Ad argumentum
FIDES VIVA
Imago: Ad Hebraeos 9
Imago Fides Viva ex opere «The Meeting of Abraham and Melchizedek» (Peter Paul Rubens) · opus primigenium

Vulgata Clementina

Ad Hebraeos 9

1Habuit quidem et prius iustificationes culturae, et Sanctum saeculare. 2Tabernaculum enim factum est primum, in quo erant candelabra, et mensa, et propositio panum, quae dicitur Sancta. 3Post velamentum autem secundum, tabernaculum, quod dicitur Sancta sanctorum: 4aureum habens thuribulum, et arcam testamenti circumtectam ex omni parte auro, in qua urna aurea habens manna, et virga Aaron, quae fronduerat, et tabulae testamenti, 5superque eam erant cherubim gloriae obumbrantia propitiatorium: de quibus non est modo dicendum per singula. 6His vero ita compositis, in priori quidem tabernaculo semper introibant sacerdotes, sacrificiorum officia consummantes: 7in secundo autem semel in anno solus pontifex non sine sanguine, quem offert pro sua et populi ignorantia: 8hoc significante Spiritu Sancto, nondum propalatam esse sanctorum viam, adhuc priore tabernaculo habente statum: 9quae parabola est temporis instantis: iuxta quam munera, et hostiae offeruntur, quae non possunt iuxta conscientiam perfectum facere servientem, solummodo in cibis, et in potibus, 10et variis baptismatibus, et iustitiis carnis usque ad tempus correctionis impositis. 11Christus autem assistens pontifex futurorum bonorum, per amplius et perfectius tabernaculum, non manufactum, id est, non huius creationis: 12neque per sanguinem hircorum aut vitulorum, sed per proprium sanguinem introivit semel in Sancta, aeterna redemptione inventa. 13Si enim sanguis hircorum et taurorum, et cinis vitulae aspersus inquinatos sanctificat ad emundationem carnis: 14quanto magis sanguis Christi, qui per Spiritum Sanctum semetipsum obtulit immaculatum Deo, emundabit conscientiam nostram ab operibus mortuis, ad serviendum Deo viventi?

15Et ideo novi testamenti mediator est: ut morte intercedente, in redemptionem earum praevaricationum, quae erant sub priori testamento, repromissionem accipiant qui vocati sunt aeternae haereditatis. 16Ubi enim testamentum est, mors necesse est intercedat testatoris. 17Testamentum enim in mortuis confirmatum est: alioquin nondum valet, dum vivit qui testatus est. 18Unde nec primum quidem sine sanguine dedicatum est. 19Lecto enim omni mandato legis a Moyse universo populo, accipiens sanguinem vitulorum et hircorum cum aqua, et lana coccinea, et hyssopo, ipsum quoque librum, et omnem populum aspersit, 20dicens: Hic sanguis testamenti, quod mandavit ad vos Deus. 21Etiam tabernaculum et omnia vasa ministerii sanguine similiter aspersit. 22Et omnia pene in sanguine secundum legem mundantur: et sine sanguinis effusione non fit remissio. 23Necesse est ergo exemplaria quidem caelestium his mundari: ipsa autem caelestia melioribus hostiis quam istis. 24Non enim in manufacta Sancta Iesus introivit exemplaria verorum: sed in ipsum caelum, ut appareat nunc vultui Dei pro nobis: 25neque ut saepe offerat semetipsum, quemadmodum pontifex intrat in Sancta per singulos annos in sanguine alieno: 26alioquin oportebat eum frequenter pati ab origine mundi: nunc autem semel in consummatione saeculorum, ad destitutionem peccati, per hostiam suam apparuit. 27Et quemadmodum statutum est hominibus semel mori, post hoc autem iudicium: 28sic et Christus semel oblatus est ad multorum exhaurienda peccata: secundo sine peccato apparebit exspectantibus se, in salutem.

Evangelium et sanctus diei, singulis matutinis per epistulam

Singulos dies prope Christum eiusque sanctos incipe: Evangelium Missae et vita quae animum excitat. Gratis; quandocumque vis desistere potes.

Epistulam ad confirmandum mittemus. Interdum etiam aliquod nuntium a Fides Viva. Uno tactu desistere potes. De notitiis tuendis

Feria IV, 28 Octobris · Evangelium

Postquam totam noctem in oratione pernoctavit, Iesus duodecim apostolos eligit

Factum est autem in illis diebus, exiit in montem orare, et erat pernoctans in oratione Dei. Et cum dies factus esset, vocavit discipulos suos: et elegit duodecim ex ipsis (quos et apostolos nominavit): Simonem, quem…