Ad argumentum
FIDES VIVA
Imago: Ad Hebraeos 4
Imago Fides Viva ex opere «The Meeting of Abraham and Melchizedek» (Peter Paul Rubens) · opus primigenium

Vulgata Clementina

Ad Hebraeos 4

1Timeamus ergo ne forte relicta pollicitatione introëundi in requiem eius, existimetur aliquis ex vobis deesse. 2Etenim et nobis nuntiatum est, quemadmodum et illis: sed non profuit illis sermo auditus, non admistus fidei ex iis quae audierunt. 3Ingrediemur enim in requiem, qui credidimus: quemadmodum dixit: Sicut iuravi in ira mea: Si introibunt in requiem meam: et quidem operibus ab institutione mundi perfectis. 4Dixit enim in quodam loco de die septima sic: Et requievit Deus die septima ab omnibus operibus suis. 5Et in isto rursum: Si introibunt in requiem meam. 6Quoniam ergo superest introire quosdam in illam, et ii, quibus prioribus annuntiatum est, non introierunt propter incredulitatem: 7iterum terminat diem quemdam, Hodie, in David dicendo, post tantum temporis, sicut supra dictum est: Hodie si vocem eius audieritis, nolite obdurare corda vestra. 8Nam si eis Iesus requiem praestitisset, numquam de alia loqueretur, posthac, die. 9Itaque relinquitur sabbatismus populo Dei. 10Qui enim ingressus est in requiem eius, etiam ipse requievit ab operibus suis, sicut a suis Deus. 11Festinemus ergo ingredi in illam requiem: ut ne in idipsum quis incidat incredulitatis exemplum. 12Vivus est enim sermo Dei, et efficax et penetrabilior omni gladio ancipiti: et pertingens usque ad divisionem animae ac spiritus: compagum quoque ac medullarum, et discretor cogitationum et intentionum cordis. 13Et non est ulla creatura invisibilis in conspectu eius: omnia autem nuda et aperta sunt oculis eius, ad quem nobis sermo.

14Habentes ergo pontificem magnum qui penetravit caelos, Iesum Filium Dei, teneamus confessionem. 15Non enim habemus pontificem qui non possit compati infirmitatibus nostris: tentatum autem per omnia pro similitudine absque peccato. 16Adeamus ergo cum fiducia ad thronum gratiae: ut misericordiam consequamur, et gratiam inveniamus in auxilio opportuno.

Evangelium et sanctus diei, singulis matutinis per epistulam

Singulos dies prope Christum eiusque sanctos incipe: Evangelium Missae et vita quae animum excitat. Gratis; quandocumque vis desistere potes.

Epistulam ad confirmandum mittemus. Interdum etiam aliquod nuntium a Fides Viva. Uno tactu desistere potes. De notitiis tuendis

Feria V, 29 Octobris · Evangelium

Iesus deplorat Ierusalem, quae occidit prophetas

In ipsa die accesserunt quidam pharisaeorum, dicentes illi: Exi, et vade hinc: quia Herodes vult te occidere. Et ait illis: Ite, et dicite vulpi illi: Ecce eiicio daemonia, et sanitates perficio hodie, et cras, et tertia…