Aller au contenu
FIDES VIVA
Comparaison

1 Chroniques 5

Crampon et Vulgata Clementina, verset par verset.

1 Chroniques 5 : Crampon et Vulgata Clementina
CramponVulgata Clementina
1Fils de Ruben, premier-né d’Israël. — Car il était le premier-né ; mais, parce qu’il souilla la couche de son père, son droit d’aînesse fut donné aux fils de Joseph, fils d’Israël, non, toutefois, pour que Joseph fût inscrit dans les généalogie comme premier-né.Filii quoque Ruben primogeniti Israël. (Ipse quippe fuit primogenitus eius: sed cum violasset thorum patris sui, data sunt primogenita eius filiis Ioseph filii Israël, et non est ille reputatus in primogenitum.
2Car Judas fut puissant parmi ses frères, et de lui est issu un prince. Mais le droit d’aînesse est à Joseph. —Porro Iudas, qui erat fortissimus inter fratres suos, de stirpe eius principes germinati sunt: primogenita autem reputata sunt Ioseph.)
3Fils de Ruben, premier-né d’Israël : Enoch, Phallu, Esron et Charmi.Filii ergo Ruben primogeniti Israël: Enoch, et Phallu, Esron, et Carmi.
4Fils de Joël : Samia, son fils ; Gog, son fils ; Séméï, son fils ;Filii Ioël: Samia filius eius, Gog filius eius, Semei filius eius,
5Micha, son fils ; Réïa, son fils ; Baal, son fils ;Micha filius eius, Reia filius eius, Baal filius eius,
6Bééra, son fils, que Thelgathphalnasar, roi d’Assyrie, emmena captif : il fut un des princes des Rubénites. —Beera filius eius, quem captivum duxit Thelgathphalnasar rex Assyriorum, et fuit princeps in tribu Ruben.
7Frères de Bééra, chacun selon sa famille, tels qu’ils sont inscrits dans les généalogies selon leurs générations : le chef, Jéhiel ; Zacharie ;Fratres autem eius, et universa cognatio eius, quando numerabantur per familias suas, habuerunt principes Iehiel, et Zachariam.
8Bala, fils d’Azaz, fils de Samma, fils de Joël. Bala habitait à Aroër, et jusqu’à Nébo et à Béel-Méon ;Porro Bala filius Azaz filii Samma filii Ioël, ipse habitavit in Aroër usque ad Nebo, et Beelmeon.
9à l’orient, il habitait jusqu’à l’entrée du désert, qui va depuis le fleuve de l’Euphrate, car leurs troupeaux étaient nombreux dans le pays de Galaad.Contra orientalem quoque plagam habitavit usque ad introitum eremi, et flumen Euphraten. Multum quippe iumentorum numerum possidebant in terra Galaad.
10Du temps de Saül, ils firent la guerre aux Agaréens, qui tombèrent entre leurs mains, et ils habitèrent dans leurs tentes, sur tout le côté oriental de Galaad.In diebus autem Saul praeliati sunt contra Agareos, et interfecerunt illos, habitaveruntque pro eis in tabernaculis eorum, in omni plaga quae respicit ad orientem Galaad.
11Les fils de Gad habitaient vis-à-vis d’eux dans le pays de Basan, jusqu’à Selcha.Filii vero Gad e regione eorum habitaverunt in terra Basan usque Selcha:
12C’étaient : le chef, Joël ; le second, Saphan, puis Janaï et Saphath, en Basan.Ioël in capite, et Saphan secundus: Ianai autem et Saphat in Basan.
13Leurs frères, d’après leurs maisons patriarcales, étaient : Michaël, Mosollam, Sébé, Joraï, Jachan, Zié et Héber : sept.Fratres vero eorum secundum domos cognationum suarum, Michaël, et Mosollam, et Sebe, et Iorai, et Iachan, et Zie, et Heber, septem.
