
Vulgata Clementina
II Samuelis 5
1Et venerunt universae tribus Israël ad David in Hebron, dicentes: Ecce nos os tuum et caro tua sumus. 2Sed et heri et nudiustertius cum esset Saul rex super nos, tu eras educens et reducens Israël: dixit autem Dominus ad te: Tu pasces populum meum Israël, et tu eris dux super Israël. 3Venerunt quoque et seniores Israël ad regem in Hebron, et percussit cum eis rex David foedus in Hebron coram Domino: unxeruntque David in regem super Israël.
4Filius triginta annorum erat David cum regnare coepisset, et quadraginta annis regnavit. 5In Hebron regnavit super Iudam septem annis et sex mensibus: in Ierusalem autem regnavit triginta tribus annis super omnem Israël et Iudam.
6Et abiit rex, et omnes viri qui erant cum eo, in Ierusalem, ad Iebusaeum habitatorem terrae: dictumque est David ab eis: Non ingredieris huc, nisi abstuleris caecos et claudos dicentes: Non ingredietur David huc.
7Cepit autem David arcem Sion: haec est civitas David. 8Proposuerat enim David in die illa praemium, qui percussisset Iebusaeum, et tetigisset domatum fistulas, et abstulisset caecos et claudos odientes animam David. Idcirco dicitur in proverbio: Caecus et claudus non intrabunt in templum. 9Habitavit autem David in arce, et vocavit eam civitatem David: et aedificavit per gyrum a Mello et intrinsecus. 10Et ingrediebatur proficiens atque succrescens, et Dominus Deus exercituum erat cum eo. 11Misit quoque Hiram rex Tyri nuntios ad David, et ligna cedrina, et artifices lignorum, artificesque lapidum ad parietes: et aedificaverunt domum David. 12Et cognovit David quoniam confirmasset eum Dominus regem super Israël, et quoniam exaltasset regnum eius super populum suum Israël. 13Accepit ergo David adhuc concubinas et uxores de Ierusalem, postquam venerat de Hebron: natique sunt David et alii filii et filiae: 14et haec nomina eorum, qui nati sunt ei in Ierusalem: Samua, et Sobab, et Nathan, et Salomon, 15et Iebahar, et Elisua, et Nepheg, 16et Iaphia, et Elisama, et Elioda, et Eliphaleth.
17Audierunt ergo Philisthiim quod unxissent David in regem super Israël, et ascenderunt universi ut quaererent David: quod cum audisset David, descendit in praesidium. 18Philisthiim autem venientes diffusi sunt in valle Raphaim. 19Et consuluit David Dominum, dicens: Si ascendam ad Philisthiim? et si dabis eos in manu mea? Et dixit Dominus ad David: Ascende, quia tradens dabo Philisthiim in manu tua. 20Venit ergo David in Baal Pharasim: et percussit eos ibi, et dixit: Divisit Dominus inimicos meos coram me, sicut dividuntur aquae. Propterea vocatum est nomen loci illius, Baal Pharasim. 21Et reliquerunt ibi sculptilia sua, quae tulit David et viri eius.
22Et addiderunt adhuc Philisthiim ut ascenderent, et diffusi sunt in valle Raphaim. 23Consuluit autem David Dominum: Si ascendam contra Philisthaeos, et tradas eos in manus meas? Qui respondit: Non ascendas contra eos, sed gyra post tergum eorum, et venies ad eos ex adverso pyrorum. 24Et cum audieris sonitum gradientis in cacumine pyrorum, tunc inibis praelium: quia tunc egredietur Dominus ante faciem tuam, ut percutiat castra Philisthiim. 25Fecit itaque David sicut praeceperat ei Dominus, et percussit Philisthiim de Gabaa usque dum venias Gezer.
