Ad argumentum
FIDES VIVA
Imago: Osee 5
Imago Fides Viva

Vulgata Clementina

Osee 5

1Audite hoc, sacerdotes, et attendite, domus Israël, et domus regis, auscultate: quia vobis iudicium est, quoniam laqueus facti estis speculationi, et rete expansum super Thabor.

2Et victimas declinastis in profundum; et ego eruditor omnium eorum.

3Ego scio Ephraim, et Israël non est absconditus a me: quia nunc fornicatus est Ephraim; contaminatus est Israël.

4Non dabunt cogitationes suas ut revertantur ad Deum suum, quia spiritus fornicationum in medio eorum, et Dominum non cognoverunt.

5Et respondebit arrogantia Israël in facie eius, et Israël et Ephraim ruent in iniquitate sua: ruet etiam Iudas cum eis.

6In gregibus suis et in armentis suis vadent ad quaerendum Dominum, et non invenient: ablatus est ab eis.

7In Dominum praevaricati sunt, quia filios alienos genuerunt: nunc devorabit eos mensis, cum partibus suis.

8Clangite buccina in Gabaa, tuba in Rama; ululate in Bethaven, post tergum tuum, Beniamin.

9Ephraim in desolatione erit in die correptionis; in tribubus Israël ostendi fidem.

10Facti sunt principes Iuda quasi assumentes terminum; super eos effundam quasi aquam iram meam.

11Calumniam patiens est Ephraim, fractus iudicio, quoniam coepit abire post sordes.

12Et ego quasi tinea Ephraim, et quasi putredo domui Iuda.

13Et vidit Ephraim languorem suum, et Iuda vinculum suum; et abiit Ephraim ad Assur, et misit ad regem ultorem: et ipse non poterit sanare vos, nec solvere poterit a vobis vinculum.

14Quoniam ego quasi leaena Ephraim, et quasi catulus leonis domui Iuda. Ego, ego capiam, et vadam; tollam, et non est qui eruat.

15Vadens revertar ad locum meum, donec deficiatis, et quaeratis faciem meam.

Evangelium et sanctus diei, singulis matutinis per epistulam

Singulos dies prope Christum eiusque sanctos incipe: Evangelium Missae et vita quae animum excitat. Gratis; quandocumque vis desistere potes.

Epistulam ad confirmandum mittemus. Interdum etiam aliquod nuntium a Fides Viva. Uno tactu desistere potes. De notitiis tuendis

Feria V, 29 Octobris · Evangelium

Iesus deplorat Ierusalem, quae occidit prophetas

In ipsa die accesserunt quidam pharisaeorum, dicentes illi: Exi, et vade hinc: quia Herodes vult te occidere. Et ait illis: Ite, et dicite vulpi illi: Ecce eiicio daemonia, et sanitates perficio hodie, et cras, et tertia…