Ad argumentum
FIDES VIVA
Collatio

Sapientia 11

Vulgata Clementina et Septuaginta (editio Sixtina, 1587), versu post versum.

Sapientia 11: Vulgata Clementina et Septuaginta (editio Sixtina, 1587)
Vulgata ClementinaSeptuaginta (editio Sixtina, 1587)
1Direxit opera eorum in manibus prophetae sancti.Εὐωδώσε τὰ ἔργα αὐτῶν ἐν χειρὶ προφήτου ἁγίου.
2Iter fecerunt per deserta quae non habitabantur, et in locis desertis fixerunt casas.Διώδευσαν ἔρημον ἀοίκητον, καὶ ἐν ἀβάτοις ἔπηξαν σκηνάς.
3Steterunt contra hostes, et de inimicis se vindicaverunt.Ἀντέστησαν πολεμίοις, καὶ ἠμύναντο ἐχθρούς.
4Sitierunt, et invocaverunt te, et data est illis aqua de petra altissima, et requies sitis de lapide duro.Ἐδίψησαν καὶ ἐπεκαλέσαντό σε, καὶ ἐδόθη αὐτοῖς ἐκ πέτρας ἀκροτόμου ὕδωρ, καὶ ἴαμα δίψης ἐκ λίθου σκληροῦ.
5Per quae enim poenas passi sunt inimici illorum a defectione potus sui, et in eis cum abundarent filii Israël laetati sunt:Διʼ ὧν γὰρ ἐκολάσθησαν οἱ ἐχθροὶ αὐτῶν, διὰ τούτων αὐτοὶ ἀποροῦντες εὐεργετήθησαν.
6per haec, cum illis deessent, bene cum illis actum est.Ἀντὶ μὲν πηγῆς ἀεννάου ποταμοῦ αἵματι λυθρώδει ταραχθέντες
7Nam pro fonte quidem sempiterni fluminis, humanum sanguinem dedisti iniustis.εἰς ἔλεγχον νηπιοκτόνου διατάγματος, ἔδωκας αὐτοῖς δαψιλὲς ὕδωρ ἀνελπίστως·
8Qui cum minuerentur in traductione infantium occisorum, dedisti illis abundantem aquam insperate,δείξας διὰ τοῦ τότε δίψους πῶς τοὺς ὑπεναντίους ἐκόλασας.
9ostendens per sitim quae tunc fuit, quemadmodum tuos exaltares, et adversarios illorum necares.Ὅτε γὰρ ἐπειράσθησαν, καίπερ ἐν ἐλέει παιδευόμενοι, ἔγνωσαν πῶς ἐν ὀργῇ κρινόμενοι ἀσεβεῖς ἐβασανίζοντο.
10Cum enim tentati sunt, et quidem cum misericordia disciplinam accipientes, scierunt quemadmodum cum ira iudicati impii tormenta paterentur.Τούτους μὲν γὰρ ὡς πατὴρ νουθεντῶν ἐδοκίμασας, ἐκείνους δὲ ὡς ἀπότομος βασιλεὺς καταδικάζων ἐξήτασας.
11Hos quidem tamquam pater monens probasti; illos autem tamquam durus rex interrogans condemnasti.Καὶ ἀπόντες δὲ καὶ παρόντες ὁμοίως ἐτρύχοντο.
12Absentes enim, et praesentes, similiter torquebantur.Διπλῆ γὰρ αὐτοὺς ἔλαβε λύπη, καὶ στεναγμὸς μνημῶν τῶν παρελθουσῶν.
13Duplex enim illos acceperat taedium et gemitus, cum memoria praeteritorum.Ὅτε γὰρ ἤκουσαν διὰ τῶν ἰδίων κολάσεων εὐεργετουμένους αὐτοὺς, ᾔσθοντο τοῦ Κυρίου.
14Cum enim audirent per sua tormenta bene secum agi, commemorati sunt Dominum, admirantes in finem exitus.Τὸν γὰρ ἐν ἐκθέσει πάλαι ῥιφέντα ἀπεῖπον χλευάζοντες, ἐπὶ τέλει τῶν ἐκβάσεων ἐθαύμασαν, οὐχ ὅμοια δικαίοις διψήσαντες.
15Quem enim in expositione prava proiectum deriserunt, in finem eventus mirati sunt, non similiter iustis sitientes.Ἀντὶ δὲ λογισμῶν ἀσυνέτων ἀδικίας αὐτῶν, ἐν οἷς πλανηθέντες ἐθρήσκευον ἄλογα ἑρπετὰ καὶ κνώδαλα εὐτελῆ, ἐπαπέστειλας αὐτοῖς πλῆθος ἀλόγων ζώων εἰς ἐκδίκησιν,
16Pro cogitationibus autem insensatis iniquitatis illorum, quod quidam errantes colebant mutos serpentes et bestias supervacuas, immisisti illis multitudinem mutorum animalium in vindictam;ἵνα γνῶσιν ὅτι διʼ ὧν τις ἁμαρτάνει, διὰ τούτων κολάζεται.
