Ad argumentum
FIDES VIVA
Imago: Lamentationes 2
Imago Fides Viva

Vulgata Clementina

Lamentationes 2

1Aleph Quomodo obtexit caligine in furore suo Dominus filiam Sion; proiecit de caelo in terram inclytam Israël, et non est recordatus scabelli pedum suorum in die furoris sui!

2Beth Praecipitavit Dominus, nec pepercit omnia speciosa Iacob: destruxit in furore suo munitiones virginis Iuda, et deiecit in terram; polluit regnum et principes eius.

3Ghimel Confregit in ira furoris sui omne cornu Israël; avertit retrorsum dexteram suam a facie inimici, et succendit in Iacob quasi ignem flammae devorantis in gyro.

4Daleth Tetendit arcum suum quasi inimicus, firmavit dexteram suam quasi hostis, et occidit omne quod pulchrum erat visu in tabernaculo filiae Sion; effudit quasi ignem indignationem suam.

5He Factus est Dominus velut inimicus, praecipitavit Israël: praecipitavit omnia moenia eius, dissipavit munitiones eius, et replevit in filia Iuda humiliatum et humiliatam.

6Vau Et dissipavit quasi hortum tentorium suum; demolitus est tabernaculum suum. Oblivioni tradidit Dominus in Sion festivitatem et sabbatum; et in opprobrium, et in indignationem furoris sui, regem et sacerdotem.

7Zain Repulit Dominus altare suum; maledixit sanctificationi suae: tradidit in manu inimici muros turrium eius. Vocem dederunt in domo Domini sicut in die solemni.

8Heth Cogitavit Dominus dissipare murum filiae Sion; tetendit funiculum suum, et non avertit manum suam a perditione: luxitque antemurale, et murus pariter dissipatus est.

9Teth Defixae sunt in terra portae eius, perdidit et contrivit vectes eius; regem eius et principes eius in gentibus: non est lex, et prophetae eius non invenerunt visionem a Domino.

10Iod Sederunt in terra, conticuerunt senes filiae Sion; consperserunt cinere capita sua, accincti sunt ciliciis: abiecerunt in terram capita sua virgines Ierusalem.

11Caph Defecerunt prae lacrimis oculi mei, conturbata sunt viscera mea; effusum est in terra iecur meum super contritione filiae populi mei, cum deficeret parvulus et lactens in plateis oppidi.

12Lamed Matribus suis dixerunt: Ubi est triticum et vinum? cum deficerent quasi vulnerati in plateis civitatis, cum exhalarent animas suas in sinu matrum suarum.

13Mem Cui comparabo te, vel cui assimilabo te, filia Ierusalem? cui exaequabo te, et consolabor te, virgo, filia Sion? magna est enim velut mare contritio tua: quis medebitur tui?

14Nun Prophetae tui viderunt tibi falsa et stulta; nec aperiebant iniquitatem tuam, ut te ad poenitentiam provocarent; viderunt autem tibi assumptiones falsas, et eiectiones.

15Samech Plauserunt super te manibus omnes transeuntes per viam; sibilaverunt et moverunt caput suum super filiam Ierusalem: Haeccine est urbs, dicentes, perfecti decoris, gaudium universae terrae?

16Phe Aperuerunt super te os suum omnes inimici tui: sibilaverunt, et fremuerunt dentibus, et dixerunt: Devorabimus: en ista est dies quam exspectabamus; invenimus, vidimus.

17Ain Fecit Dominus quae cogitavit; complevit sermonem suum, quem praeceperat a diebus antiquis: destruxit, et non pepercit, et laetificavit super te inimicum, et exaltavit cornu hostium tuorum.

18Sade Clamavit cor eorum ad Dominum super muros filiae Sion: Deduc quasi torrentem lacrimas per diem et noctem; non des requiem tibi, neque taceat pupilla oculi tui.

19Coph Consurge, lauda in nocte, in principio vigiliarum; effunde sicut aquam cor tuum ante conspectum Domini: leva ad eum manus tuas pro anima parvulorum tuorum, qui defecerunt in fame in capite omnium compitorum.

20Res Vide, Domine, et considera quem vindemiaveris ita. Ergone comedent mulieres fructum suum, parvulos ad mensuram palmae? si occiditur in sanctuario Domini sacerdos et propheta?

21Sin Iacuerunt in terra foris puer et senex; virgines meae et iuvenes mei ceciderunt in gladio: interfecisti in die furoris tui, percussisti, nec misertus es.

22Thau Vocasti quasi ad diem solemnem, qui terrerent me de circuitu; et non fuit in die furoris Domini qui effugeret, et relinqueretur: quos educavi et enutrivi, inimicus meus consumpsit eos.

Evangelium et sanctus diei, singulis matutinis per epistulam

Singulos dies prope Christum eiusque sanctos incipe: Evangelium Missae et vita quae animum excitat. Gratis; quandocumque vis desistere potes.

Epistulam ad confirmandum mittemus. Interdum etiam aliquod nuntium a Fides Viva. Uno tactu desistere potes. De notitiis tuendis

Feria V, 29 Octobris · Evangelium

Iesus deplorat Ierusalem, quae occidit prophetas

In ipsa die accesserunt quidam pharisaeorum, dicentes illi: Exi, et vade hinc: quia Herodes vult te occidere. Et ait illis: Ite, et dicite vulpi illi: Ecce eiicio daemonia, et sanitates perficio hodie, et cras, et tertia…