Ad argumentum
FIDES VIVA
Imago: II Samuelis 15
Imago Fides Viva ex opere «David Bringing the Ark of the Covenant» (Anonymous Umbrian master) · opus primigenium

Vulgata Clementina

II Samuelis 15

1Igitur post haec fecit sibi Absalom currus, et equites, et quinquaginta viros qui praecederent eum. 2Et mane consurgens Absalom, stabat iuxta introitum portae, et omnem virum qui habebat negotium ut veniret ad regis iudicium, vocabat Absalom ad se, et dicebat: De qua civitate es tu? Qui respondens aiebat: Ex una tribu Israël ego sum servus tuus. 3Respondebatque ei Absalom: Videntur mihi sermones tui boni et iusti, sed non est qui te audiat constitutus a rege. Dicebatque Absalom: 4Quis me constituat iudicem super terram, ut ad me veniant omnes qui habent negotium, et iuste iudicem? 5Sed et cum accederet ad eum homo ut salutaret illum, extendebat manum suam, et apprehendens osculabatur eum. 6Faciebatque hoc omni Israël venienti ad iudicium ut audiretur a rege, et sollicitabat corda virorum Israël. 7Post quadraginta autem annos, dixit Absalom ad regem David: Vadam, et reddam vota mea quae vovi Domino in Hebron. 8Vovens enim vovit servus tuus cum esset in Gessur Syriae, dicens: Si reduxerit me Dominus in Ierusalem, sacrificabo Domino. 9Dixitque ei rex David: Vade in pace. Et surrexit, et abiit in Hebron. 10Misit autem Absalom exploratores in universas tribus Israël, dicens: Statim ut audieritis clangorem buccinae, dicite: Regnavit Absalom in Hebron. 11Porro cum Absalom ierunt ducenti viri de Ierusalem vocati, euntes simplici corde, et causam penitus ignorantes. 12Accersivit quoque Absalom Achitophel Gilonitem consiliarium David, de civitate sua Gilo. Cumque immolaret victimas, facta est coniuratio valida, populusque concurrens augebatur cum Absalom.

13Venit igitur nuntius ad David, dicens: Toto corde universus Israël sequitur Absalom. 14Et ait David servis suis qui erant cum eo in Ierusalem: Surgite, fugiamus: neque enim erit nobis effugium a facie Absalom: festinate egredi, ne forte veniens occupet nos, et impellat super nos ruinam, et percutiat civitatem in ore gladii. 15Dixeruntque servi regis ad eum: Omnia quaecumque praeceperit dominus noster rex, libenter exequemur servi tui. 16Egressus est ergo rex et universa domus eius pedibus suis: et dereliquit rex decem mulieres concubinas ad custodiendam domum. 17Egressusque rex et omnis Israël pedibus suis, stetit procul a domo: 18et universi servi eius ambulabant iuxta eum, et legiones Cerethi, et Phelethi, et omnes Gethaei, pugnatores validi, sexcenti viri qui secuti eum fuerant de Geth pedites, praecedebant regem. 19Dixit autem rex ad Ethai Gethaeum: Cur venis nobiscum? revertere, et habita cum rege, quia peregrinus es, et egressus es de loco tuo. 20Heri venisti, et hodie compelleris nobiscum egredi? ego autem vadam quo iturus sum: revertere, et reduc tecum fratres tuos, et Dominus faciet tecum misericordiam et veritatem, quia ostendisti gratiam et fidem. 21Et respondit Ethai regi dicens: Vivit Dominus, et vivit dominus meus rex, quoniam in quocumque loco fueris, domine mi rex, sive in morte, sive in vita, ibi erit servus tuus. 22Et ait David Ethai: Veni, et transi. Et transivit Ethai Gethaeus, et omnes viri qui cum eo erant, et reliqua multitudo. 23Omnesque flebant voce magna, et universus populus transibat: rex quoque transgrediebatur torrentem Cedron, et cunctus populus incedebat contra viam quae respicit ad desertum.

24Venit autem et Sadoc sacerdos, et universi Levitae cum eo, portantes arcam foederis Dei: et deposuerunt arcam Dei. Et ascendit Abiathar, donec expletus esset omnis populus qui egressus fuerat de civitate. 25Et dixit rex ad Sadoc: Reporta arcam Dei in urbem: si invenero gratiam in oculis Domini, reducet me, et ostendet mihi eam, et tabernaculum suum. 26Si autem dixerit mihi: Non places: praesto sum: faciat quod bonum est coram se. 27Et dixit rex ad Sadoc sacerdotem: O videns, revertere in civitatem in pace: et Achimaas filius tuus, et Ionathas filius Abiathar, duo filii vestri, sint vobiscum. 28Ecce ego abscondar in campestribus deserti, donec veniat sermo a vobis indicans mihi. 29Reportaverunt ergo Sadoc et Abiathar arcam Dei in Ierusalem, et manserunt ibi.

30Porro David ascendebat clivum Olivarum, scandens et flens, nudis pedibus incedens, et operto capite: sed et omnis populus qui erat cum eo, operto capite ascendebat plorans. 31Nuntiatum est autem David quod et Achitophel esset in coniuratione cum Absalom: dixitque David: Infatua, quaeso, Domine, consilium Achitophel. 32Cumque ascenderet David summitatem montis in quo adoraturus erat Dominum, ecce occurrit ei Chusai Arachites, scissa veste, et terra pleno capite. 33Et dixit ei David: Si veneris mecum, eris mihi oneri: 34si autem in civitatem revertaris, et dixeris Absalom: Servus tuus sum, rex: sicut fui servus patris tui, sic ero servus tuus: dissipabis consilium Achitophel. 35Habes autem tecum Sadoc et Abiathar sacerdotes: et omne verbum quodcumque audieris de domo regis, indicabis Sadoc et Abiathar sacerdotibus. 36Sunt autem cum eis duo filii eorum Achimaas filius Sadoc, et Ionathas filius Abiathar: et mittetis per eos ad me omne verbum quod audieritis. 37Veniente ergo Chusai amico David in civitatem, Absalom quoque ingressus est Ierusalem.

Evangelium et sanctus diei, singulis matutinis per epistulam

Singulos dies prope Christum eiusque sanctos incipe: Evangelium Missae et vita quae animum excitat. Gratis; quandocumque vis desistere potes.

Epistulam ad confirmandum mittemus. Interdum etiam aliquod nuntium a Fides Viva. Uno tactu desistere potes. De notitiis tuendis

Feria IV, 28 Octobris · Evangelium

Postquam totam noctem in oratione pernoctavit, Iesus duodecim apostolos eligit

Factum est autem in illis diebus, exiit in montem orare, et erat pernoctans in oratione Dei. Et cum dies factus esset, vocavit discipulos suos: et elegit duodecim ex ipsis (quos et apostolos nominavit): Simonem, quem…