14Ils étaient fils d’Abihaïl, fils de Huri, fils de Jara, fils de Galaad, fils de Michaël, fils de Jésési, fils de Jeddo, fils de Buz.Hi filii Abihail, filii Huri, filii Iara, filii Galaad, filii Michaël, filii Iesesi, filii Ieddo, filii Buz.
15Achi, fils d’Abdiel, fils de Guni, était chef de leurs maisons patriarcales.Fratres quoque, filii Abdiel filii Guni, princeps domus in familiis suis.
16Ils habitaient en Galaad, en Basan, et dans les villes de leurs dépendances, et dans tous les pâturages de Saron jusqu’à leurs extrémités.Et habitaverunt in Galaad, et in Basan, et in viculis eius, et in cunctis suburbanis Saron, usque ad terminos.
17Tous ces fils de Gad furent enregistrés dans les généalogies du temps de Joatham, roi de Juda, et du temps de Jéroboam, roi d’Israël.Omnes hi numerati sunt in diebus Ioathan regis Iuda, et in diebus Ieroboam regis Israël.
18Les fils de Ruben, les Gadites et la demi-tribu de Manassé avaient de vaillants hommes, portant le bouclier et l’épée, tirant de l’arc, et exercés à la guerre, au nombre de quarante quatre mille sept cent soixante, en état d’aller à l’armée.Filii Ruben, et Gad, et dimidiae tribus Manasse, viri bellatores, scuta portantes et gladios, et tendentes arcum, eruditique ad praelia, quadraginta quatuor millia et septingenti sexaginta, procedentes ad pugnam.
19Ils firent la guerre aux Agaréens, à Jéthur, à Naphis et à Nodab.Dimicaverunt contra Agareos: Ituraei vero, et Naphis, et Nodab
20Ils furent aidés contre eux, et les Agaréens et tous ceux qui étaient avec eux furent livrés entre leurs mains. Car ils avaient crié vers Dieu pendant le combat, et il les avait exaucés, parce qu’ils s’étaient confiés en lui.praebuerunt eis auxilium. Traditique sunt in manus eorum Agarei, et universi qui fuerant cum eis, quia Deum invocaverunt cum praeliarentur: et exaudivit eos, eo quod credidissent in eum.
21Ils enlevèrent leurs troupeaux, cinquante mille chameaux, deux cent cinquante mille brebis, deux mille ânes, et cent mille personnes,Ceperuntque omnia quae possederant, camelorum quinquaginta millia, et ovium ducenta quinquaginta millia, et asinos duo millia, et animas hominum centum millia.
22car il était tombé beaucoup de morts, parce que la guerre était de Dieu. Et ils s’établirent à leur place jusqu’à la captivité.Vulnerati autem multi corruerunt: fuit enim bellum Domini. Habitaveruntque pro eis usque ad transmigrationem.
23Les fils de la demi-tribu de Manassé habitaient dans le pays depuis Basan jusqu’à Baal-Hermon et à Sanir, et à la montagne d’Hermon ; ils étaient nombreux.Filii quoque dimidiae tribus Manasse possederunt terram a finibus Basan usque Baal, Hermon, et Sanir, et montem Hermon: ingens quippe numerus erat.
24Voici les chefs de leurs familles : Epher, Jési, Eliel, Ezriel, Jérémia, Odoïa et Jédiel, hommes forts et vaillants, hommes de renom, chefs de leurs maisons patriarcales.Et hi fuerunt principes domus cognationis eorum: Epher, et Iesi, et Eliel, et Ezriel, et Ieremia, et Odoia, et Iediel, viri fortissimi et potentes, et nominati duces in familiis suis.
