
Vulgata Clementina
Lamentationes 4
1Aleph Quomodo obscuratum est aurum, mutatus est color optimus! dispersi sunt lapides sanctuarii in capite omnium platearum!
2Beth Filii Sion inclyti, et amicti auro primo: quomodo reputati sunt in vasa testea, opus manuum figuli!
3Ghimel Sed et lamiae nudaverunt mammam, lactaverunt catulos suos: filia populi mei crudelis quasi struthio in deserto.
4Daleth Adhaesit lingua lactentis ad palatum eius in siti; parvuli petierunt panem, et non erat qui frangeret eis.
5He Qui vescebantur voluptuose, interierunt in viis; qui nutriebantur in croceis, amplexati sunt stercora.
6Vau Et maior effecta est iniquitas filiae populi mei peccato Sodomorum, quae subversa est in momento, et non ceperunt in ea manus.
7Zain Candidiores Nazaraei eius nive, nitidiores lacte, rubicundiores ebore antiquo, sapphiro pulchriores.
8Heth Denigrata est super carbones facies eorum et non sunt cogniti in plateis; adhaesit cutis eorum ossibus: aruit, et facta est quasi lignum.
9Teth Melius fuit occisis gladio quam interfectis fame, quoniam isti extabuerunt consumpti a sterilitate terrae.
10Iod Manus mulierum misericordium coxerunt filios suos; facti sunt cibus earum in contritione filiae populi mei.
11Caph Complevit Dominus furorem suum, effudit iram indignationis suae: et succendit ignem in Sion, et devoravit fundamenta eius.
12Lamed Non crediderunt reges terrae, et universi habitatores orbis, quoniam ingrederetur hostis et inimicus per portas Ierusalem.
13Mem Propter peccata prophetarum eius, et iniquitates sacerdotum eius, qui effuderunt in medio eius sanguinem iustorum.
14Nun Erraverunt caeci in plateis, polluti sunt in sanguine; cumque non possent, tenuerunt lacinias suas.
15Samech Recedite polluti, clamaverunt eis; recedite, abite, nolite tangere: iurgati quippe sunt, et commoti dixerunt inter gentes: Non addet ultra ut habitet in eis.
16Phe Facies Domini divisit eos, non addet ut respiciat eos; facies sacerdotum non erubuerunt, neque senum miserti sunt.
17Ain Cum adhuc subsisteremus, defecerunt oculi nostri ad auxilium nostrum vanum; cum respiceremus attenti ad gentem quae salvare non poterat.
18Sade Lubricaverunt vestigia nostra in itinere platearum nostrarum; appropinquavit finis noster, completi sunt dies nostri, quia venit finis noster.
19Coph Velociores fuerunt persecutores nostri aquilis caeli; super montes persecuti sunt nos, in deserto insidiati sunt nobis.
20Res Spiritus oris nostri, christus Dominus, captus est in peccatis nostris, cui diximus: In umbra tua vivemus in gentibus.
21Sin Gaude et laetare, filia Edom, quae habitas in terra Hus! ad te quoque perveniet calix: inebriaberis, atque nudaberis.
22Thau Completa est iniquitas tua, filia Sion: non addet ultra ut transmigret te. Visitavit iniquitatem tuam, filia Edom; discooperuit peccata tua.
