Ad argumentum
FIDES VIVA
Collatio

Sapientia 7

Vulgata Clementina et Septuaginta (editio Sixtina, 1587), versu post versum.

Sapientia 7: Vulgata Clementina et Septuaginta (editio Sixtina, 1587)
Vulgata ClementinaSeptuaginta (editio Sixtina, 1587)
1Sum quidem et ego mortalis homo, similis omnibus, et ex genere terreni illius qui prior factus est: et in ventre matris figuratus sum caro;Εἰμι μὲν κᾀγὼ θνητὸς ἄνθρωπος, ἶσος ἅπασι, καὶ γηγενοῦς ἀπόγονος πρωτοπλάστου.
2decem mensium tempore coagulatus sum in sanguine: ex semine hominis, et delectamento somni conveniente.Καὶ ἐν κοιλίᾳ μητρὸς ἐγλύφην σὰρξ δεκαμηνιαίῳ χρόνῳ, παγεὶς ἐν αἵματι ἐκ σπέρματος ἀνδρὸς καὶ ἡδονῆς ὕπνῳ συνελθούσης.
3Et ego natus accepi communem aërem, et in similiter factam decidi terram, et primam vocem similem omnibus emisi plorans.Καὶ ἐγὼ δὲ γενόμενος ἔσπασα τὸν κοινὸν ἀέρα, καὶ ἐπὶ τὴν ὁμοιοπαθῆ κατέπεσον γῆν, πρώτην φωνὴν τὴν ὁμοίαν πᾶσιν ἶσα κλαίων.
4In involumentis nutritus sum, et curis magnis:Ἐν σπαργάνοις ἀνετράφην, καὶ ἐν φροντίσιν.
5nemo enim ex regibus aliud habuit nativitatis initium.Οὐδεὶς γὰρ βασιλεὺς ἑτέραν ἔσχε γενέσεως ἀρχήν.
6Unus ergo introitus est omnibus ad vitam, et similis exitus.Μία δὲ πάντων εἴσοδος εἰς τὸν βίον, ἔξοδός τε ἴση.
7Propter hoc optavi, et datus est mihi sensus; et invocavi, et venit in me spiritus sapientiae:Διὰ τοῦτο ηὐξάμην, καὶ φρόνησις ἐδόθη μοι, ἐπεκαλεσάμην, καὶ ἦλθέ μοι πνεῦμα σοφίας.
8et praeposui illam regnis et sedibus, et divitias nihil esse duxi in comparatione illius.Προέκρινα αὐτὴν σκήπτρων καὶ θρόνων, καὶ πλοῦτον οὐδὲν ἡγησάμην ἐν συγκρίσει αὐτῆς.
9Nec comparavi illi lapidem pretiosum, quoniam omne aurum in comparatione illius arena est exigua, et tamquam lutum aestimabitur argentum in conspectu illius.Οὐδὲ ὁμοίωσα αὐτῇ λίθον ἀτίμητον, ὅτι ὁ πᾶς χρυσὸς ἐν ὄψει αὐτῆς ψάμμος ὀλίγη, καὶ ὡς πηλὸς λογισθήσεται ἄργυρος ἐναντίον αὐτῆς.
10Super salutem et speciem dilexi illam, et proposui pro luce habere illam, quoniam inextinguibile est lumen illius.Ὑπὲρ ὑγίειαν καὶ εὐμορφίαν ἠγάπησα αὐτὴν, καὶ προειλόμην αὐτὴν ἀντὶ φωτὸς ἔχειν, ὅτι ἀκοίμητον τὸ ἐκ ταύτης φέγγος.
11Venerunt autem mihi omnia bona pariter cum illa, et innumerabilis honestas per manus illius;Ἦλθε δέ μοι τὰ ἀγαθὰ ὁμοῦ πάντα μετʼ αὐτῆς, καὶ ἀναρίθμητος πλοῦτος ἐν χερσὶν αὐτῆς.
12et laetatus sum in omnibus, quoniam antecedebat me ista sapientia, et ignorabam quoniam horum omnium mater est.Εὐφράνθην δὲ ἐπὶ πάντων, ὅτι αὐτῶν ἡγεῖται σοφία, ἠγνόουν δὲ αὐτὴν γενέτιν εἶναι τούτων.
13Quam sine fictione didici, et sine invidia communico, et honestatem illius non abscondo.Ἀδόλως τε ἔμαθον, ἀφθόνως τε μεταδίδωμι, τὸν πλοῦτον αὐτῆς οὐκ ἀποκρύπτομαι.
14Infinitus enim thesaurus est hominibus; quo qui usi sunt, participes facti sunt amicitiae Dei, propter disciplinae dona commendati.Ἀνεκλιπὴς γὰρ θησαυρός ἐστιν ἀνθρώποις, ὃν οἱ χρησάμενοι πρὸς Θεὸν ἐστείλαντο φιλίαν, διὰ τὰς ἐκ παιδείας δωρεὰς συσταθέντες.
15Mihi autem dedit Deus dicere ex sententia, et praesumere digna horum quae mihi dantur: quoniam ipse sapientiae dux est, et sapientium emendator.Ἐμοὶ δὲ δῴη ὁ Θεὸς εἰπεῖν κατὰ γνώμην, καὶ ἐνθυμηθῆναι ἀξίως τῶν δεδομένων, ὅτι αὐτὸς καὶ τῆς σοφίας ὁδηγός ἐστι, καὶ τῶν σοφῶν διορθωτής.
16In manu enim illius et nos et sermones nostri, et omnis sapientia, et operum scientia, et disciplina.Ἐν γὰρ χειρὶ αὐτοῦ καὶ ἡμεῖς καὶ οἱ λόγοι ἡμῶν, πᾶσά τε φρόνησις καὶ ἐργατειῶν ἐπιστήμη.
