Ad argumentum
FIDES VIVA
Imago: Ad Hebraeos 13
Imago Fides Viva ex opere «The Meeting of Abraham and Melchizedek» (Peter Paul Rubens) · opus primigenium

Vulgata Clementina

Ad Hebraeos 13

1Caritas fraternitatis maneat in vobis, 2et hospitalitatem nolite oblivisci: per hanc enim latuerunt quidam, angelis hospitio receptis. 3Mementote vinctorum, tamquam simul vincti: et laborantium, tamquam et ipsi in corpore morantes.

4Honorabile connubium in omnibus, et thorus immaculatus. Fornicatores enim, et adulteros iudicabit Deus.

5Sint mores sine avaritia, contenti praesentibus: ipse enim dixit: Non te deseram, neque derelinquam: 6ita ut confidenter dicamus: Dominus mihi adiutor: non timebo quid faciat mihi homo.

7Mementote praepositorum vestrorum, qui vobis locuti sunt verbum Dei: quorum intuentes exitum conversationis, imitamini fidem. 8Iesus Christus heri, et hodie: ipse et in saecula. 9Doctrinis variis et peregrinis nolite abduci. Optimum est enim gratia stabilire cor, non escis: quae non profuerunt ambulantibus in eis. 10Habemus altare, de quo edere non habent potestatem, qui tabernaculo deserviunt. 11Quorum enim animalium infertur sanguis pro peccato in Sancta per pontificem, horum corpora cremantur extra castra. 12Propter quod et Iesus, ut sanctificaret per suum sanguinem populum, extra portam passus est. 13Exeamus igitur ad eum extra castra, improperium eius portantes. 14Non enim habemus hic manentem civitatem, sed futuram inquirimus. 15Per ipsum ergo offeramus hostiam laudis semper Deo, id est, fructum labiorum confitentium nomini eius. 16Beneficentiae autem et communionis nolite oblivisci: talibus enim hostiis promeretur Deus.

17Obedite praepositis vestris, et subiacete eis. Ipsi enim pervigilant quasi rationem pro animabus vestris reddituri, ut cum gaudio hoc faciant, et non gementes: hoc enim non expedit vobis.

18Orate pro nobis: confidimus enim quia bonam conscientiam habemus in omnibus bene volentes conversari. 19Amplius autem deprecor vos hoc facere, quo celerius restituar vobis.

20Deus autem pacis, qui eduxit de mortuis pastorem magnum ovium, in sanguine testamenti aeterni, Dominum nostrum Iesum Christum, 21aptet vos in omni bono, ut faciatis eius voluntatem: faciens in vobis quod placeat coram se per Iesum Christum: cui est gloria in saecula saeculorum. Amen.

22Rogo autem vos fratres, ut sufferatis verbum solatii. Etenim perpaucis scripsi vobis.

23Cognoscite fratrem nostrum Timotheum dimissum: cum quo (si celerius venerit) videbo vos.

24Salutate omnes praepositos vestros, et omnes sanctos. Salutant vos de Italia fratres.

25Gratia cum omnibus vobis. Amen.

Evangelium et sanctus diei, singulis matutinis per epistulam

Singulos dies prope Christum eiusque sanctos incipe: Evangelium Missae et vita quae animum excitat. Gratis; quandocumque vis desistere potes.

Epistulam ad confirmandum mittemus. Interdum etiam aliquod nuntium a Fides Viva. Uno tactu desistere potes. De notitiis tuendis

Feria V, 29 Octobris · Evangelium

Iesus deplorat Ierusalem, quae occidit prophetas

In ipsa die accesserunt quidam pharisaeorum, dicentes illi: Exi, et vade hinc: quia Herodes vult te occidere. Et ait illis: Ite, et dicite vulpi illi: Ecce eiicio daemonia, et sanitates perficio hodie, et cras, et tertia…