25Mais ils furent infidèles au Dieu de leurs pères, et ils se prostituèrent en servant les dieux des peuples du pays que Dieu avait détruits devant eux.Reliquerunt autem Deum patrum suorum, et fornicati sunt post deos populorum terrae, quos abstulit Deus coram eis.
26Le Dieu d’Israël excita l’esprit de Phul, roi d’Assyrie, et l’esprit de Thelgathphalnasar, roi d’Assyrie ; et Thelgathphalnasar emmena captifs les Rubénites, les Gadites et la demi-tribu de Manassé, et il les conduisit à Hala, à Habor, à Ara et au fleuve de Gozan, où ils sont demeurés jusqu’à ce jour.Et suscitavit Deus Israël spiritum Phul regis Assyriorum, et spiritum Thelgathphalnasar regis Assur: et transtulit Ruben, et Gad, et dimidiam tribum Manasse, et adduxit eos in Lahela, et in Habor, et Ara, et fluvium Gozan, usque ad diem hanc.
27Vg 6,1Fils de Lévi : Gersom, Caath et Mérari.Filii Levi: Gerson, Caath, et Merari.
28Vg 6,2Fils de Caath : Amram, Isaar et Oziel.Filii Caath: Amram, Isaar, Hebron, et Oziel.
29Vg 6,3Fils d’Amram : Aaron, Moïse et Marie. — Fils d’Aaron : Nadab, Abiu, Eléazar et Ithamar. —Filii Amram: Aaron, Moyses, et Maria. Filii Aaron: Nadab et Abiu, Eleazar, et Ithamar.
30Vg 6,4Eléazar engendra Phinées ; Phinées engendra Abisué ;Eleazar genuit Phinees, et Phinees genuit Abisue.
31Vg 6,5Abisué engendra Bocci ; Bocci engendra Ozi ;Abisue vero genuit Bocci, et Bocci genuit Ozi.
32Vg 6,6Ozi engendra Zaraïas ; Zaraïas engendra Méraïoth ;Ozi genuit Zaraiam, et Zaraias genuit Meraioth.
33Vg 6,7Méraïoth engendra Amarias ; Amarias engendra Achitob ;Porro Meraioth genuit Amariam, et Amarias genuit Achitob.
34Vg 6,8Achitob engendra Sadoc ; Sadoc engendra Achimaas ;Achitob genuit Sadoc, et Sadoc genuit Achimaas,
35Vg 6,9Achimaas engendra Azarias ; Azarias engendra Johanan ;Achimaas genuit Azariam, Azarias genuit Iohanan,
36Vg 6,10Johanan engendra Azarias : c’est lui qui exerça le sacerdoce dans la maison que Salomon bâtit à Jérusalem ;Iohanan genuit Azariam: ipse est qui sacerdotio functus est in domo quam aedificavit Salomon in Ierusalem.
37Vg 6,11Azarias engendra Amarias ; Amarias engendra Achitob ;Genuit autem Azarias Amariam, et Amarias genuit Achitob,
38Vg 6,12Achitob engendra Sadoc ; Sadoc engendra Sellum ;Achitob genuit Sadoc, et Sadoc genuit Sellum,
39Vg 6,13Sellum engendra Helcias ; Helcias engendra Azarias ;Sellum genuit Helciam, et Helcias genuit Azariam,
40Vg 6,14Azarias engendra Saraïas ; Saraïas engendra Josédec.Azarias genuit Saraiam, et Saraias genuit Iosedec.
41Vg 6,15Josédec partit pour l’exil quand Yahweh fit emmener en captivité Juda et Jérusalem par l’intermédiaire de Nabuchodonosor.Porro Iosedec egressus est, quando transtulit Dominus Iudam et Ierusalem per manus Nabuchodonosor.
Vg 6,16—Filii ergo Levi: Gersom, Caath, et Merari.
Vg 6,17—Et haec nomina filiorum Gersom: Lobni, et Semei.
Vg 6,18—Filii Caath: Amram, et Isaar, et Hebron, et Oziel.
Vg 6,19—Filii Merari: Moholi et Musi. Hae autem cognationes Levi secundum familias eorum.
Vg 6,20—Gersom: Lobni filius eius, Iahath filius eius, Zamma filius eius,
