Collatio
Sapientia 6
Vulgata Clementina et Septuaginta (editio Sixtina, 1587), versu post versum.
| Vulgata Clementina | Septuaginta (editio Sixtina, 1587) | |
|---|---|---|
| 1 | Melior est sapientia quam vires, et vir prudens quam fortis. | Ἀκούσατε οὖν βασιλεῖς καὶ σύνετε, μάθετε δικασταὶ περάτων γῆς. |
| 2 | Audite ergo, reges, et intelligite; discite, iudices finium terrae. | Ἐνωτίσασθε οἱ κρατοῦντες πλήθους, καὶ γεγαυρομένοι ἐπὶ ὄχλοις ἐθνῶν. |
| 3 | Praebete aures, vos qui continetis multitudines, et placetis vobis in turbis nationum. | Ὅτι ἐδόθη παρὰ τοῦ Κυρίου ἡ κράτησις ὑμῖν, καὶ ἡ δυναστεία παρὰ ὑψίστου, ὃς ἐξετάσει ὑμῶν τὰ ἔργα, καὶ τὰς βουλὰς διερευνήσει. |
| 4 | Quoniam data est a Domino potestas vobis, et virtus ab Altissimo: qui interrogabit opera vestra, et cogitationes scrutabitur. | Ὅτι ὑπηρέται ὄντες τῆς αὐτοῦ βασιλείας οὐκ ἐκρίνατε ὀρθῶς, οὐδὲ ἐφυλάξατε νόμον, οὐδὲ κατὰ τὴν βουλὴν τοῦ Θεοῦ ἐπορεύθητε· |
| 5 | Quoniam cum essetis ministri regni illius, non recte iudicastis, nec custodistis legem iustitiae, neque secundum voluntatem Dei ambulastis. | φρικτῶς καὶ ταχέως ἐπιστήσεται ὑμῖν, ὅτι κρίσις ἀπότομος ἐν τοῖς ὑπερέχουσιν γίνεται. |
| 6 | Horrende et cito apparebit vobis, quoniam iudicium durissimum his qui praesunt fiet. | Ὁ γὰρ ἐλάχιστος συγγνωστός ἐστιν ἐλέους, δυνατοὶ δὲ δυνατῶς ἐτασθήσονται· |
| 7 | Exiguo enim conceditur misericordia; potentes autem potenter tormenta patientur. | οὐ γὰρ ὑποστελεῖται πρόσωπον ὁ πάντων δεσπότης, οὐδὲ ἐντραπήσεται μέγεθος· ὅτι μικρὸν καὶ μέγαν αὐτὸς ἐποίησεν, ὁμοίως τε προνοεῖ περὶ πάντων. |
| 8 | Non enim subtrahet personam cuiusquam Deus, nec verebitur magnitudinem eius cuiusquam, quoniam pusillum et magnum ipse fecit, et aequaliter cura est illi de omnibus. | Τοῖς δὲ κραταιοῖς ἰσχυρὰ ἐφίσταται ἔρευνα. |
| 9 | Fortioribus autem fortior instat cruciatio. | Πρὸς ὑμᾶς οὖν ὦ τύραννοι οἱ λόγοι μου, ἵνα μάθητε σοφίαν καὶ μὴ παραπέσητε. |
| 10 | Ad vos ergo, reges, sunt hi sermones mei: ut discatis sapientiam, et non excidatis. | Οἱ γὰρ φυλάξαντες ὁσίως τὰ ὅσια ὁσιωθήσονται, καὶ οἱ διδαχθέντες αὐτὰ εὑρήσουσιν ἀπολογίαν. |
| 11 | Qui enim custodierint iusta iuste, iustificabuntur; et qui didicerint ista, invenient quid respondeant. | Ἐπιθυμήσατε οὖν τῶν λόγων μου, ποθήσατε καὶ παιδευθήσεσθε. |
| 12 | Concupiscite ergo sermones meos; diligite illos, et habebitis disciplinam. | Λαμπρὰ καὶ ἀμάραντός ἐστιν ἡ σοφία, καὶ εὐχερῶς θεωρεῖται ὑπὸ τῶν ἀγαπώντων αὐτήν, καὶ εὑρίσκεται ὑπὸ τῶν ζητούντων αὐτήν. |
