Ad argumentum
FIDES VIVA
Imago: II Samuelis 2
Imago Fides Viva ex opere «David Bringing the Ark of the Covenant» (Anonymous Umbrian master) · opus primigenium

Vulgata Clementina

II Samuelis 2

1Igitur post haec consuluit David Dominum, dicens: Num ascendam in unam de civitatibus Iuda? Et ait Dominus ad eum: Ascende. Dixitque David: Quo ascendam? Et respondit ei: In Hebron. 2Ascendit ergo David, et duae uxores eius, Achinoam Iezraëlites, et Abigail uxor Nabal Carmeli: 3sed et viros, qui erant cum eo, duxit David singulos cum domo sua: et manserunt in oppidis Hebron. 4Veneruntque viri Iuda, et unxerunt ibi David ut regnaret super domum Iuda. Et nuntiatum est David quod viri Iabes Galaad sepelissent Saul. 5Misit ergo David nuntios ad viros Iabes Galaad, dixitque ad eos: Benedicti vos Domino, qui fecistis misericordiam hanc cum domino vestro Saul, et sepelistis eum. 6Et nunc retribuet vobis quidem Dominus misericordiam et veritatem: sed et ego reddam gratiam, eo quod fecistis verbum istud. 7Confortentur manus vestrae, et estote filii fortitudinis: licet enim mortuus sit dominus vester Saul, tamen me unxit domus Iuda in regem sibi.

8Abner autem filius Ner, princeps exercitus Saul, tulit Isboseth filium Saul, et circumduxit eum per castra, 9regemque constituit super Galaad, et super Gessuri, et super Iezraël, et super Ephraim, et super Beniamin, et super Israël universum. 10Quadraginta annorum erat Isboseth filius Saul cum regnare coepisset super Israël, et duobus annis regnavit: sola autem domus Iuda sequebatur David. 11Et fuit numerus dierum quos commoratus est David imperans in Hebron super domum Iuda, septem annorum et sex mensium.

12Egressusque est Abner filius Ner, et pueri Isboseth filii Saul, de castris in Gabaon. 13Porro Ioab filius Sarviae, et pueri David, egressi sunt, et occurrerunt eis iuxta piscinam Gabaon. Et cum in unum convenissent, e regione sederunt: hi ex una parte piscinae, et illi ex altera. 14Dixitque Abner ad Ioab: Surgant pueri, et ludant coram nobis. Et respondit Ioab: Surgant. 15Surrexerunt ergo, et transierunt numero duodecim de Beniamin, ex parte Isboseth filii Saul, et duodecim de pueris David. 16Apprehensoque unusquisque capite comparis sui, defixit gladium in latus contrarii, et ceciderunt simul: vocatumque est nomen loci illius: Ager robustorum, in Gabaon. 17Et ortum est bellum durum satis in die illa: fugatusque est Abner et viri Israël a pueris David.

18Erant autem ibi tres filii Sarviae, Ioab, et Abisai, et Asaël: porro Asaël cursor velocissimus fuit, quasi unus de capreis quae morantur in silvis. 19Persequebatur autem Asaël Abner, et non declinavit ad dextram neque ad sinistram omittens persequi Abner. 20Respexit itaque Abner post tergum suum, et ait: Tune es Asaël? Qui respondit: Ego sum. 21Dixitque ei Abner: Vade ad dexteram, sive ad sinistram, et apprehende unum de adolescentibus, et tolle tibi spolia eius. Noluit autem Asaël omittere quin urgeret eum. 22Rursumque locutus est Abner ad Asaël: Recede, noli me sequi, ne compellar confodere te in terram, et levare non potero faciem meam ad Ioab fratrem tuum. 23Qui audire contempsit, et noluit declinare: percussit ergo eum Abner aversa hasta in inguine, et transfodit, et mortuus est in eodem loco: omnesque qui transibant per locum illum, in quo ceciderat Asaël et mortuus erat, subsistebant. 24Persequentibus autem Ioab et Abisai fugientem Abner, sol occubuit: et venerunt usque ad collem aquaeductus, qui est ex adverso vallis itineris deserti in Gabaon. 25Congregatique sunt filii Beniamin ad Abner: et conglobati in unum cuneum, steterunt in summitate tumuli unius. 26Et exclamavit Abner ad Ioab, et ait: Num usque ad internecionem tuus mucro desaeviet? an ignoras quod periculosa sit desperatio? usquequo non dicis populo ut omittat persequi fratres suos? 27Et ait Ioab: Vivit Dominus, si locutus fuisses, mane recessisset populus persequens fratrem suum. 28Insonuit ergo Ioab buccina, et stetit omnis exercitus, nec persecuti sunt ultra Israël, neque iniere certamen.

29Abner autem et viri eius abierunt per campestria, tota nocte illa: et transierunt Iordanem, et lustrata omni Beth-horon, venerunt ad castra. 30Porro Ioab reversus, omisso Abner, congregavit omnem populum: et defuerunt de pueris David decem et novem viri, excepto Asaële. 31Servi autem David percusserunt de Beniamin, et de viris qui erant cum Abner, trecentos sexaginta, qui et mortui sunt. 32Tuleruntque Asaël, et sepelierunt eum in sepulchro patris sui in Bethlehem: et ambulaverunt tota nocte Ioab et viri qui erant cum eo, et in ipso crepusculo pervenerunt in Hebron.

Evangelium et sanctus diei, singulis matutinis per epistulam

Singulos dies prope Christum eiusque sanctos incipe: Evangelium Missae et vita quae animum excitat. Gratis; quandocumque vis desistere potes.

Epistulam ad confirmandum mittemus. Interdum etiam aliquod nuntium a Fides Viva. Uno tactu desistere potes. De notitiis tuendis

Feria V, 29 Octobris · Evangelium

Iesus deplorat Ierusalem, quae occidit prophetas

In ipsa die accesserunt quidam pharisaeorum, dicentes illi: Exi, et vade hinc: quia Herodes vult te occidere. Et ait illis: Ite, et dicite vulpi illi: Ecce eiicio daemonia, et sanitates perficio hodie, et cras, et tertia…