Ad argumentum
FIDES VIVA
Imago: II Samuelis 8
Imago Fides Viva ex opere «David Bringing the Ark of the Covenant» (Anonymous Umbrian master) · opus primigenium

Vulgata Clementina

II Samuelis 8

1Factum est autem post haec, percussit David Philisthiim, et humiliavit eos, et tulit David frenum tributi de manu Philisthiim. 2Et percussit Moab, et mensus est eos funiculo, coaequans terrae: mensus est autem duos funiculos, unum ad occidendum, et unum ad vivificandum: factusque est Moab David serviens sub tributo.

3Et percussit David Adarezer filium Rohob regem Soba, quando profectus est ut dominaretur super flumen Euphraten. 4Et captis David ex parte eius mille septingentis equitibus, et viginti millibus peditum, subnervavit omnes iugales curruum: dereliquit autem ex eis centum currus. 5Venit quoque Syria Damasci, ut praesidium ferret Adarezer regi Soba: et percussit David de Syria viginti duo millia virorum. 6Et posuit David praesidium in Syria Damasci: factaque est Syria David serviens sub tributo: servavitque Dominus David in omnibus ad quaecumque profectus est.

7Et tulit David arma aurea quae habebant servi Adarezer, et detulit ea in Ierusalem. 8Et de Bete et de Beroth, civitatibus Adarezer, tulit rex David aes multum nimis. 9Audivit autem Thou rex Emath quod percussisset David omne robur Adarezer, 10et misit Thou Ioram filium suum ad regem David, ut salutaret eum congratulans, et gratias ageret: eo quod expugnasset Adarezer, et percussisset eum. Hostis quippe erat Thou Adarezer, et in manu eius erant vasa aurea, et vasa argentea, et vasa aerea: 11quae et ipsa sanctificavit rex David Domino cum argento et auro quae sanctificaverat de universis gentibus quas subegerat, 12de Syria, et Moab, et filiis Ammon, et Philisthiim, et Amalec, et de manubiis Adarezer filii Rohob regis Soba.

13Fecit quoque sibi David nomen cum reverteretur capta Syria in valle Salinarum, caesis decem et octo millibus: 14et posuit in Idumaea custodes, statuitque praesidium: et facta est universa Idumaea serviens David, et servavit Dominus David in omnibus ad quaecumque profectus est. 15Et regnavit David super omnem Israël: faciebat quoque David iudicium et iustitiam omni populo suo. 16Ioab autem filius Sarviae erat super exercitum: porro Iosaphat filius Ahilud erat a commentariis: 17et Sadoc filius Achitob, et Achimelech filius Abiathar, erant sacerdotes: et Saraias, scriba: 18Banaias autem filius Ioiadae super Cerethi et Phelethi: filii autem David sacerdotes erant.

Evangelium et sanctus diei, singulis matutinis per epistulam

Singulos dies prope Christum eiusque sanctos incipe: Evangelium Missae et vita quae animum excitat. Gratis; quandocumque vis desistere potes.

Epistulam ad confirmandum mittemus. Interdum etiam aliquod nuntium a Fides Viva. Uno tactu desistere potes. De notitiis tuendis

Feria V, 29 Octobris · Evangelium

Iesus deplorat Ierusalem, quae occidit prophetas

In ipsa die accesserunt quidam pharisaeorum, dicentes illi: Exi, et vade hinc: quia Herodes vult te occidere. Et ait illis: Ite, et dicite vulpi illi: Ecce eiicio daemonia, et sanitates perficio hodie, et cras, et tertia…