quae occidit prophetas

In ipsa die accesserunt quidam pharisaeorum, dicentes illi: Exi, et vade hinc: quia Herodes vult te occidere. Et ait illis: Ite, et dicite vulpi illi: Ecce eiicio daemonia, et sanitates perficio hodie, et cras, et tertia…