Ad argumentum
FIDES VIVA
Imago: Iudith 11
Imago Fides Viva ex opere «The Return of Judith to Bethulia» (Sandro Botticelli) · opus primigenium

Vulgata Clementina

Iudith 11

1Tunc Holofernes dixit ei: Aequo animo esto, et noli pavere in corde tuo: quoniam ego numquam nocui viro qui voluit servire Nabuchodonosor regi: 2populus autem tuus, si non contempsisset me, non levassem lanceam meam super eum. 3Nunc autem dic mihi, qua ex causa recessisti ab illis, et placuit tibi ut venires ad nos?

4Et dixit illi Iudith: Sume verba ancillae tuae, quoniam si secutus fueris verba ancillae tuae, perfectam rem faciet Dominus tecum. 5Vivit enim Nabuchodonosor rex terrae, et vivit virtus eius, quae est in te ad correptionem omnium animarum errantium: quoniam non solum homines serviunt illi per te, sed et bestiae agri obtemperant illi. 6Nuntiatur enim animi tui industria universis gentibus, et indicatum est omni saeculo quoniam tu solus bonus et potens es in omni regno eius: et disciplina tua omnibus provinciis praedicatur. 7Nec hoc latet, quod locutus est Achior, nec illud ignoratur, quod ei iusseris evenire. 8Constat enim Deum nostrum sic peccatis offensum, ut mandaverit per prophetas suos ad populum quod tradat eum pro peccatis suis. 9Et quoniam sciunt se offendisse Deum suum filii Israël, tremor tuus super ipsos est. 10Insuper etiam fames invasit eos, et ab ariditate aquae iam inter mortuos computantur. 11Denique hoc ordinant, ut interficient pecora sua, et bibant sanguinem eorum: 12et sancta Domini Dei sui, quae praecepit Deus non contingi, in frumento, vino, et oleo, haec cogitaverunt impendere, et volunt consumere quae nec manibus deberent contingere: ergo quoniam haec faciunt, certum est quod in perditionem dabuntur. 13Quod ego ancilla tua cognoscens, fugi ab illis, et misit me Dominus haec ipsa nuntiare tibi. 14Ego enim ancilla tua Deum colo, etiam nunc apud te: et exiet ancilla tua, et orabo Deum, 15et dicet mihi quando eis reddat peccatum suum, et veniens nuntiabo tibi, ita ut ego adducam te per mediam Ierusalem, et habebis omnem populum Israël, sicut oves quibus non est pastor, et non latrabit vel unus canis contra te: 16quoniam haec mihi dicta sunt per providentiam Dei, 17et quoniam iratus est illis Deus, haec ipsa missa sum nuntiare tibi.

18Placuerunt autem omnia verba haec coram Holoferne, et coram pueris eius, et mirabantur sapientiam eius, et dicebant alter ad alterum: 19Non est talis mulier super terram in aspectu, in pulchritudine, et in sensu verborum. 20Et dixit ad illam Holofernes: Benefecit Deus, qui misit te ante populum, ut des illum tu in manibus nostris: 21et quoniam bona est promissio tua, si fecerit mihi hoc Deus tuus, erit et Deus meus, et tu in domo Nabuchodonosor magna eris, et nomen tuum nominabitur in universa terra.

Evangelium et sanctus diei, singulis matutinis per epistulam

Singulos dies prope Christum eiusque sanctos incipe: Evangelium Missae et vita quae animum excitat. Gratis; quandocumque vis desistere potes.

Epistulam ad confirmandum mittemus. Interdum etiam aliquod nuntium a Fides Viva. Uno tactu desistere potes. De notitiis tuendis

Feria V, 29 Octobris · Evangelium

Iesus deplorat Ierusalem, quae occidit prophetas

In ipsa die accesserunt quidam pharisaeorum, dicentes illi: Exi, et vade hinc: quia Herodes vult te occidere. Et ait illis: Ite, et dicite vulpi illi: Ecce eiicio daemonia, et sanitates perficio hodie, et cras, et tertia…