17ut scirent quia per quae peccat quis, per haec et torquetur.Οὐ γὰρ ἠπόρει ἡ παντοδύναμός σου χεὶρ κτίσασα τὸν κόσμον ἐξ ἀμόρφου ὕλης, ἐπιπέμψαι αὐτοῖς πλῆθος ἄρκων, ἢ θρασεῖς λέοντας,
18Non enim impossibilis erat omnipotens manus tua, quae creavit orbem terrarum ex materia invisa, immittere illis multitudinem ursorum, aut audaces leones,ἢ νεοκτίστους θυμοῦ πλήρεις θῆρας ἀγνώστους, ἤτοι πυρπνόον φυσῶντας ἆσθμα, ἢ βρόμους λικμωμένους καπνοῦ, ἢ δεινοὺς ἀπʼ ὀμμάτων σπινθῆρας ἀστράπτοντας·
19aut novi generis ira plenas ignotas bestias, aut vaporem ignium spirantes, aut fumi odorem proferentes, aut horrendas ab oculis scintillas emittentes;ὧν οὐ μόνον ἡ βλάβη ἠδύνατο συνεκτρίψαι αὐτοὺς, ἀλλὰ καὶ ἡ ὄψις ἐκφοβήσασα διολέσαι.
20quarum non solum laesura poterat illos exterminare, sed et aspectus per timorem occidere.Καὶ χωρὶς δὲ τούτων, ἑνὶ πνεύματι πεσεῖν ἐδύναντο ὑπὸ τῆς δίκης διωχθέντες, καὶ λικμηθέντες ὑπὸ πνεύματος δυνάμεώς σου· ἀλλὰ πάντα μέτρῳ καὶ ἀριθμῷ καὶ σταθμῷ διέταξας.
21Sed et sine his uno spiritu poterant occidi, persecutionem passi ab ipsis factis suis, et dispersi per spiritum virtutis tuae: sed omnia in mensura, et numero et pondere disposuisti.Τὸ γὰρ μεγάλως ἰσχύειν πάρεστί σοι πάντοτε, καὶ κράτει βραχίονός σου τις ἀντιστήσεται;
22Multum enim valere, tibi soli supererat semper: et virtuti brachii tui quis resistet?Ὅτι ὡς ῥοπὴ ἐκ πλαστίγγων ὅλος ὁ κόσμος ἐναντίον σου, καὶ ὡς ῥανὶς δρόσον ὀρθρινὴ κατελθοῦσα ἐπὶ γῆν.
23Quoniam tamquam momentum staterae, sic est ante te orbis terrarum, et tamquam gutta roris antelucani quae descendit in terram.Ἐλεεῖς δὲ πάντας, ὅτι πάντα δύνασαι, καὶ παρορᾷς ἁμαρτήματα ἀνθρώπων εἰς μετάνοιαν.
24Sed misereris omnium, quia omnia potes; et dissimulas peccata hominum, propter poenitentiam.Ἀγαπᾷς γὰρ τὰ ὄντα πάντα, καὶ οὐδὲν βδελύσσῃ ὧν ἐποίησας, οὐδὲ γὰρ ἂν μισῶν τι κατεσκεύασας.
25Diligis enim omnia quae sunt, et nihil odisti eorum quae fecisti; nec enim odiens aliquid constituisti aut fecisti.Πῶς δὲ ἔμεινεν ἄν τι εἰ μὴ σὺ ἐθέλησας; ἢ τὸ μὴ κληθὲν ὑπὸ σοῦ διετηρήθη;
26Quomodo autem posset aliquid permanere, nisi tu voluisses? aut quod a te vocatum non esset conservaretur?Φείδῃ δὲ πάντων, ὅτι σά ἐστι, δέσποτα φιλόψυχε.
27Parcis autem omnibus, quoniam tua sunt, Domine, qui amas animas.—

Evangelium et sanctus diei, singulis matutinis per epistulam

Singulos dies prope Christum eiusque sanctos incipe: Evangelium Missae et vita quae animum excitat. Gratis; quandocumque vis desistere potes.

Epistulam ad confirmandum mittemus. Interdum etiam aliquod nuntium a Fides Viva. Uno tactu desistere potes. De notitiis tuendis

Feria V, 29 Octobris · Evangelium

Iesus deplorat Ierusalem, quae occidit prophetas

In ipsa die accesserunt quidam pharisaeorum, dicentes illi: Exi, et vade hinc: quia Herodes vult te occidere. Et ait illis: Ite, et dicite vulpi illi: Ecce eiicio daemonia, et sanitates perficio hodie, et cras, et tertia…