Ad argumentum
FIDES VIVA
Imago: Iudith 4
Imago Fides Viva ex opere «The Return of Judith to Bethulia» (Sandro Botticelli) · opus primigenium

Vulgata Clementina

Iudith 4

1Tunc audientes haec filii Israël qui habitabant in terra Iuda, timuerunt valde a facie eius. 2Tremor et horror invasit sensus eorum, ne hoc faceret Ierusalem et templo Domini, quod fecerat ceteris civitatibus et templis earum. 3Et miserunt in omnem Samariam per circuitum usque Iericho, et praeoccupaverunt omnes vertices montium: 4et muris circumdederunt vicos suos, et congregaverunt frumenta in praeparationem pugnae. 5Sacerdos etiam Eliachim scripsit ad universos qui erant contra Esdrelon, quae est contra faciem campi magni iuxta Dothain, et universos per quos viae transitus esse poterat, 6ut obtinerent ascensus montium, per quos via esse poterat ad Ierusalem, et illic custodirent ubi angustum iter esse poterat inter montes. 7Et fecerunt filii Israël secundum quod constituerat eis sacerdos Domini Eliachim.

8Et clamavit omnis populus ad Dominum instantia magna, et humiliaverunt animas suas in ieiuniis et orationibus, ipsi et mulieres eorum. 9Et induerunt se sacerdotes ciliciis, et infantes prostraverunt contra faciem templi Domini, et altare Domini operuerunt cilicio: 10et clamaverunt ad Dominum Deum Israël unanimiter ne darentur in praedam infantes eorum, et uxores eorum in divisionem, et civitates eorum in exterminium, et sancta eorum in pollutionem, et fierent opprobrium gentibus.

11Tunc Eliachim sacerdos Domini magnus circuivit omnem Israël, allocutusque est eos, 12dicens: Scitote quoniam exaudiet Dominus preces vestras, si manentes permanseritis in ieiuniis et orationibus in conspectu Domini. 13Memores estote Moysi servi Domini, qui Amalec confidentem in virtute sua, et in potentia sua, et in exercitu suo, et in clypeis suis, et in curribus suis, et in equitibus suis, non ferro pugnando, sed precibus sanctis orando deiecit: 14sic erunt universi hostes Israël, si perseveraveritis in hoc opere quod coepistis. 15Ad hanc igitur exhortationem eius deprecantes Dominum, permanebant in conspectu Domini, 16ita ut etiam hi qui offerebant Domino holocausta, praecincti ciliciis offerrent sacrificia Domino, et erat cinis super capita eorum. 17Et ex toto corde suo omnes orabant Deum, ut visitaret populum suum Israël.

Evangelium et sanctus diei, singulis matutinis per epistulam

Singulos dies prope Christum eiusque sanctos incipe: Evangelium Missae et vita quae animum excitat. Gratis; quandocumque vis desistere potes.

Epistulam ad confirmandum mittemus. Interdum etiam aliquod nuntium a Fides Viva. Uno tactu desistere potes. De notitiis tuendis

Feria V, 29 Octobris · Evangelium

Iesus deplorat Ierusalem, quae occidit prophetas

In ipsa die accesserunt quidam pharisaeorum, dicentes illi: Exi, et vade hinc: quia Herodes vult te occidere. Et ait illis: Ite, et dicite vulpi illi: Ecce eiicio daemonia, et sanitates perficio hodie, et cras, et tertia…