Ad argumentum
FIDES VIVA
Imago: Iudith 3
Imago Fides Viva ex opere «The Return of Judith to Bethulia» (Sandro Botticelli) · opus primigenium

Vulgata Clementina

Iudith 3

1Tunc miserunt legatos suos universarum urbium ac provinciarum reges ac principes, Syriae scilicet Mesopotamiae, et Syriae Sobal, et Libyae, atque Ciliciae: qui venientes ad Holofernem, dixerunt: 2Desinat indignatio tua circa nos: melius est enim ut viventes serviamus Nabuchodonosor regi magno, et subditi simus tibi, quam morientes cum interitu nostro ipsi servitutis nostrae damna patiamur. 3Omnis civitas nostra, omnisque possessio, omnes montes, et colles, et campi, et armenta boum, gregesque ovium, et caprarum, equorumque et camelorum, et universae facultates nostrae atque familiae, in conspectu tuo sunt: 4sint omnia nostra sub lege tua. 5Nos, et filii nostri, servi tui sumus. 6Veni nobis pacificus dominus, et utere servitio nostro, sicut placuerit tibi.

7Tunc descendit de montibus cum equitibus in virtute magna, et obtinuit omnem civitatem, et omnem inhabitantem terram. 8De universis autem urbibus assumpsit sibi auxiliarios viros fortes, et electos ad bellum. 9Tantusque metus provinciis illis incubuit, ut universarum urbium habitatores principes et honorati simul cum populis exirent obviam venienti, 10excipientes eum cum coronis et lampadibus, ducentes choros in tympanis et tibiis. 11Nec ista tamen facientes, ferocitatem eius pectoris mitigare potuerunt: 12nam et civitates eorum destruxit, et lucos eorum excidit. 13Praeceperat enim illi Nabuchodonosor rex, ut omnes deos terrae exterminaret, videlicet ut ipse solus diceretur deus ab his nationibus quae potuissent Holofernis potentia subiugari.

14Pertransiens autem Syriam Sobal, et omnem Apameam, omnemque Mesopotamiam, venit ad Idumaeos in terram Gabaa, 15accepitque civitates eorum, et sedit ibi per triginta dies, in quibus diebus adunari praecepit universum exercitum virtutis suae.

Evangelium et sanctus diei, singulis matutinis per epistulam

Singulos dies prope Christum eiusque sanctos incipe: Evangelium Missae et vita quae animum excitat. Gratis; quandocumque vis desistere potes.

Epistulam ad confirmandum mittemus. Interdum etiam aliquod nuntium a Fides Viva. Uno tactu desistere potes. De notitiis tuendis

Feria V, 29 Octobris · Evangelium

Iesus deplorat Ierusalem, quae occidit prophetas

In ipsa die accesserunt quidam pharisaeorum, dicentes illi: Exi, et vade hinc: quia Herodes vult te occidere. Et ait illis: Ite, et dicite vulpi illi: Ecce eiicio daemonia, et sanitates perficio hodie, et cras, et tertia…