Ad argumentum
FIDES VIVA
Imago: Osee 11
Imago Fides Viva

Vulgata Clementina

Osee 11

1Sicut mane transiit, pertransiit rex Israël. Quia puer Israël, et dilexi eum; et ex Aegypto vocavi filium meum.

2Vocaverunt eos, sic abierunt a facie eorum; Baalim immolabant, et simulacris sacrificabant.

3Et ego quasi nutritius Ephraim: portabam eos in brachiis meis, et nescierunt quod curarem eos.

4In funiculis Adam traham eos, in vinculis caritatis; et ero eis quasi exaltans iugum super maxillas eorum, et declinavi ad eum ut vesceretur.

5Non revertetur in terram Aegypti, et Assur ipse rex eius, quoniam noluerunt converti.

6Coepit gladius in civitatibus eius, et consumet electos eius, et comedet capita eorum.

7Et populus meus pendebit ad reditum meum; iugum autem imponetur eis simul, quod non auferetur.

8Quomodo dabo te, Ephraim? protegam te, Israël? Quomodo dabo te sicut Adama, ponam te ut Seboim? Conversum est in me cor meum, pariter conturbata est poenitudo mea.

9Non faciam furorem irae meae; non convertar ut disperdam Ephraim, quoniam Deus ego, et non homo; in medio tui sanctus, et non ingrediar civitatem.

10Post Dominum ambulabunt; quasi leo rugiet, quia ipse rugiet, et formidabunt filii maris.

11Et avolabunt quasi avis ex Aegypto, et quasi columba de terra Assyriorum: et collocabo eos in domibus suis, dicit Dominus.

12Circumdedit me in negatione Ephraim, et in dolo domus Israël; Iudas autem testis descendit cum Deo, et cum sanctis fidelis.

Evangelium et sanctus diei, singulis matutinis per epistulam

Singulos dies prope Christum eiusque sanctos incipe: Evangelium Missae et vita quae animum excitat. Gratis; quandocumque vis desistere potes.

Epistulam ad confirmandum mittemus. Interdum etiam aliquod nuntium a Fides Viva. Uno tactu desistere potes. De notitiis tuendis

Feria IV, 28 Octobris · Evangelium

Postquam totam noctem in oratione pernoctavit, Iesus duodecim apostolos eligit

Factum est autem in illis diebus, exiit in montem orare, et erat pernoctans in oratione Dei. Et cum dies factus esset, vocavit discipulos suos: et elegit duodecim ex ipsis (quos et apostolos nominavit): Simonem, quem…