Ad argumentum
FIDES VIVA
Imago: Iudith 7
Imago Fides Viva ex opere «The Return of Judith to Bethulia» (Sandro Botticelli) · opus primigenium

Vulgata Clementina

Iudith 7

1Holofernes autem altera die praecepit exercitibus suis ut ascenderent contra Bethuliam. 2Erant autem pedites bellatorum centum viginti millia, et equites viginti duo millia, praeter praeparationes virorum illorum quos occupaverat captivitas, et abducti fuerant de provinciis et urbibus universae iuventutis. 3Omnes paraverunt se pariter ad pugnam contra filios Israël, et venerunt per crepidinem montis usque ad apicem, qui respicit super Dothain, a loco qui dicitur Belma usque ad Chelmon, qui est contra Esdrelon. 4Filii autem Israël, ut viderunt multitudinem illorum, prostraverunt se super terram, mittentes cinerem super capita sua, unanimes orantes ut Deus Israël misericordiam suam ostenderet super populum suum. 5Et assumentes arma sua bellica, sederunt per loca quae ad angusti itineris tramitem dirigunt inter montosa, et erant custodientes ea tota die et nocte.

6Porro Holofernes, dum circuit per gyrum, reperit quod fons qui influebat, aquaeductum illorum a parte australi extra civitatem dirigeret: et incidi praecepit aquaeductum illorum. 7Erant tamen non longe a muris fontes, ex quibus furtim videbantur haurire aquam ad refocillandum potius quam ad potandum. 8Sed filii Ammon et Moab accesserunt ad Holofernem, dicentes: Filii Israël non in lancea nec in sagitta confidunt, sed montes defendunt illos, et muniunt illos colles in praecipitio constituti. 9Ut ergo sine congressione pugnae possis superare eos, pone custodes fontium, ut non hauriant aquam ex eis, et sine gladio interficies eos, vel certe fatigati tradent civitatem suam, quam putant in montibus positam superari non posse. 10Et placuerunt verba haec coram Holoferne et coram satellitibus eius, et constituit per gyrum centenarios per singulos fontes.

11Cumque ista custodia per dies viginti fuisset expleta, defecerunt cisternae et collectiones aquarum omnibus habitantibus Bethuliam, ita ut non esset intra civitatem unde satiarentur vel una die, quoniam ad mensuram dabatur populis aqua quotidie. 12Tunc ad Oziam congregati omnes viri feminaeque, iuvenes et parvuli, omnes simul una voce 13dixerunt: Iudicet Deus inter nos et te, quoniam fecisti in nos mala, nolens loqui pacifice cum Assyriis, et propter hoc vendidit nos Deus in manibus eorum. 14Et ideo non est qui adiuvet, cum prosternamur ante oculos eorum in siti, et perditione magna. 15Et nunc congregate universos qui in civitate sunt, ut sponte tradamus nos omnes populo Holofernis. 16Melius est enim ut captivi benedicamus Dominum viventes, quam moriamur, et simus opprobrium omni carni, cum viderimus uxores nostras et infantes nostros mori ante oculos nostros. 17Contestamur hodie caelum et terram, et Deum patrum nostrorum, qui ulciscitur nos secundum peccata nostra, ut iam tradatis civitatem in manu militiae Holofernis, et sit finis noster brevis in ore gladii, qui longior efficitur in ariditate sitis. 18Et cum haec dixissent, factus est fletus et ululatus magnus in ecclesia ab omnibus, et per multas horas una voce clamaverunt ad Deum, dicentes: 19Peccavimus cum patribus nostris: iniuste egimus, iniquitatem fecimus. 20Tu, quia pius es, miserere nostri, aut in tuo flagello vindica iniquitates nostras, et noli tradere confitentes te populo qui ignorat te, 21ut non dicant inter gentes: Ubi est Deus eorum?

22Et cum fatigati ex his clamoribus et his fletibus lassati siluissent, 23exsurgens Ozias infusus lacrimis, dixit: Aequo animo estote, fratres, et hos quinque dies expectemus a Domino misericordiam. 24Forsitan enim indignationem suam abscindet, et dabit gloriam nomini suo. 25Si autem transactis quinque diebus non venerit adiutorium, faciemus haec verba quae locuti estis.

Evangelium et sanctus diei, singulis matutinis per epistulam

Singulos dies prope Christum eiusque sanctos incipe: Evangelium Missae et vita quae animum excitat. Gratis; quandocumque vis desistere potes.

Epistulam ad confirmandum mittemus. Interdum etiam aliquod nuntium a Fides Viva. Uno tactu desistere potes. De notitiis tuendis

Feria V, 29 Octobris · Evangelium

Iesus deplorat Ierusalem, quae occidit prophetas

In ipsa die accesserunt quidam pharisaeorum, dicentes illi: Exi, et vade hinc: quia Herodes vult te occidere. Et ait illis: Ite, et dicite vulpi illi: Ecce eiicio daemonia, et sanitates perficio hodie, et cras, et tertia…