Ad argumentum
FIDES VIVA
Imago: Ad Hebraeos 1
Imago Fides Viva ex opere «The Meeting of Abraham and Melchizedek» (Peter Paul Rubens) · opus primigenium

Vulgata Clementina

Ad Hebraeos 1

1Multifariam, multisque modis olim Deus loquens patribus in prophetis: 2novissime, diebus istis locutus est nobis in Filio, quem constituit haeredem universorum, per quem fecit et saecula: 3qui cum sit splendor gloriae, et figura substantiae eius, portansque omnia verbo virtutis suae, purgationem peccatorum faciens, sedet ad dexteram maiestatis in excelsis: 4tanto melior angelis effectus, quanto differentius prae illis nomen haereditavit.

5Cui enim dixit aliquando angelorum: Filius meus es tu, ego hodie genui te? Et rursum: Ego ero illi in patrem, et ipse erit mihi in filium? 6Et cum iterum introducit primogenitum in orbem terrae, dicit: Et adorent eum omnes angeli Dei. 7Et ad angelos quidem dicit: Qui facit angelos suos spiritus, et ministros suos flammam ignis. 8Ad Filium autem: Thronus tuus Deus in saeculum saeculi: virga aequitatis, virga regni tui. 9Dilexisti iustitiam, et odisti iniquitatem: propterea unxit te Deus, Deus tuus, oleo exultationis prae participibus tuis. 10Et: Tu in principio, Domine, terram fundasti: et opera manuum tuarum sunt caeli. 11Ipsi peribunt, tu autem permanebis, et omnes ut vestimentum veterascent: 12et velut amictum mutabis eos, et mutabuntur: tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient. 13Ad quem autem angelorum dixit aliquando: Sede a dextris meis, quoadusque ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum? 14Nonne omnes sunt administratorii spiritus, in ministerium missi propter eos, qui haereditatem capient salutis?

Evangelium et sanctus diei, singulis matutinis per epistulam

Singulos dies prope Christum eiusque sanctos incipe: Evangelium Missae et vita quae animum excitat. Gratis; quandocumque vis desistere potes.

Epistulam ad confirmandum mittemus. Interdum etiam aliquod nuntium a Fides Viva. Uno tactu desistere potes. De notitiis tuendis

Feria V, 29 Octobris · Evangelium

Iesus deplorat Ierusalem, quae occidit prophetas

In ipsa die accesserunt quidam pharisaeorum, dicentes illi: Exi, et vade hinc: quia Herodes vult te occidere. Et ait illis: Ite, et dicite vulpi illi: Ecce eiicio daemonia, et sanitates perficio hodie, et cras, et tertia…