Ad argumentum
FIDES VIVA
Imago: Osee 9
Imago Fides Viva

Vulgata Clementina

Osee 9

1Noli laetari, Israël; noli exsultare sicut populi: quia fornicatus es a Deo tuo; dilexisti mercedem super omnes areas tritici.

2Area et torcular non pascet eos, et vinum mentietur eis:

3non habitabunt in terra Domini. Reversus est Ephraim in Aegyptum, et in Assyriis pollutum comedit.

4Non libabunt Domino vinum, et non placebunt ei. Sacrificia eorum quasi panis lugentium; omnes qui comedent eum, contaminabuntur: quia panis eorum animae ipsorum: non intrabit in domum Domini.

5Quid facietis in die solemni, in die festivitatis Domini?

6Ecce enim profecti sunt a vastitate: Aegyptus congregabit eos; Memphis sepeliet eos: desiderabile argentum eorum urtica haereditabit, lappa in tabernaculis eorum.

7Venerunt dies visitationis, venerunt dies retributionis. Scitote, Israël, stultum prophetam, insanum virum spiritualem, propter multitudinem iniquitatis tuae, et multitudinem amentiae.

8Speculator Ephraim cum Deo meo, propheta laqueus ruinae factus est super omnes vias eius; insania in domo Dei eius.

9Profunde peccaverunt, sicut in diebus Gabaa. Recordabitur iniquitatis eorum, et visitabit peccata eorum.

10Quasi uvas in deserto inveni Israël, quasi prima poma ficulneae in cacumine eius vidi patres eorum: ipsi autem intraverunt ad Beelphegor, et abalienati sunt in confusionem, et facti sunt abominabiles sicut ea quae dilexerunt.

11Ephraim quasi avis avolavit; gloria eorum a partu, et ab utero, et a conceptu.

12Quod etsi enutrierint filios suos, absque liberis eos faciam in hominibus; sed et vae eis cum recessero ab eis!

13Ephraim, ut vidi, Tyrus erat fundata in pulchritudine; et Ephraim educet ad interfectorem filios suos.

14Da eis, Domine. Quid dabis eis? da eis vulvam sine liberis, et ubera arentia.

15Omnes nequitiae eorum in Galgal, quia ibi exosos habui eos. Propter malitiam adinventionum eorum, de domo mea eiiciam eos; non addam ut diligam eos: omnes principes eorum recedentes.

16Percussus est Ephraim; radix eorum exsiccata est: fructum nequaquam facient, quod etsi genuerint, interficiam amantissima uteri eorum.

17Abiiciet eos Deus meus, quia non audierunt eum, et erunt vagi in nationibus.

Evangelium et sanctus diei, singulis matutinis per epistulam

Singulos dies prope Christum eiusque sanctos incipe: Evangelium Missae et vita quae animum excitat. Gratis; quandocumque vis desistere potes.

Epistulam ad confirmandum mittemus. Interdum etiam aliquod nuntium a Fides Viva. Uno tactu desistere potes. De notitiis tuendis

Feria V, 29 Octobris · Evangelium

Iesus deplorat Ierusalem, quae occidit prophetas

In ipsa die accesserunt quidam pharisaeorum, dicentes illi: Exi, et vade hinc: quia Herodes vult te occidere. Et ait illis: Ite, et dicite vulpi illi: Ecce eiicio daemonia, et sanitates perficio hodie, et cras, et tertia…