Collatio
Sapientia 9
Vulgata Clementina et Septuaginta (editio Sixtina, 1587), versu post versum.
| Vulgata Clementina | Septuaginta (editio Sixtina, 1587) | |
|---|---|---|
| 1 | Deus patrum meorum, et Domine misericordiae, qui fecisti omnia verbo tuo, | Θεὲ πατέρων καὶ Κύριε τοῦ ἐλέους σου, ὁ ποιήσας τὰ πάντα ἐν λόγῳ σου, |
| 2 | et sapientia tua constituisti hominem, ut dominaretur creaturae quae a te facta est, | καὶ τῇ σοφίᾳ σου κατεσκεύασας ἄνθρωπον, ἵνα δεσπόζῃ τῶν ὑπὸ σοῦ γενομένων κτισμάτων, |
| 3 | ut disponat orbem terrarum in aequitate et iustitia, et in directione cordis iudicium iudicet: | καὶ διέπῃ τὸν κόσμον ἐν ὁσιότητι καὶ δικαιοσύνῃ, καὶ ἐν εὐθύτητι ψυχῆς κρίσιν κρίνῃ· |
| 4 | da mihi sedium tuarum assistricem sapientiam, et noli me reprobare a pueris tuis: | δός μοι τὴν τῶν σῶν θρόνων πάρεδρον σοφίαν, καὶ μή με ἀποδοκιμάσῃς ἐκ παίδων σου. |
| 5 | quoniam servus tuus sum ego, et filius ancillae tuae; homo infirmus, et exigui temporis, et minor ad intellectum iudicii et legum. | Ὅτι ἐγὼ δοῦλος σὸς καὶ υἱὸς τῆς παιδίσκης σου, ἄνθρωπος ἀσθενὴς καὶ ὀλιγοχρόνιος καὶ ἐλάσσων ἐν συνέσει κρίσεως καὶ νόμων. |
| 6 | Nam etsi quis erit consummatus inter filios hominum, si ab illo abfuerit sapientia tua, in nihilum computabitur. | Κᾂν γάρ τις ᾖ τέλειος ἐν υἱοῖς ἀνθρώπων, τῆς ἀπὸ σοῦ σοφίας ἀπούσης, εἰς οὐδὲν λογισθήσεται. |
| 7 | Tu elegisti me regem populo tuo, et iudicem filiorum tuorum et filiarum: | Σύ με προείλω βασιλέα λαοῦ σου, καὶ δικαστὴν υἱῶν σου καὶ θυγατέρων. |
| 8 | et dixisti me aedificare templum in monte sancto tuo, et in civitate habitationis tuae altare: similitudinem tabernaculi sancti tui quod praeparasti ab initio. | Εἶπας οἰκοδομῆσαι ναὸν ἐν ὄρει ἁγίῳ σου, καὶ ἐν πόλει κατασκηνώσεώς σου θυσιαστήριον, μίμημα σκηνῆς ἁγίας ἣν προητοίμασας ἀπʼ ἀρχῆς. |
| 9 | Et tecum sapientia tua, quae novit opera tua, quae et affuit tunc cum orbem terrarum faceres, et sciebat quid esset placitum oculis tuis, et quid directum in praeceptis tuis. | Καὶ μετὰ σοῦ ἡ σοφία ἡ εἰδυῖα τὰ ἔργα σου, καὶ παροῦσα ὅτε ἐποίεις τὸν κόσμον, καὶ ἐπισταμένη τί ἀρεστὸν ἐν ὀφθαλμοῖς σου, καὶ τί εὐθὲς ἐν ἐντολαῖς σου. |
| 10 | Mitte illam de caelis sanctis tuis, et a sede magnitudinis tuae, ut mecum sit et mecum laboret, ut sciam quid acceptum sit apud te: | Ἐξαπόστειλον αὐτὴν ἐξ ἁγίων οὐρανῶν, καὶ ἀπὸ θρόνου δόξης σου πέμψον αὐτὴν, ἵνα συμπαροῦσά μοι κοπιάσῃ, καὶ γνῷ τί εὐάρεστόν ἐστι παρὰ σοί. |
| 11 | scit enim illa omnia, et intelligit, et deducet me in operibus meis sobrie, et custodiet me in sua potentia. | Οἶδε γὰρ ἐκείνη πάντα καὶ συνιεῖ, καὶ ὁδηγήσει με ἐν ταῖς πράξεσί μου σωφρόνως, καὶ φυλάξει με ἐν τῇ δόξῃ αὐτῆς. |
| 12 | Et erunt accepta opera mea, et disponam populum tuum iuste, et ero dignus sedium patris mei. | Καὶ ἔσται προσδεκτὰ τὰ ἔργα μου, καὶ διακρινῶ τὸν λαόν σου δικαίως, καὶ ἔσομαι ἄξιος θρόνων πατρός μου. |
| 13 | Quis enim hominum poterit scire consilium Dei? aut quis poterit cogitare quid velit Deus? | Τίς γὰρ ἄνθρωπος γνώσεται βουλὴν Θεοῦ; ἢ τίς ἐνθυμηθήσεται τί θέλει ὁ Κύριος; |
| 14 | Cogitationes enim mortalium timidae, et incertae providentiae nostrae; | Λογισμοὶ γὰρ θνητῶν δειλοὶ, καὶ ἐπισφαλεῖς αἱ ἐπίνοιαι ἡμῶν. |
| 15 | corpus enim quod corrumpitur aggravat animam, et terrena inhabitatio deprimit sensum multa cogitantem. | Φθαρτὸν γὰρ σῶμα βαρύνει ψυχὴν, καὶ βρίθει τὸ γεῶδες σκῆνος νοῦν πολυφροντίδα. |
| 16 | Et difficile aestimamus quae in terra sunt, et quae in prospectu sunt invenimus cum labore: quae autem in caelis sunt, quis investigabit? | Καὶ μόλις εἰκάζομεν τὰ ἐπὶ γῆς, καὶ τὰ ἐν χερσὶν εὑρίσκομεν μετὰ πόνου· τὰ δὲ ἐν οὐρανοῖς τίς ἐξιχνίασε; |
| 17 | Sensum autem tuum, quis sciet, nisi tu dederis sapientiam, et miseris spiritum sanctum tuum de altissimis, | Βουλὴν δέ σου τίς ἔγνω, εἰ μὴ σὺ ἔδωκας σοφίαν, καὶ ἔπεμψας τὸ ἅγιόν σου πνεῦμα ἀπὸ ὑψίστων; |
| 18 | et sic correctae sint semitae eorum qui sunt in terris, et quae tibi placent didicerint homines? | Καὶ οὕτως διωρθώθησαν αἱ τρίβοι τῶν ἐπὶ γῆς, καὶ τὰ ἀρεστά σου ἐδιδάχθησαν ἄνθρωποι, καὶ τῇ σοφίᾳ ἐσώθησαν. |
| 19 | Nam per sapientiam sanati sunt quicumque placuerunt tibi, Domine, a principio. | — |