Vg 6,21—Ioah filius eius, Addo filius eius, Zara filius eius, Iethrai filius eius.
Vg 6,22—Filii Caath: Aminadab filius eius, Core filius eius, Asir filius eius,
Vg 6,23—Elcana filius eius, Abiasaph filius eius, Asir filius eius,
Vg 6,24—Thahath filius eius, Uriel filius eius, Ozias filius eius, Saul filius eius.
Vg 6,25—Filii Elcana, Amasai et Achimoth
Vg 6,26—et Elcana. Filii Elcana: Sophai filius eius, Nahath filius eius,
Vg 6,27—Eliab filius eius, Ieroham filius eius, Elcana filius eius.
Vg 6,28—Filii Samuel: primogenitus Vasseni, et Abia.
Vg 6,29—Filii autem Merari, Moholi: Lobni filius eius, Semei filius eius, Oza filius eius,
Vg 6,30—Sammaa filius eius, Haggia filius eius, Asaia filius eius.
Vg 6,31—Isti sunt quos constituit David super cantores domus Domini, ex quo collocata est arca:
Vg 6,32—et ministrabant coram tabernaculo testimonii, canentes donec aedificaret Salomon domum Domini in Ierusalem: stabant autem iuxta ordinem suum in ministerio.
Vg 6,33—Hi vero sunt qui assistebant cum filiis suis, de filiis Caath, Hemam cantor filius Iohel, filii Samuel,
Vg 6,34—filii Elcana, filii Ieroham, filii Eliel, filii Thohu,
Vg 6,35—filii Suph, filii Elcana, filii Mahath, filii Amasai,
Vg 6,36—filii Elcana, filii Iohel, filii Azariae, filii Sophoniae,
Vg 6,37—filii Thahath, filii Asir, filii Abiasaph, filii Core,
Vg 6,38—filii Isaar, filii Caath, filii Levi, filii Israël.
Vg 6,39—Et frater eius Asaph, qui stabat a dextris eius, Asaph filius Barachiae, filii Samaa,
Vg 6,40—filii Michaël, filii Basaiae, filii Melchiae,
Vg 6,41—filii Athanai, filii Zara, filii Adaia,
Vg 6,42—filii Ethan, filii Zamma, filii Semei,
Vg 6,43—filii Ieth, filii Gersom, filii Levi.
Vg 6,44—Filii autem Merari fratres eorum, ad sinistram, Ethan filius Cusi, filii Abdi, filii Maloch,
Vg 6,45—filii Hasabiae, filii Amasiae, filii Helciae,
Vg 6,46—filii Amasai, filii Boni, filii Somer,
Vg 6,47—filii Moholi, filii Musi, filii Merari, filii Levi.
Vg 6,48—Fratres quoque eorum Levitae, qui ordinati sunt in cunctum ministerium tabernaculi domus Domini.
Vg 6,49—Aaron vero et filii eius adolebant incensum super altare holocausti, et super altare thymiamatis, in omne opus Sancti sanctorum: et ut precarentur pro Israël iuxta omnia quae praeceperat Moyses servus Dei.
Vg 6,50—Hi sunt autem filii Aaron: Eleazar filius eius, Phinees filius eius, Abisue filius eius,
Vg 6,51—Bocci filius eius, Ozi filius eius, Zarahia filius eius,
Vg 6,52—Meraioth filius eius, Amarias filius eius, Achitob filius eius,
Vg 6,53—Sadoc filius eius, Achimaas filius eius.
Vg 6,54—Et haec habitacula eorum per vicos atque confinia, filiorum scilicet Aaron, iuxta cognationes Caathitarum: ipsis enim sorte contigerant.
Vg 6,55—Dederunt igitur eis Hebron in terra Iuda, et suburbana eius per circuitum:
Vg 6,56—agros autem civitatis, et villas, Caleb filio Iephone.
Vg 6,57—Porro filiis Aaron dederunt civitates ad confugiendum Hebron, et Lobna, et suburbana eius,
Vg 6,58—Iether quoque, et Esthemo cum suburbanis suis, sed et Helon, et Dabir cum suburbanis suis,
Vg 6,59—Asan quoque, et Bethsemes, et suburbana earum.