| 13 | Clara est, et quae numquam marcescit, sapientia: et facile videtur ab his qui diligunt eam, et invenitur ab his qui quaerunt illam. | Φθάνει τοὺς ἐπιθυμοῦντας προγνωσθῆναι. |
| 14 | Praeoccupat qui se concupiscunt, ut illis se prior ostendat. | Ὁ ὀρθρίσας ἐπʼ αὐτὴν οὐ κοπιάσει, πάρεδρον γὰρ εὑρήσει τῶν πυλῶν αὐτοῦ. |
| 15 | Qui de luce vigilaverit ad illam non laborabit; assidentem enim illam foribus suis inveniet. | Τὸ γὰρ ἐνθυμηθῆναι περὶ αὐτῆς φρονήσεως τελειότης, καὶ ὁ ἀγρυπνήσας διʼ αὐτὴν ταχέως ἀμέριμνος ἔσται. |
| 16 | Cogitare ergo de illa sensus est consummatus, et qui vigilaverit propter illam cito securus erit. | Ὅτι τοὺς ἀξίους αὐτῆς αὕτη περιέρχεται ζητοῦσα, καὶ ἐν ταῖς τρίβοις φαντάζεται αὐτοῖς εὐμενῶς, καὶ ἐν πάσῃ ἐπινοίᾳ ὑπαντᾷ αὐτοῖς. |
| 17 | Quoniam dignos se ipsa circuit quaerens, et in viis ostendit se hilariter, et in omni providentia occurrit illis. | Ἀρχὴ γὰρ αὐτῆς ἡ ἀληθεστάτη παιδείας ἐπιθυμία, φροντὶς δὲ παιδείας ἀγάπη, |
| 18 | Initium enim illius verissima est disciplinae concupiscentia. | ἀγάπη δὲ τήρησις νόμων αὐτῆς, προσοχὴ δὲ νόμων βεβαίωσις ἀφθαρσίας, |
| 19 | Cura ergo disciplinae dilectio est, et dilectio custodia legum illius est; custoditio autem legum consummatio incorruptionis est; | ἀφθαρσία δὲ ἐγγὺς εἶναι ποιεῖ Θεοῦ. |
| 20 | incorruptio autem facit esse proximum Deo. | Ἐπιθυμία ἄρα σοφίας ἀνάγει ἐπὶ βασιλείαν. |
| 21 | Concupiscentia itaque sapientiae deducit ad regnum perpetuum. | Εἰ οὖν ἥδεσθε ἐπὶ θρόνοις καὶ σκήπτροις τύραννοι λαῶν, τιμήσατε σοφίαν, ἵνα εἰς τὸν αἰῶνα βασιλεύσητε· |
| 22 | Si ergo delectamini sedibus et sceptris, o reges populi, diligite sapientiam, ut in perpetuum regnetis: | Τί δέ ἐστι σοφία καὶ πῶς ἐγένετο, ἀπαγγελῶ, καὶ οὐκ ἀποκρύψω ὑμῖν μυστήρια, ἀλλʼ ἀπʼ ἀρχῆς γενέσεως ἐξιχνιάσω, καὶ θήσω εἰς τὸ ἐμφανὲς τὴν γνῶσιν αὐτῆς, καὶ οὐ μὴ παροδεύσω τὴν ἀλήθειαν· |
| 23 | diligite lumen sapientiae, omnes qui praeestis populis. | οὔτε μὴν φθόνῳ τετηκότι συνοδεύσω, ὅτι οὗτος οὐ κοινωνήσει σοφίᾳ. |
| 24 | Quid est autem sapientia, et quemadmodum facta sit, referam, et non abscondam a vobis sacramenta Dei: sed ab initio nativitatis investigabo, et ponam in lucem scientiam illius, et non praeteribo veritatem. | Πλῆθος δὲ σοφῶν σωτηρία κόσμου, καὶ βασιλεὺς φρόνιμος εὐστάθεια δήμου. |
| 25 | Neque cum invidia tabescente iter habebo, quoniam talis homo non erit particeps sapientiae. | Ὥστε παιδεύεσθε τοῖς ῥήμασί μου, καὶ ὠφεληθήσεσθε. |
| 26 | Multitudo autem sapientium sanitas est orbis terrarum, et rex sapiens stabilimentum populi est. | — |
| 27 | Ergo accipite disciplinam per sermones meos, et proderit vobis. | — |
