Ad argumentum
FIDES VIVA
Imago: Lamentationes 5
Imago Fides Viva

Vulgata Clementina

Lamentationes 5

1Recordare, Domine, quid acciderit nobis; intuere et respice opprobrium nostrum.

2Haereditas nostra versa est ad alienos, domus nostrae ad extraneos.

3Pupilli facti sumus absque patre, matres nostrae quasi viduae.

4Aquam nostram pecunia bibimus; ligna nostra pretio comparavimus.

5Cervicibus nostris minabamur, lassis non dabatur requies.

6Aegypto dedimus manum et Assyriis, ut saturaremur pane.

7Patres nostri peccaverunt, et non sunt: et nos iniquitates eorum portavimus.

8Servi dominati sunt nostri: non fuit qui redimeret de manu eorum.

9In animabus nostris afferebamus panem nobis, a facie gladii in deserto.

10Pellis nostra quasi clibanus exusta est, a facie tempestatum famis.

11Mulieres in Sion humiliaverunt, et virgines in civitatibus Iuda.

12Principes manu suspensi sunt; facies senum non erubuerunt.

13Adolescentibus impudice abusi sunt, et pueri in ligno corruerunt.

14Senes defecerunt de portis, iuvenes de choro psallentium.

15Defecit gaudium cordis nostri; versus est in luctum chorus noster.

16Cecidit corona capitis nostri: vae nobis, quia peccavimus!

17Propterea moestum factum est cor nostrum; ideo contenebrati sunt oculi nostri,

18propter montem Sion quia disperiit; vulpes ambulaverunt in eo.

19Tu autem, Domine, in aeternum permanebis, solium tuum in generationem et generationem.

20Quare in perpetuum oblivisceris nostri, derelinques nos in longitudine dierum?

21Converte nos, Domine, ad te, et convertemur; innova dies nostros, sicut a principio.

22Sed proiiciens repulisti nos: iratus es contra nos vehementer.

Evangelium et sanctus diei, singulis matutinis per epistulam

Singulos dies prope Christum eiusque sanctos incipe: Evangelium Missae et vita quae animum excitat. Gratis; quandocumque vis desistere potes.

Epistulam ad confirmandum mittemus. Interdum etiam aliquod nuntium a Fides Viva. Uno tactu desistere potes. De notitiis tuendis

Feria V, 29 Octobris · Evangelium

Iesus deplorat Ierusalem, quae occidit prophetas

In ipsa die accesserunt quidam pharisaeorum, dicentes illi: Exi, et vade hinc: quia Herodes vult te occidere. Et ait illis: Ite, et dicite vulpi illi: Ecce eiicio daemonia, et sanitates perficio hodie, et cras, et tertia…