Vg 6,60—De tribu autem Beniamin, Gabee et suburbana eius, et Almath cum suburbanis suis, Anathoth quoque cum suburbanis suis: omnes civitates, tredecim, per cognationes suas.
Vg 6,61—Filiis autem Caath residuis de cognatione sua dederunt ex dimidia tribu Manasse in possessionem urbes decem.
Vg 6,62—Porro filiis Gersom per cognationes suas de tribu Issachar, et de tribu Aser, et de tribu Nephthali, et de tribu Manasse in Basan, urbes tredecim.
Vg 6,63—Filiis autem Merari per cognationes suas de tribu Ruben, et de tribu Gad, et de tribu Zabulon, dederunt sorte civitates duodecim.
Vg 6,64—Dederunt quoque filii Israël Levitis civitates, et suburbana earum:
Vg 6,65—dederuntque per sortem, ex tribu filiorum Iuda, et ex tribu filiorum Simeon, et ex tribu filiorum Beniamin urbes has, quas vocaverunt nominibus suis,
Vg 6,66—et his, qui erant de cognatione filiorum Caath, fueruntque civitates in terminis eorum de tribu Ephraim.
Vg 6,67—Dederunt ergo eis urbes ad confugiendum, Sichem cum suburbanis suis in monte Ephraim, et Gazer cum suburbanis suis,
Vg 6,68—Iecmaam quoque cum suburbanis suis, et Bethoron similiter,
Vg 6,69—necnon et Helon cum suburbanis suis, et Gethremmon in eumdem modum.
Vg 6,70—Porro ex dimidia tribu Manasse, Aner et suburbana eius, Balaam et suburbana eius: his videlicet, qui de cognatione filiorum Caath reliqui erant.
Vg 6,71—Filiis autem Gersom de cognatione dimidiae tribus Manasse, Gaulon in Basan, et suburbana eius, et Astaroth cum suburbanis suis.
Vg 6,72—De tribu Issachar, Cedes et suburbanis suis, et Dabereth cum suburbanis suis,
Vg 6,73—Ramoth quoque et suburbana eius, et Anem cum suburbanis suis.
Vg 6,74—De tribu vero Aser: Masal cum suburbanis suis, et Abdon similiter,
Vg 6,75—Hucac quoque et suburbana eius, et Rohob cum suburbanis suis.
Vg 6,76—Porro de tribu Nephthali, Cedes in Galilaea et suburbana eius, Hamon cum suburbanis suis, et Cariathaim et suburbana eius.
Vg 6,77—Filiis autem Merari residuis: de tribu Zabulon, Remmono et suburbana eius, et Thabor cum suburbanis sus:
Vg 6,78—trans Iordanem quoque ex adverso Iericho contra orientem Iordanis, de tribu Ruben, Bosor in solitudine cum suburbanis suis, et Iassa cum suburbanis suis,
Vg 6,79—Cademoth quoque et suburbana eius, et Mephaat cum suburbanis suis.
Vg 6,80—Necnon et de tribu Gad, Ramoth in Galaad et suburbana eius, et Manaim cum suburbanis suis,
Vg 6,81—sed et Hesebon cum suburbanis suis, et Iezer cum suburbanis suis.

L’Évangile et le saint du jour, chaque matin dans votre boîte mail

Commencez chaque jour près du Christ et de ses saints : l’Évangile de la messe et une vie qui inspire. Gratuit ; désabonnement à tout moment.

Nous vous enverrons un e-mail de confirmation. De temps en temps, aussi un avis de Fides Viva. Désabonnement en un clic. Confidentialité

jeudi 29 octobre · Évangile

Jésus se lamente sur Jérusalem, qui tue les prophètes

Le même jour, quelques Pharisiens vinrent lui dire : « Retirez-vous et partez d’ici ; car Hérode veut vous faire mourir. » Il leur répondit : « Allez et dites à ce renard : Je chasse les démons et guéris les malades…