
Vulgata Clementina
Osee 8
1In gutture tuo sit tuba quasi aquila super domum Domini, pro eo quod transgressi sunt foedus meum, et legem meam praevaricati sunt.
2Me invocabunt: Deus meus, cognovimus te Israël.
3Proiecit Israël bonum: inimicus persequetur eum.
4Ipsi regnaverunt, et non ex me; principes exstiterunt, et non cognovi: argentum suum et aurum suum fecerunt sibi idola, ut interirent.
5Proiectus est vitulus tuus, Samaria; iratus est furor meus in eos. Usquequo non poterunt emundari?
6Quia ex Israël et ipse est: artifex fecit illum, et non est deus; quoniam in aranearum telas erit vitulus Samariae.
7Quia ventum seminabunt, et turbinem metent: culmus stans non est in eo; germen non faciet farinam: quod etsi fecerit, alieni comedent eam.
8Devoratus est Israël; nunc factus est in nationibus quasi vas immundum.
9Quia ipsi ascenderunt ad Assur, onager solitarius sibi; Ephraim munera dederunt amatoribus.
10Sed et cum mercede conduxerint nationes, nunc congregabo eos, et quiescent paulisper ab onere regis et principum.
11Quia multiplicavit Ephraim altaria ad peccandum; factae sunt ei arae in delictum.
12Scribam ei multiplices leges meas, quae velut alienae computatae sunt.
13Hostias offerent, immolabunt carnes et comedent, et Dominus non suscipiet eas: nunc recordabitur iniquitatis eorum, et visitabit peccata eorum: ipsi in Aegyptum convertentur.
14Et oblitus est Israël factoris sui, et aedificavit delubra; et Iudas multiplicavit urbes munitas; et mittam ignem in civitates eius, et devorabit aedes illius.