17Ipse enim dedit mihi horum quae sunt scientiam veram, ut sciam dispositionem orbis terrarum, et virtutes elementorum,Αὐτὸς γάρ μοι ἔδωκε τῶν ὄντων γνῶσιν ἀψευδῆ, εἰδέναι σύστασιν κόσμου καὶ ἐνέργειαν στοιχείων,
18initium, et consummationem, et medietatem temporum, vicissitudinum permutationes, et commutationes temporum,ἀρχὴν καὶ τέλος καὶ μεσότητα χρόνων, τροπῶν ἀλλαγὰς καὶ μεταβολὰς καιρῶν,
19anni cursus, et stellarum dispositiones,ἐνιαυτῶν κύκλους καὶ ἀστέρων θέσεις,
20naturas animalium, et iras bestiarum, vim ventorum, et cogitationes hominum, differentias virgultorum, et virtutes radicum.φύσεις ζώων καὶ θυμοὺς θηρίων, πνευμάτων βίας καὶ διαλογισμοὺς ἀνθρώπων, διαφορὰς φυτῶν καὶ δυνάμεις ῥιζῶν,
21Et quaecumque sunt absconsa et improvisa didici: omnium enim artifex docuit me sapientia.ὅσα τέ ἐστι κρυπτὰ καὶ ἐμφανῆ ἔγνων.
22Est enim in illa spiritus intelligentiae, sanctus, unicus, multiplex, subtilis, disertus, mobilis, incoinquinatus, certus, suavis, amans bonum, acutus, quem nihil vetat, benefaciens,Ἡ γὰρ πάντων τεχνίτις ἐδίδαξέ με σοφία· ἔστι γὰρ ἐν αὐτῇ πνεῦμα νοερὸν, ἅγιον, μονογενὲς, πολυμερὲς, λεπτὸν, εὐκίνητον, τρανὸν, ἀμόλυντον, σαφὲς, ἀπήμαντον, φιλάγαθον, ὀξὺ, ἀκώλυτον, εὐεργετικὸν,
23humanus, benignus, stabilis, certus, securus, omnem habens virtutem, omnia prospiciens, et qui capiat omnes spiritus, intelligibilis, mundus, subtilis.φιλάνθρωπον, βέβαιον, ἀσφαλὲς, ἀμέριμνον, παντοδύναμον, πανεπίσκοπον, καὶ διὰ πάντων χωροῦν πνευμάτων νοερῶν, καθαρῶν, λεπτοτάτων.
24Omnibus enim mobilibus mobilior est sapientia: attingit autem ubique propter suam munditiam.Πάσης γὰρ κινήσεως κινητικώτερον σοφία, διήκει δὲ καὶ χωρεῖ διὰ πάντων διὰ τὴν καθαρότητα.
25Vapor est enim virtutis Dei, et emanatio quaedam est claritatis omnipotentis Dei sincera, et ideo nihil inquinatum in eam incurrit:Ἀτμὶς γάρ ἐστι τῆς τοῦ Θεοῦ δυνάμεως. καὶ ἀπόῤῥοια τῆς τοῦ παντοκράτορος δόξης εἰλικρινής· διὰ τοῦτο οὐδὲν μεμιαμμένον εἰς αὐτὴν παρεμπίπτει.
26candor est enim lucis aeternae, et speculum sine macula Dei maiestatis, et imago bonitatis illius.Ἀπαύγασμα γάρ ἐστι φωτὸς ἀϊδίου, καὶ ἔσοπτρον ἀκηλίδωτον τῆς τοῦ Θεοῦ ἐνεργείας, καὶ εἰκὼν τῆς ἀγαθότητος αὐτοῦ.
27Et cum sit una, omnia potest; et in se permanens omnia innovat: et per nationes in animas sanctas se transfert; amicos Dei et prophetas constituit.Μία δὲ οὖσα πάντα δύναται, καὶ μένουσα ἐν αὑτῇ τὰ πάντα καινίζει, καὶ κατὰ γενεὰς εἰς ψυχὰς ὁσίας μεταβαίνουσα, φίλους Θεοῦ καὶ προφήτας κατασκευάζει.
28Neminem enim diligit Deus, nisi eum qui cum sapientia inhabitat.Οὐθὲν γὰρ ἀγαπᾷ ὁ Θεὸς, εἰ μὴ τὸν σοφίᾳ συνοικοῦντα.
29Est enim haec speciosior sole, et super omnem dispositionem stellarum: luci comparata, invenitur prior.Ἔστι γὰρ αὕτη εὐπρεπεστέρα ἡλίου, καὶ ὑπὲρ πᾶσαν ἄστρων θέσιν, φωτὶ συγκρινομένη εὑρίσκεται προτέρα.
30Illi enim succedit nox; sapientiam autem non vincit malitia.Τοῦτο μὲν γὰρ διαδέχεται νὺξ, σοφίας δὲ οὐκ ἀντισχύει κακία.

Evangelium et sanctus diei, singulis matutinis per epistulam

Singulos dies prope Christum eiusque sanctos incipe: Evangelium Missae et vita quae animum excitat. Gratis; quandocumque vis desistere potes.

Epistulam ad confirmandum mittemus. Interdum etiam aliquod nuntium a Fides Viva. Uno tactu desistere potes. De notitiis tuendis

Feria V, 29 Octobris · Evangelium

Iesus deplorat Ierusalem, quae occidit prophetas

In ipsa die accesserunt quidam pharisaeorum, dicentes illi: Exi, et vade hinc: quia Herodes vult te occidere. Et ait illis: Ite, et dicite vulpi illi: Ecce eiicio daemonia, et sanitates perficio hodie, et cras, et tertia…