
Vulgata Clementina
II Samuelis 21
1Facta est quoque fames in diebus David tribus annis iugiter: et consuluit David oraculum Domini. Dixitque Dominus: Propter Saul, et domum eius sanguinum, quia occidit Gabaonitas. 2Vocatis ergo Gabaonitis rex, dixit ad eos (porro Gabaonitae non erant de filiis Israël, sed reliquiae Amorrhaeorum: filii quippe Israël iuraverant eis, et voluit Saul percutere eos zelo, quasi pro filiis Israël et Iuda), 3dixit ergo David ad Gabaonitas: Quid faciam vobis? et quod erit vestri piaculum, ut benedicatis haereditati Domini? 4Dixeruntque ei Gabaonitae: Non est nobis super argento et auro quaestio, sed contra Saul, et contra domum eius: neque volumus ut interficiatur homo de Israël. Ad quos rex ait: Quid ergo vultis ut faciam vobis? 5Qui dixerunt regi: Virum qui attrivit nos et oppressit inique, ita delere debemus, ut ne unus quidem residuus sit de stirpe eius in cunctis finibus Israël. 6Dentur nobis septem viri de filiis eius, ut crucifigamus eos Domino in Gabaa Saul, quondam electi Domini. Et ait rex: Ego dabo.
7Pepercitque rex Miphiboseth filio Ionathae filii Saul, propter iusiurandum Domini quod fuerat inter David et inter Ionathan filium Saul. 8Tulit itaque rex duos filios Respha filiae Aia quos peperit Sauli, Armoni, et Miphiboseth: et quinque filios Michol filiae Saul quos genuerat Hadrieli filio Berzellai, qui fuit de Molathi, 9et dedit eos in manus Gabaonitarum: qui crucifixerunt eos in monte coram Domino: et ceciderunt hi septem simul occisi in diebus messis primis, incipiente messione hordei. 10Tollens autem Respha filia Aia cilicium, substravit sibi supra petram ab initio messis, donec stillaret aqua super eos de caelo: et non dimisit aves lacerare eos per diem, neque bestias per noctem. 11Et nuntiata sunt David quae fecerat Respha filia Aia, concubina Saul. 12Et abiit David, et tulit ossa Saul, et ossa Ionathae filii eius, a viris Iabes Galaad, qui furati fuerant ea de platea Bethsan in qua suspenderant eos Philisthiim cum interfecissent Saul in Gelboë: 13et asportavit inde ossa Saul, et ossa Ionathae filii eius: et colligentes ossa eorum qui affixi fuerant, 14sepelierunt ea cum ossibus Saul et Ionathae filii eius in terra Beniamin, in latere, in sepulchro Cis patris eius: feceruntque omnia quae praeceperat rex, et repropitiatus est Deus terrae post haec.
15Factum est autem rursum praelium Philisthinorum adversum Israël, et descendit David, et servi eius cum eo, et pugnabant contra Philisthiim. Deficiente autem David, 16Iesbibenob, qui fuit de genere Arapha, cuius ferrum hastae trecentas uncias appendebat, et accinctus erat ense novo, nisus est percutere David. 17Praesidioque ei fuit Abisai filius Sarviae, et percussum Philisthaeum interfecit. Tunc iuraverunt viri David, dicentes: Iam non egredieris nobiscum in bellum, ne extinguas lucernam Israël. 18Secundum quoque bellum fuit in Gob contra Philisthaeos: tunc percussit Sobochai et Husati, Saph de stirpe Arapha de genere gigantum. 19Tertium quoque fuit bellum in Gob contra Philisthaeos, in quo percussit Adeodatus filius Saltus polymitarius Bethlehemites Goliath Gethaeum, cuius hastile hastae erat quasi liciatorium texentium. 20Quartum bellum fuit in Geth: in quo vir fuit excelsus, qui senos in manibus pedibusque habebat digitos, id est, viginti quatuor: et erat de origine Arapha. 21Et blasphemavit Israël: percussit autem eum Ionathan filius Samaa fratris David. 22Hi quatuor nati sunt de Arapha in Geth, et ceciderunt in manu David et servorum eius.
